| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Dominus in templo sancto suo * | h03953a | ANTV |
| Dominus in templo sancto suo dominus in caelo sedes ejus | g00739c.1 | CmR |
| In finem psalmus David | In domino confido quomodo dicitis animae meae transmigra in montem sicut passer | Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum paraverunt sagittas suas in pharetra ut sagittent in obscuro rectos corde | Quoniam quae perfecisti destruxerunt justus autem quid fecit | Dominus in templo sancto suo dominus in caelo sedes ejus oculi ejus in pauperem respiciunt palpebrae ejus interrogant filios hominum | Dominus interrogat justum et impium qui autem diligit iniquitatem odit animam suam | Pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum | Quoniam justus dominus et justitias dilexit aequitatem vidit vultus ejus | 920010 | PS |
| Psalmus David in consummatione tabernaculi afferte domino filii dei afferte domino filios arietum | Afferte domino gloriam et honorem afferte domino gloriam nomini ejus adorate dominum in atrio sancto ejus | Vox domini super aquas deus majestatis intonuit dominus super aquas multas | Vox domini in virtute vox domini in magnificentia | Vox domini confringentis cedros et confringet dominus cedros Libani | Et comminuet eas tamquam vitulum Libani et dilectus quemadmodum filius unicornium | Vox domini intercidentis flammam ignis | Vox domini concutientis desertum et commovebit dominus desertum Cades | Vox domini praeparantis cervos et revelabit condensa et in templo ejus omnes dicent gloriam | Dominus diluvium inhabitare facit et sedebit dominus rex in aeternum dominus virtutem populo suo dabit dominus benedicet populo suo in pace | 920028 | PS |
| Dominus in templo sancto suo dominus in caelos sedes ejus oculi ejus in pauperem respiciunt | h02928 | ANT |
| SANCTUS SANCTUS SANCTUS DOMINUS Corona justitiae angelica voce proclamant DEUS SABAOTH Qui sancti tuis adorando dicebat PLENI SUNT CAELI TER TERRA GLORIA TUA Rutilans ac benigna nostra forma precando dicebat OSANNA IN EXCELSIS Hebraeorum proIes proclamabant dicentes BENEDICTUS QUI VENIT IN NOMINE DOMINI OSANNA Gloria Christi omnes resurgamus Mundi carmina proferamus Tuam laudabilem crucem venire Et ut cognoscamus mirabilia Ut salvet nos tua dextera sancta tibi in templo sancto IN EXCELSIS | 509504.Tp123 | Sa |
| Dominus in templo sancto suo (...) | g00739c | CmV |
| In finem puero domini David qui locutus est domino verba cantici hujus in die qua eripuit eum dominus de manu omnium inimicorum ejus et de manu Saul et dixit | Diligam te domine fortitudo mea | Dominus firmamentum meum et refugium meum et liberator meus deus meus adjutor meus et sperabo in eum protector meus et cornu salutis meae et susceptor meus | Laudans invocabo dominum et ab inimicis meis salvus ero | Circumdederunt me dolores mortis et torrentes iniquitatis conturbaverunt me | Dolores inferni circumdederunt me praeoccupaverunt me laquei mortis | In tribulatione mea invocavi dominum et ad deum meum clamavi et exaudivit de templo sancto suo vocem meam et clamor meus in conspectu ejus introivit in aures ejus | Commota est et contremuit terra fundamenta montium conturbata sunt et commota sunt quoniam iratus est eis | Ascendit fumus in ira ejus et ignis a facie ejus exarsit carbones succensi sunt ab eo | Inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus ejus | Et ascendit super cherubim et volavit volavit super pennas ventorum | Et posuit tenebras latibulum suum in circuitu ejus tabernaculum ejus tenebrosa aqua in nubibus aeris | Prae fulgore in conspectu ejus nubes transierunt grando et carbones ignis | Et intonuit de caelo dominus et altissimus dedit vocem suam grando et carbones ignis | Et misit sagittas suas et dissipavit eos fulgura multiplicavit et conturbavit eos | Et apparuerunt fontes aquarum et revelata sunt fundamenta orbis terrarum ab increpatione tua domine ab inspiratione spiritus irae tuae | Misit de summo et accepit me et assumpsit me de aquis multis | Eripuit me de inimicis meis fortissimis et ab his qui oderunt me quoniam confortati sunt super me | Praevenerunt me in die afflictionis meae et factus est dominus protector meus | Et eduxit me in latitudinem salvum me fecit quoniam voluit me | Et retribuet mihi dominus secundum justitiam meam et secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi | Quia custodivi vias domini nec impie gessi a deo meo | Quoniam omnia judicia ejus in conspectu meo et justitias ejus non repuli a me | Et ero immaculatus cum eo et observabo me ab iniquitate mea | Et retribuet mihi dominus secundum justitiam meam et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum ejus | Cum sancto sanctus eris et cum viro innocente innocens eris | Et cum electo electus eris et cum perverso perverteris | Quoniam tu populum humilem salvum facies et oculos superborum humiliabis | Quoniam tu illuminas lucernam meam domine deus meus illumina tenebras