Videbunt cum exultatione magna gloriam dei quae suscepit justos quia fidenter servaverunt legem nunc in promptuariis ejus animae eorum congregatae requiescunt cum silentio multo
Tertio in flore mundus adhuc cum pubesceret in decore juventutis seculum pulcresceret atque prolis subter omnes laetos caeli cardines germinando pullularet humana feliciter | Natus est homo in mundo patriarcha nobilis Abraham Dei amicus puer fidelissimus heber aurea de stirpe oriundus extitit a quo coepit Hebraeorum diffamari populus |
Huic sterilis beata sarra sanctum peperit filium cui nomen dedit bonus Dei angelus clausus adhuc vulva matris Isaac vocatus est quem in Dei holocaustum pater iustus obtulit | Hic Rebecca de conjuge Jacob sanctum Domini habuit prolem quem Deus dilexit in specie hic duodecim quaternis genuit de matribus filios a quibus gens est Israhel lectissima | Qui beatus patriarcha filium carissimum genuit in senectute Joseph nomen indidit quem dilexit super omnes natos singulariter hic paterna relevabat senectute jugiter | Fecit illi pater suus tunicam talariam vario polimitoque contextam de stamine erat pulcher in aspectu venustus in specie liliis ad instar nitens roseus ut rosula |
Hic in nocte soporatus presagum per spiritum vidit somnia que patri fratribusque retulit que invidie tulerunt dictis seminarum odiique cum livore ministrabant fomitem | Segetum albentes spicas putabam nos falcibus resecare sicque meum ligatum manipulum stabat vestros adorare conspexi fasciculos haec dicente corda fratrum altus dolor obruit | Vidi solem atque lunam sed et stellas undecim me insomnis adorare venerandis radiis obquam causam duris eum pater dictis corripit tacitus tamen rem clausam voluebat sub pectore |