| h00159d LDOFV | Et judicia tua adjuvabunt me |
| g00807b.1 OfV | Viam veritatis elegi da mihi intellectum et scrutabor legem tuam et custodiam illam in toto corde meo inclina cor meum in testimonia tua et non in avaritia in via tua tua vivifica me judicia enim tua jocunda deprecatus sum vultum tuum in toto corde meo quia dilexi legem tuam |
| 920017 PS | In finem puero domini David qui locutus est domino verba cantici hujus in die qua eripuit eum dominus de manu omnium inimicorum ejus et de manu Saul et dixit | Diligam te domine fortitudo mea | Dominus firmamentum meum et refugium meum et liberator meus deus meus adjutor meus et sperabo in eum protector meus et cornu salutis meae et susceptor meus | Laudans invocabo dominum et ab inimicis meis salvus ero | Circumdederunt me dolores mortis et torrentes iniquitatis conturbaverunt me | Dolores inferni circumdederunt me praeoccupaverunt me laquei mortis | In tribulatione mea invocavi dominum et ad deum meum clamavi et exaudivit de templo sancto suo vocem meam et clamor meus in conspectu ejus introivit in aures ejus | Commota est et contremuit terra fundamenta montium conturbata sunt et commota sunt quoniam iratus est eis | Ascendit fumus in ira ejus et ignis a facie ejus exarsit carbones succensi sunt ab eo | Inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus ejus | Et ascendit super cherubim et volavit volavit super pennas ventorum | Et posuit tenebras latibulum suum in circuitu ejus tabernaculum ejus tenebrosa aqua in nubibus aeris | Prae fulgore in conspectu ejus nubes transierunt grando et carbones ignis | Et intonuit de caelo dominus et altissimus dedit vocem suam grando et carbones ignis | Et misit sagittas suas et dissipavit eos fulgura multiplicavit et conturbavit eos | Et apparuerunt fontes aquarum et revelata sunt fundamenta orbis terrarum ab increpatione tua domine ab inspiratione spiritus irae tuae | Misit de summo et accepit me et assumpsit me de aquis multis | Eripuit me de inimicis meis fortissimis et ab his qui oderunt me quoniam confortati sunt super me | Praevenerunt me in die afflictionis meae et factus est dominus protector meus | Et eduxit me in latitudinem salvum me fecit quoniam voluit me | Et retribuet mihi dominus secundum justitiam meam et secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi | Quia custodivi vias domini nec impie gessi a deo meo | Quoniam omnia judicia ejus in conspectu meo et justitias ejus non repuli a me | Et ero immaculatus cum eo et observabo me ab iniquitate mea | Et retribuet mihi dominus secundum justitiam meam et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum ejus | Cum sancto sanctus eris et cum viro innocente innocens eris | Et cum electo electus eris et cum perverso perverteris | Quoniam tu populum humilem salvum facies et oculos superborum humiliabis | Quoniam tu illuminas lucernam meam domine deus meus illumina tenebras meas | Quoniam in te eripiar a tentatione et in deo meo transgrediar murum | Deus meus impolluta via ejus eloquia domini igne examinata protector est omnium sperantium in se | Quoniam quis deus praeter dominum aut quis deus praeter deum nostrum | Deus qui praecinxit me virtute et posuit immaculatam viam meam | Qui perfecit pedes meos tamquam cervorum et super excelsa statuens me | Qui docet manus meas ad praelium et posuisti ut arcum aereum bracchia mea | Et dedisti mihi protectionem salutis tuae et dextera tua suscepit me et disciplina tua correxit me in finem et disciplina tua ipsa me docebit | Dilatasti gressus meos subtus me et non sunt infirmata vestigia mea | Persequar inimicos meos et comprehendam illos et non convertar donec deficiant | Confringam illos nec poterunt stare cadent subtus pedes meos | Et praecinxisti me virtute ad bellum et supplantasti insurgentes in me subtus me | Et inimicos meos dedisti mihi dorsum et odientes me disperdidisti | Clamaverunt nec erat qui salvos faceret ad dominum nec exaudivit eos | Et comminuam eos ut pulverem ante faciem venti ut lutum platearum delebo eos | Eripies me de contradictionibus populi constitues me in caput gentium | Populus quem non cognovi servivit mihi in auditu auris oboedivit mihi | Filii alieni mentiti sunt mihi filii alieni inveterati sunt et claudicaverunt a semitis suis | Vivit dominus et benedictus deus meus et exaltetur deus salutis meae | Deus qui das vindictas mihi et subdis populos sub me liberator meus de inimicis meis iracundis | Et ab insurgentibus in me exaltabis me a viro iniquo eripies me | Propterea confitebor tibi in nationibus domine et nomini tuo psalmum dicam | Magnificans salutes regis ejus et faciens misericordiam christo suo David et semini ejus usque in saeculum |
| g00655g OfV | Viam iniquitatis domine amove a me viam iniquitatis domine amove a me et in lege tua miserere mei viam veritatis elegi judicia tua justitiam tuam non sum oblitus viam mandatorum tuorum cucurri dum dilatares cor meum |
| 920035 PS | In finem servo domini ipsi David | Dixit injustus ut delinquat in semetipso non est timor dei ante oculos ejus | Quoniam dolose egit in conspectu ejus ut inveniatur iniquitas ejus ad odium | Verba oris ejus iniquitas et dolus noluit intellegere ut bene ageret | Iniquitatem meditatus est in cubili suo astitit omni viae non bonae malitiam autem non odivit | Domine in caelo misericordia tua et veritas tua usque ad nubes | Justitia tua sicut montes dei judicia tua abyssus multa homines et jumenta salvabis domine quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam deus filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt | Inebriabuntur ab ubertate domus tuae et torrente voluptatis tuae potabis eos | Quoniam apud te est fons vitae et in lumine tuo videbimus lumen | Praetende misericordiam tuam scientibus te et justitiam tuam his qui recto sunt corde | Non veniat mihi pes superbiae et manus peccatoris non moveat me | Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem expulsi sunt nec potuerunt stare |
| 008244 W | Vivit anima mea et laudabit te R. Et judicia tua adjuvabunt me |
| g00807c OfV | Inclina cor meum in testimonia tua et non in avaritia in via tua vivifica me judicia enim tua jucunda |
| g00655d OfV | Viam iniquitatis domine amove a me viam iniquitatis domine amove a me et de lege tua miserere mei viam veritatis elegi judicia tua non sum oblitus |
| g00807b.2 OfV | Viam veritatis elegi da mihi intellectum et scrutabor legem tuam et custodiam illam in toto corde meo inclina cor meum in testimonia tua et non in avaritia in via tua tua vivifica me judicia enim tua jocunda |
| h03102b LDOFV | Et judicia tua adjuvabunt me |