meas | Quoniam in te eripiar a tentatione et in deo meo transgrediar murum | Deus meus impolluta via ejus eloquia domini igne examinata protector est omnium sperantium in se | Quoniam quis deus praeter dominum aut quis deus praeter deum nostrum | Deus qui praecinxit me virtute et posuit immaculatam viam meam | Qui perfecit pedes meos tamquam cervorum et super excelsa statuens me | Qui docet manus meas ad praelium et posuisti ut arcum aereum bracchia mea | Et dedisti mihi protectionem salutis tuae et dextera tua suscepit me et disciplina tua correxit me in finem et disciplina tua ipsa me docebit | Dilatasti gressus meos subtus me et non sunt infirmata vestigia mea | Persequar inimicos meos et comprehendam illos et non convertar donec deficiant | Confringam illos nec poterunt stare cadent subtus pedes meos | Et praecinxisti me virtute ad bellum et supplantasti insurgentes in me subtus me | Et inimicos meos dedisti mihi dorsum et odientes me disperdidisti | Clamaverunt nec erat qui salvos faceret ad dominum nec exaudivit eos | Et comminuam eos ut pulverem ante faciem venti ut lutum platearum delebo eos | Eripies me de contradictionibus populi constitues me in caput gentium | Populus quem non cognovi servivit mihi in auditu auris oboedivit mihi | Filii alieni mentiti sunt mihi filii alieni inveterati sunt et claudicaverunt a semitis suis | Vivit dominus et benedictus deus meus et exaltetur deus salutis meae | Deus qui das vindictas mihi et subdis populos sub me liberator meus de inimicis meis iracundis | Et ab insurgentibus in me exaltabis me a viro iniquo eripies me | Propterea confitebor tibi in nationibus domine et nomini tuo psalmum dicam | Magnificans salutes regis ejus et faciens misericordiam christo suo David et semini ejus usque in saeculum | 920017 | PS |
| In finem psalmus cantici ipsi David | Exsurgat deus et dissipentur inimici ejus et fugiant qui oderunt eum a facie ejus | Sicut deficit fumus deficiant sicut fluit cera a facie ignis sic pereant peccatores a facie dei | Et justi epulentur et exsultent in conspectu dei et delectentur in laetitia | Cantate deo psalmum dicite nomini ejus iter facite ei qui ascendit super occasum dominus nomen illi exsultate in conspectu ejus turbabuntur a facie ejus | Patris orphanorum et judicis viduarum deus in loco sancto suo | Deus qui inhabitare facit unius moris in domo qui educit vinctos in fortitudine similiter eos qui exasperant qui habitant in sepulcris | Deus cum egredereris in conspectu populi tui cum pertransires in deserto | Terra mota est etenim caeli distillaverunt a facie dei Sinai a facie dei Israel | Pluviam voluntariam segregabis deus hereditati tuae et infirmata est tu vero perfecisti eam | Animalia tua habitabunt in ea parasti in dulcedine tua pauperi deus dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa | Rex virtutum dilecti dilecti et speciei domus dividere spolia | Si dormiatis inter medios cleros pennae columbae deargentatae et posteriora dorsi ejus in pallore auri | Dum discernit caelestis reges super eam nive dealbabuntur in Selmon | Mons dei mons pinguis mons coagulatus mons pinguis | Ut quid suspicamini montes coagulatos mons in quo beneplacitum est deo habitare in eo etenim dominus habitabit in finem | Currus dei decem milibus multiplex milia laetantium dominus in eis in Sina in sancto | Ascendisti in altum coepisti captivitatem accepisti dona in hominibus etenim non credentes inhabitare dominum deum | Benedictus dominus die cottidie prosperum iter faciet nobis deus salutarium nostrorum | Deus noster deus salvos faciendi et domini domini exitus mortis | Verumtamen deus confringet capita inimicorum suorum verticem capilli perambulantium in delictis suis | Dixit dominus ex Basan convertam convertam in profundum maris | Ut intingatur pes tuus in sanguine lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso | Viderunt ingressus tuos deus ingressus dei mei regis mei qui est in sancto | Praevenerunt principes conjuncti psallentibus in medio juvencularum tympanistriarum | In ecclesiis benedicite deo domino de fontibus Israel | Ibi Benjamin adolescentulus in mentis excessu principes Juda duces eorum principes Zabulon principes Nephthali | Manda deus virtuti tuae confirma hoc deus quod operatus es in nobis | A templo tuo in Jerusalem tibi offerent reges munera | Increpa feras arundinis congregatio taurorum in vaccis populorum ut excludant eos qui probati sunt argento dissipa gentes quae bella volunt | Venient legati ex Aegypto Aethiopia praeveniet manus ejus deo | Regna terrae cantate deo psallite domino psallite deo | Qui ascendit super caelum caeli ad orientem ecce dabit voci suae vocem virtutis | Date gloriam deo super Israel magnificentia ejus et virtus ejus in nubibus | Mirabilis deus in sanctis suis deus Israel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae benedictus deus | 920067 | PS |
| Dominus in templo sancto suo dominus in caelo alleluia | 002410 | A |