Sanctus sanctus sanctus dominus deus sabaoth | (A1) Altissimeque rector | (A2) Poli sede redemptor | (A3) Parce peccata cuncta | (A4) Domine misericors nobis indignis Pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis | (B1) Repleti sumus quam non meremur | (B3) Propter peccata quae gessimus | (B4) Gloriam tuam nobis dona | Benedictus qui venit in nomine domini | (C) Hebraeorum proIes ore concrepaverunt hosanna in excelsis | (D) Conditor aIme domine poli rector telluris gubernator maris sustentator miserere plasmae tuae quam formasti de humo ad tuam imaginem Misericors ln excelsis | (B5) Dona caelestis quaesumus Christe | (B6) Parce peccata nobis indignis
Imperatorem genimen potentum macte regnorum novitate mira semper antiquis famulis benigne rex miserere | Franciae reges micuere patres fulgidi regis Caroli per orbem nec minus matres Alemanna tellus misit honoras | Hic domus hac est patria creatus fautor Othmarus benedictus abba Gallus ex Scotis veniens beavit omnia nostra | Barbaros terrens proprios foveto cum quibus omnes orientis artes immo quadrati superabis arvi summa vel ima | Juris et pacis moderator aequus temperans fortis vigeas per omne tempus hic degens super astra caeli hinc abiturus
Benedictus dominus deus Israel qui elegit te in matrem genitricis suae et benedictum eloquium tuum et benedicta tu quae filiam peperisti cuju fructus visitavit et fecit redemptionem plebis suae
SANCTUS Factor omnium SANCTUS | Reparator hominum SANCTUS | Consolatio miserorum DOMINUS DEUS SABAOTH | Supernorum terrenorum infernorum PLENI SUNT CAELI ET TERRA | Et omnis creatura GLORIA TUA | Omnibus admirabilis et ineffabilis OSANNA IN EXCELSIS | Conjungens ima summis BENEDICTUS QUI VENIT | Salvare cuncta IN NOMINE DOMINI | Nobis inspirando cooperando remunerando donis suis OSANNA IN EXCELSIS
Ait dominus Jesus discipulis suis euntes invenietis pullum super quem nullus hominum sedit et solventes pullum imposuerunt ibi vestimenta et sedit super eum alii autem caedebant ramos palmarum et clamabant osanna benedictus qui venit in nomine domini rex Israel