Cognovimus domine impietates nostras et iniquitates patrum nostrorum peccavimus tibi ne nos des in obprobrium propter nomen tuum sed miserere plebi tuae deus noster
Congregati sunt inimici nostri et gloriantur in virtute sua contere fortitudinem illorum domine et disperge illos ut cognoscant quia non est alius qui pugnet pro nobis nisi tu deus noster
Recordare mei domine omni potentatui dominans da sermonem rectum et bene sonantem in os meum ut placeant verba mea in conspectu principis everte cor ejus in odium repugnantium nobis et in eos qui consentiunt eis nos autem libera in manu tua deus noster in aeternum