| a07648 A | Pro pace regum et principum invocamus te Domine Deus clementissime adoramus te ut aeris temperiem dones caelique serenitatem et fructus terrae largiri digneris largitor bone Tu es verus pastor noster nos agni et filii tui quam vis miserimi miserere nostri Deus misericordissime Per suffragia omnium sanctorum atque angelorum tuorum supplicamus te rex omnipotens paganorum jugo disspando concute arma illorum confringe et virtutem contere Jesu Christo Domine redemptor arma invictissima nostra Reminiscere redemptor magne quoniam redemisti nos piissime pretiosissime sanguine tuo creator angelorum restaurator hominum spes et misericordia peccatorum nunc et in sempiterna saecula Amen |
| h04223a.1 ANTV | Domine deus Israel non est similis tui deus in caelo et in terram qui custodis pactum et misericordiam cum servis tuis qui ambulant coram te in toto corde suo | Qui praestitisti servo tuo David patri meo quaecumque locutus fueras ei et quae ore promiseras opere conplesti sicut et praesens tempus probat | Nunc ergo domine deus Israel imple servo tuo David patri meo quaecumque locutus es dicens | Non deficiet ex te vir coram me qui sedeat super thronum Israel | Ita tamen si custodierint filii tui vias suas et ambulaverint in lege mea sicut et tu ambulasti coram me | Et nunc domine deus Israel firmetur sermo tuus quem locutus es servo tuo David | Ergone credibile est ut habitet deus cum hominibus super terram | Si caelum et caeli caelorum non te capiunt quanto magis domus ista quam aedificavi | Sed ad hoc tantum facta est ut respicias orationem servi tui et obsecrationem ejus | Domine deus meus ut audias preces quas fundit famulus tuus coram te ut aperias oculos tuos super domum istam diebus ac noctibus super locum in quo pollicitus es ut invocaretur nomen tuum et exaudires orationem quam servus tuus orat in eo | Exaudi preces famuli tui et populi tui Israel quicumque oraverit in loco isto | Exaudi de habitaculo tuo id est de caelis et propitiare tu es enim deus meus | Aperiantur quaeso oculi tui et aures tuae intentae sint ad orationem quae fit in loco isto | Nunc igitur consurge domine deus in requiem tuam tu et arca fortitudinis tuae | Sacerdotes tui domine deus induantur justitia et sancti tui laetentur in bonis | Domine deus ne avertas faciem Christi tui memento misericordiarum et David servi tui |
| ah47024 Ky | Summe deus qui cuncta creas eleison kyrie eleison qui regis arces aetheras eleison kyrie eleison nos placido vultu ideas eleison kyrie eleison tu christe patris speculum eleison christe eleison qui reformasti saeculum eleison christe eleison praesentem juva populum eleison christe eleison qui procedis ab utroque flamen eleison kyrie eleison es amborum amor et spiramen eleison kyrie eleison assis nobis pius et solamen kyrie peccatorum dona medicamen eleison |
| g00770c CmV | Conserva me domine quoniam speravi in te dixi domino deus meus es tu quoniam bonorum meorum non eges |
| 002376 A | Domine rex deus Abraham dona nobis pluviam super faciem terrae ut discat populus iste quia tu es dominus deus noster |
| h00206 LDS | Alleluia deus meus es tu et confitebor tibi deus meus es tu exaltabo te |
| 003971 A | Numquid est in idolis gentium qui pluat nisi tu deus aut caeli possint dare pluviam nisi tu volueris tu es dominus deus noster quem exspectamus dona nobis pluviam |
| h00442 LDS | Alleluia quis deus magnus sicut deus noster tu es deus qui facis mirabilia |
| 006694 R | Exclamavit voce magna Susanna cum lacrimis dicens deus aeterne qui secretorum es cognitor qui nosti omnia antequam fiant tu scis quia falsum contra me tulerunt testimonium et ecce morior cum nihil horum fecerim quae isti invidi malitiosi composuerunt adversum me |
| h02170 ANT | Adjutor et susceptor meus tu es deus ne discedas a me in adjutorium meum intende domine ad adjuvandum me festina |