| h04749 CaH | Afferte domino filiae populorum afferte domino gloriam et imperium | Date domino gloriam nomini ejus levate sacrificium et venite in conspectu ejus et adorate dominum in decore sancto | Commoveatur affacie illius omnis terra | Ipse enim fundavit orbem immobilem | Laetentur caeli et exsultet terra et dicant in nationibus | Dominus regnavit tonet mare et plenitudo ejus exsultent agri et omnia quae in ei sunt | Tunc laudabunt ligna saltus coram domino quia venit judicare terram | Confitemini domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia ejus | Et dicite salva nos deus salvator noster et congrega nos et erue de gentibus | Ut confiteamur nomini sancto tuo et exsultemos in carminibus tuis | Benedictus dominus deus Israel ab aeterno et usque in aeternum et dicat omnis populus amen |
| h03093a LDOFV | Salvos nos fac domine deus noster et congrega nos de gentibus |
| h03083 LDOF | Alleluia alleluia Salva nos domine deus noster et congrega nos de gentibus |
| ah55217 Sq | Prunis datum admiremur laureatum veneremur laudibus Laurentium | Veneremur cum tremore deprecemur cum amore martyrem egregium | Accusatus non negavit sed pulsatus resultavit in tubis ductilibus | Cum in poenis voto plenis exsultaret et sonaret in divinis laudibus | Sicut chorda musicorum tandem sonum dat sonorum plectri ministerio | Sic in cheli tormentorum melos Christi confessorum dedit hujus tensio | Deci vide quia fide stat invictus inter ictus minas et incendia | Spes interna vox superna consolantur et hortantur virum de constantia | Nam thesauros quos exquiris per tormenta non acquiris tibi sed Laurentio | Hos in Christo coacervat hujus pugna Christus servat triumphantis praemio | Nescit sancti nox obscurum ut in poenis quid impurum fide tractet dubia | Neque cecis lumen daret si non eum radiaret luminis praesentia | Fidei confessio lucet in Laurentio non ponit sub modio statuit in medio lumen coram omnibus | Juvat dei famulus crucis suae baiulum assum quasi ferculum fieri spectaculum angelis et gentibus | Non abhorret prunis volvi qui de carne cupit solvi et cum Christo vivere | Neque timet occidentes corpus sed non praevalentes animam occidere | Sicut vasa figulorum probat fornax et eorum solidat substantiam | Sic et ignis hunc assatum velut testam solidatum reddit per constantiam | Nam cum vetus corrumpatur alter homo renovatur veteris incendio | Unde nimis confortatus est athletae principatus in dei servitio | Hunc ardorem factum foris putat rorem vis amoris et zelus justitiae | Ignis urens non comburens vincit prunas quas adunas o minister impie | Parum sapis vim sinapis si non tangis si non frangis et plus fragrat quando flagrat tus injectum ignibus | Sic artatus et assatus sub labore sub ardore dat odorem pleniorem martyr de virtutibus | O Laurenti laute nimis rege victo rec sublimis regis regum fortis miles qui duxisti poenas viles certans pro justitia | Qui tot mala devicisti contemplando bona Christi fac nos malis insultare fac de bonis exsultare meritorum gratia |
| g01525 In | Salva nos fac domine deus noster et congrega nos de nationibus ut confiteamur nomini sancto tuo et gloriemur in laude tua |
| a07042 H | Rex angelorum domine qui mundum verbo continens adesto nostris praecibus qui prospicis cuncta solus | Accipe quod oferimus nostrae primitiae munus qui Moysi praecipiens rerum dare primitias | Sati sacro altario primitiasque litamus quaestu Christe suscipias et postulata tribuas | Parce precamur frugibus simulque cunctis germinus nec grandinis interitus labores nostros diluas | Ut cunctaque salvaverisque nostro victo pertinet legitimae offerimus de munerumque debitum | Qui pro humano genere sacro fudisti sanguine ut nos amorte eriperes dextera tua protege | Suscipe rerum domine primitias plebi tuaeque tibi obtulimus in templo hoc sanctissimae | Salvaque tua gratiam quem hos abentes habentes munera misericors vocatus es tu propter nos omnipotens | Inspiraque principibus ut pie regat populos qui sanctis ab altissimo cuncta regis in saeculo | Da clericis concordiam da plebibus custodiam ut sequoque ab invidem caritatis ad socient | Solve captivos domine compeditosque redime cunctos dispersos congrega et pacis tuae condona | Praesta |
