| 006099a V | Si enim hoc egero mors mihi est si autem non egero non effugiam manus vestras |
| 006986 R | Inveni David servum meum oleo sancto meo unxi eum manus enim mea auxiliabitur ei |
| a00735 R | Video enim me ut ovem in medio luporum et facta sum sicut passer abaucupe comprehensa in prete velut capra et sicut piscis in hamo adjuva me domine ne me derelinquas in manus impiorum |
| h01259a ALLV | Manus enim mea * |
| h01764a ANTV | Cantemus domino gloriose enim honorificatus est | Aequum et ascensorem projecit in mare | Adjutor et protector meum dominus et factus est mihi in salutem | Hic deus meus et glorificabo eum deus patris mei et exaltabo eum | Dominus conterens bella dominus nomen est ei | Currus pharaonis et exercitum ejus projecit in mare | Electos ascensorens ternos strantes dimersit in rubro mari pelago quo operuit eos dimersi sunt in profundum tamquam lapis | Dextera tua domine glorificata est in virtute dextera manus tue confregit inimicos et prae multitudine magestatis tuae conteruisti adversarios | Misisti iram tuam et comedit eos tamquam stipula et prae spiritu iracundiae tuae divisa est aqua | Steterunt tamquam murus aquae gelaberunt fluctus in medio mari | Dixit inimicus persequens comprehendam partibo spoliam replebo animam meam interficiam gladio meo et dominabitur manus mea | Misisti spiritum tuum et quo operuit eos mare dimersi sunt tamquam plumbum in aqua validissima | Quis similis tibi in diis domine quis similis tibi honorificus in sanctis mirabilis in magestatibus faciens prodigia | Extendisti dexteram tuam et devorabit eos terra | Gubernasti justitiam tuam populum tuum hunc quem liberasti |
| h03775b ANTV | Manus enim |
| h04233b ANTV | Manus enim mea * |
| h04717 CaH | Lauda filia Sion jubila Israel laetare et exsulta in omni corde filia Jerusalem | Abstulit dominus judicium tuum advertit inimicos tuos | Rex Israel dominus in medio tui non timebis malum ultra | In die illa dicetur Jerusalem noli timere Sion non dissolvantur manus tuae | Dominus deus tuus in medio tui fortis ipse salvabit te | Gaudebit super te in laetitia silebit in dilectione tua et exsultavit super te in laude | Nugas quia lege recesserant congregabo qui ex te errant ut non ultra habeas super eos opprobrium | Ecce ego interficiam omnes qui afflixerunt te in tempore illo | Et salvabo claudicantem et ea quae egecta fuerant congregabo | Et ponam eos in laudem et in nomen in omni terra confusionis eorum | In tempore illo quo adducam vos et in tempore quod congregabo vos | Dabo enim vos in nomen et in laudem omnibus populis terrae cum convertero captivitatem vestram coram oculis vestris dicit dominus |
| a07512 Ca | Domine miserere nostri te enim exspectavimus esto bracchium nostrum in mane et salus nostra in tempore tribulationis | A voce angeli fugerunt populi et ab exaltatione tua dispersae sunt gentes | Et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur bruchus velut cum fossae plenae fuerint de eo | Magnificatus est Dominus quoniam habitavit in excelso implevit Sion judicio et justitia | Et erit fides in temporibus tuis divitiae salutis sapientia et scientia timor Domini ipse est thesaurus ejus | Ecce videntes clamabunt foris angeli pacis amare flebunt | Dissipatae sunt viae cessavit transiens per semitam irritum factum est pactum projecit civitates non reputavit homines | Luxit et elanguit terra confusus est Libanus et obsorduit | Et factus est Saron sicut desertum et concussa est Basan et Carmelus | Nunc consurgam dicit Dominus nunc exaltabor nunc sublevabor | Audite qui longe estis quae fecerim et cognoscite vicini fortitudinem meam | Conterriti sunt in Sion peccatores possedit tremor hypocritas | Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis | Qui ambulat in justitiis et loquitur veritatem qui projicit avaritiam ex calumnia et excutit manus suas ab omni munere | Qui obturat aures suas ne audiat sanguinem et claudit oculos suos ne videat malum | Iste in excelsis habitabit munimenta saxorum sublimitas ejus panis ei datus est aquae ejus fideles sunt | Regem in decore suo videbunt oculi ejus cernent terram de longe Cor tuum meditabitur timorem | Miserere plebi tuae super quam invocatum est nomen tuum et Israel quem coaequasti primogenito tuo | Miserere civitati sanctificationis tuae Jerusalem civitati requiei tuae | Reple Sion inenarrabilibus verbis tuis et gloria tua populum tuum | Da testimonium his qui ab initio creaturae tuae sunt et suscita praedicationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetae priores | Da mercedem sustinentibus te ut prophetae tui fideles inveniantur | Et exaudi orationes servorum tuorum secundum benedictionem Aaron de populo tuo et dirige nos in viam justitiae | Et sciant omnes qui habitant terram quia tu es Deus conspector saeculorum |
| 006477 R | Dixit Judas fratribus suis ecce Ismaelitae transeunt venite venumdetur et manus nostrae non polluantur caro enim et frater noster est |