Psalmus David dominus regit me et nihil mihi deerit | In loco pascuae ibi me collocavit super aquam refectionis educavit me | Animam meam convertit deduxit me super semitas justitiae propter nomen suum | Nam etsi ambulavero in medio umbrae mortis non timebo mala quoniam tu mecum es virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt | Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me impinguasti in oleo caput meum et calix meus inebrians quam praeclarus est | Et misericordia tua subsequetur me omnibus diebus vitae meae et ut inhabitem in domo domini in longitudinem dierum
Hanc diem tribus dominus signis illustrat | Pro nobis veniens de supernis et induens mortalia | Praesepi ponitur adorandus monstratur stella praevia | In oriente cernentes nova lumina | Persarum reges hodie nam mystica adcurrunt dare munera | Nato qui cum patre regit cuncta saecla et gubernat montes etiam ponderat | Aurum thus et myrram deferentes regi deo vero carnem assumpsisse mystice praedicant | Jordanis hodie retro subtrahit undulas | Joannes expavet salvatorem tingere clamans me magis tu lava | De caelo intonans gentor filii placet inquit gloria | Et sanctus spiritus columbae specie comparem se clamitat | Hodie nuptiales thalamos dominus sanctificavit vertens in vinum flumina | Stupidos vetustatis latices subito efficiens sapidos omnibus et propinavit sanctae praemia vitae porgens sanguinis pocula | Quaesumus jam nos respice tu pater et viam patriae supernae demonstra | Ut recto semper gradientes cursu mereamur regna scandere praecelsa | Tu patris tilius humilis populi audi precum cantica | Cum sancto spiritu flamine supplicum audi vocum carmina | Ut tibi jugier concinentes veniant ad gaudia