| h04759 CaH | Clamavimus ad dominum deum patrem nostrorum et exaudivit nos | Et respexit humilitatem nostram et labores atque angustias | Et eduxit nos ex Aegypto in manu forti et bracchio excelso | Ingenti pabore in signis atque portentis | Et ait dominus bene omnia sunt locuti | Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum | Et ponam verba mea in ore ejus loqueturque ad eos omnia quae praecepero ei | Qui autem verba ejus quae loquetur in nomine meo audire noluerit ego ultor existam | Si autem audieris vocem domini dei tui ut facias atque custodias omnia mandata ejus | Faciet te dominus excelsiorem cunctis gentibus et suscitavit te dominus sibi in populum sanctum | Et aperiet tibi dominus thesaurum suum optimum caelum sanctum et det plubiam in tempore suo benedicens cunctis operibus manum suarum | Respice domine de sanctuari tuo et de excelso caelorum habitaculo sancto tuo | Et benedic hereditati tuae Israel et terram quam dedisti nobis |
| ah40218 Sq | Ecce magno sacerdoti mundi cordis et devoti immolemus hostiam | Die sacro revoluto quo de viae volat luto viator in patriam | Servus prudens in talentis miles fortis in tormentis bino gaudet praemio | Servi patris patrem laudent qui patroni tanti gaudet laeti patrocinio | Felix pater Gendulfi genitus in Adia fecunda caelitus semen vitae seminat | Marcent clausae matris artus quam recludens florens partus florem sacrum germinat florens fons baptismatis ros rigat carismatis sub Sixto pontifice | Sub caelesti disciplina dote morum et doctrina dotatur mirifice | Aetas stupet morum pignus sacrae sedi servit dignus sacrae sedis apice | In pastorem sublimatur delegatur operatur salutem in gentibus | Christo simul operante et sermonem confirmante signis consequentibus | Arma paenitentium saccum et cilicium flagra gerit corporis | Pane hordeaceo potu vivit amneo sub deserto pectoris | Germinatur spes coronae verus martyr in agone perstat ad martyrium | Judex saevit ut infligat fornax frigit Christus rigat spondens pugnae bravium | Judex plorat pastor orat et torquentis in tormentis vitae reddit filium | Judex credit pastor cedit cellam ponit et disponit fratrum domicilium | Dum disponit officinam hostis armat spem vulpinam fratrum saevit in gallinam animal perfidiae | Pater vulpi comminatur et gallina reportatur vulpes luit morti datur ad fores ecclesiae | Sic a vulpe spiritali more vagos bestiali suos solvit et poenali carnis a contagio | Figuratur in gallina vaga caro iumentina quam seduxit fraus vulpina dum vacillat ratio | Ergo tui custos horti qui gallinam datam morti vitae reddis manu forti sic nos rege quod in grege nil possit vulpecula | Esto praesens o patrone desolatis in agone esto nobis intercessor vere martyr et confessor per aeterna saecula |
| 007484Pa [M] | Nos vos quo elegi de hoc mundo me patris summi dei verbum elegistis sed ego judices saeculi vos et fratres vestros amicos electos vocavi lucernas posui vos ut supra jubaris radios fulgentes et splendore virtutum nitentes in tenebris residentes scelerum orbis terrae splendescatis et dignum fructum germinaque feratis gentibus atque populis et fructus omnibus fidelibus supernae fidei jugiter vester maneat |
| h03089 LDOF | Alleluia alleluia Salvos nos fac domine deus noster en congrega nos de gentibus |