Canticum graduum Ad dominum cum tribularer clamavi et exaudivit me | Domine libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa | Quid detur tibi aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam | Sagittae potentis acutae cum carbonibus desolatoriis | Heu mihi quia incolatus meus prolongatus est habitavi cum habitantibus Cedar | Multum incola fuit anima mea | Cum his qui oderunt pacem eram pacificus cum loquebar illis impugnabant me gratis
Heu me quod peregrinatio mea prolongata est habitavi cum habitantibus Cedar multum peregrinata est anima mea cum his quis oderunt pacem eram pacificus dum loquebar illis debellabant me sine causa