| h00930 LDS | Labia mea laudabunt te domine sic benedicam te in vita mea et in nomine tuo levabo manus meas |
| 920062 PS | Psalmus David cum esset in deserto Idumaeae | Deus deus meus ad te de luce vigilo sitivit in te anima mea quam multipliciter tibi caro mea | In terra deserta et invia et inaquosa sic in sancto apparui tibi ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam | Quoniam melior est misericordia tua super vitas labia mea laudabunt te | Sic benedicam te in vita mea et in nomine tuo levabo manus meas | Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea et labiis exsultationis laudabit os meum | Si memor fui tui super stratum meum in matutinis meditabor in te | Quia fuisti adjutor meus et in velamento alarum tuarum exsultabo | Adhaesit anima mea post te me suscepit dextera tua | Ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam introibunt in inferiora terrae | Tradentur in manus gladii partes vulpium erunt | Rex vero laetabitur in deo laudabuntur omnes qui jurant in eo quia obstructum est os loquentium iniqua |
| g00623.Tp8 Tp | Labia mea laudabunt te in vita mea tuum est enim regnum et potestas te namque tremunt angeli et potestates et principes et omne vulgus saeculi et omnes terrae regimen tenentes et nos quos ad imaginem tuam condidisti et idcirco proclamat psalmista |
| 003557 A | Labia mea laudabunt te in vita mea deus meus |
| 920015 PS | Tituli inscriptio ipsi David conserva me domine quoniam speravi in te | Dixi domino deus meus es tu quoniam bonorum meorum non eges | Sanctis qui sunt in terra ejus mirificavit omnes voluntates meas in eis | Multiplicatae sunt infirmitates eorum postea acceleraverunt non congregabo conventicula eorum de sanguinibus nec memor ero nominum eorum per labia mea | Dominus pars hereditatis meae et calicis mei tu es qui restitues hereditatem meam mihi | Funes ceciderunt mihi in praeclaris etenim hereditas mea praeclara est mihi | Benedicam dominum qui tribuit mihi intellectum insuper et usque ad noctem increpuerunt me renes mei | Providebam dominum in conspectu meo semper quoniam a dextris est mihi ne commovear | Propter hoc laetatum est cor meum et exsultavit lingua mea insuper et caro mea requiescet in spe | Quoniam non derelinques animam meam in inferno nec dabis sanctum tuum videre corruptionem | Notas mihi fecisti vias vitae adimplebis me laetitia cum vultu tuo delectationes in dextera tua usque in finem |
| 920083 PS | In finem pro torcularibus filiis Core psalmus | Quam dilecta tabernacula tua domine virtutum | Concupiscit et deficit anima mea in atria domini cor meum et caro mea exsultaverunt in deum vivum | Etenim passer invenit sibi domum et turtur nidum sibi ubi ponat pullos suos altaria tua domine virtutum rex meus et deus meus | Beati qui habitant in domo tua domine in saecula saeculorum laudabunt te | Beatus vir cujus est auxilium abs te ascensiones in corde suo disposuit | In valle lacrimarum in loco quem posuit | Etenim benedictionem dabit legislator ibunt de virtute in virtutem videbitur deus deorum in Sion | Domine deus virtutum exaudi orationem meam auribus percipe deus Jacob | Protector noster aspice deus et respice in faciem Christi tui | Quia melior est dies una in atriis tuis super milia elegi abjectus esse in domo dei mei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum | Quia misericordiam et veritatem diligit deus gratiam et gloriam dabit dominus | Non privabit bonis eos qui ambulant in innocentia domine virtutum beatus homo qui sperat in te |
| h00930a LDSV | Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea et labia exultationis laudabunt nomen tuum |
| 005162 A | Tota pulchra es amica mea et macula non est in te favus distillans labia tua mel et lac sub lingua tua odor unguentorum tuorum super omnia aromata jam enim hiems transiit imber abiit et recessit flores apparuerunt vineae florentes odorem dederunt et vox turturis audita est in terra nostra surge propera amica mea veni de Libano veni coronaberis |
| h00169 LDOF | Alleluia alleluia alleluia alleluia alleluia labia mea laudabant te domine |
| g04154 Tc | Quam dilecta tabernacula tua domine virtutum concupiscit et deficit anima mea in atria domini | Cor meum et caro mea exsultaverunt in deum vivum | Etenim passer invenit sibi domum et turtur nidum sibi ubi reponat pullos suos | Altaria tua domine virtutum rex meus et deus meus | Beati qui habitant in domo tua et in aeternum laudabunt te domine |