Ne tradideris me domine in manibus persequentium me quoniam insurrexerunt in me testes falsi et mentiti sunt ipsi sibi adjutor meus es tu domine ne derelinquas me
Canticum graduum de profundis clamavi ad te domine | Domine exaudi vocem meam fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae | Si iniquitates observaveris domine domine quis sustinebit | Quia apud te propitiatio est et propter legem tuam sustinui te domine sustinuit anima mea in verbo ejus | Speravit anima mea in domino | A custodia matutina usque ad noctem speret Israel in domino | Quia apud dominum misericordia et copiosa apud eum redemptio | Et ipse redimet Israel ex omnibus iniquitatibus ejus
Salvum fac populum tuum domine et benedic hereditati tue et rege eos et extolle eos usque in aeternum exaudi vocem depraecationis meae dum oro ad te domine dum extollo manus meas ad templo sancto tuo regnum tuum domine regnum omnium saeculorum et dominatio tua in omni generatione et progenie agmina sanctorum adque arcangelorum throni et dominationes mens nostra semper ad Christum sit ad te in te refugium petimus sicut pastor portat