| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| h03348 | ANT | Firmamentum meum et refugium meum es tu deus meus eripe me de manu contra legem agentis et iniqui |
| h03348a | ANTV | Inclina domine aurem tuam * |
| h03348b | ANTV | Deus in te speravi * |
| h03348c | ANTV | Quoniam tu es qui eduxisti me de ventre spes mea ab uberibus matris meae |
| 001496 A | Aspice domine de sede sancta tua et cogita de nobis inclina deus meus aurem tuam et audi aperi oculos tuos et vide tribulationem nostram |
| 003316 A | Inclina domine aurem tuam et exaudi me |
| h04740 CaH | Domine exercituum deus Israel qui sedes super cherubim tu es deus solus omnium regnorum terrae | Tu fecisti caelum et terram inclina domine aurem tuam et audi aperi domine oculos tuos et vide et audi omnia verba Sennacherib quae misit ad blasphemandum deum viventem | Vere enim domine desertas fecerunt reges Assyriorum terras et regiones earum et dederunt deos earum igni | Non enim erant dii sed opera manuum hominum ligna et lapis et comminuerunt eos | Et nunc domine deus noster salva nos de manu ejus ut cognoscant omnia regna terrae quia tu es dominus solus |
| 006126 R | Aspice domine de sede sancta tua et cogita de nobis inclina deus meus aurem tuam et audi aperi oculos tuos et vide tribulationem nostram |
| 920016 PS | Oratio David exaudi domine justitiam meam intende deprecationem meam auribus percipe orationem meam non in labiis dolosis | De vultu tuo judicium meum prodeat oculi tui videant aequitates | Probasti cor meum et visitasti nocte igne me examinasti et non est inventa in me iniquitas | Ut non loquatur os meum opera hominum propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras | Perfice gressus meos in semitis tuis ut non moveantur vestigia mea | Ego clamavi quoniam exaudisti me deus inclina aurem tuam mihi et exaudi verba mea | Mirifica misericordias tuas qui salvos facis sperantes in te | A resistentibus dexterae tuae custodi me ut pupillam oculi sub umbra alarum tuarum protege me | A facie impiorum qui me afflixerunt inimici mei animam meam circumdederunt | Adipem suum concluserunt os eorum locutum est superbiam | Projicientes me nunc circumdederunt me oculos suos statuerunt declinare in terram | Susceperunt me sicut leo paratus ad praedam et sicut catulus leonis habitans in abditis | Exsurge domine praeveni eum et supplanta eum eripe animam meam ab impio | Frameam tuam ab inimicis manus tuae domine a paucis de terra divide eos in vita eorum de absconditis tuis adimpletus est venter eorum saturati sunt filiis et dimiserunt reliquias suas parvulis suis | Ego autem in justitia apparebo conspectui tuo satiabor cum apparuerit gloria tua |
| h00071 PRLG | Inclina domine aurem tuam et exaudi verba mea alleluia alleluia |
| g00759.1 In | Ego clamavi quoniam exaudisti me deus inclina aurem tuam inimici mei et exaudi verba mea custodi me domine ut pupillam oculi sub umbra alarum tuarum protege me domine |
| 003317 A | Inclina domine aurem tuam mihi et exaudi verba mea |
| h01840a ANTV | Tu fecisti caelum et terram inclina domine aurem tuam et audi aperi domine oculos tuos et vide et audi omnia verba Sennacherib quae misit ad blasphemandum deum viventem | Vere enim domine desertas fecerunt reges Assyriorum terras et regiones earum et dederunt deos earum igni | Non enim erant dii sed opera manuum hominum ligna et lapis et comminuerunt eos | Et nunc domine deus noster salva nos de manu ejus et cognoscant omnia regna terrae quia tu es dominus solus |
| h00114a RSV | Inclina domine aurem tuam |