| h04694 CaH | Domine domine deus omnium creator terribilis et fortis justus et misericors | Qui solus est rex bonus solus prestans solus justus omnipotens et aeternus | Qui liberas Jerusalem de omni malo qui fecisti pater electos et sanctificasti eos | Accipe sacrificium pro universo populo tuo Israel et custodi partem tuum et sanctifica congrega dispersionem nostram | Libera eos qui serviunt gentibus contemptos et abominatos respice ut sciant gentes quod tu es deus noster | Afflige conprimentes et contumeliam facientes in superbia | Constitue populum tuum in loco sancto tuo sicut dixit Moyses |
| ah10018 Sq | Qui purgat animas et corpora sancta | Hodie sine macularum contagia | Legem per se datam conservans hic Mariam | Genetricem suam ad templum cum hostiarum munere | Venire voluit bis geminum deferentem alitem | Per quod edocemur cognoscere mysticam virtutem | Turtur castitatem nam columba praetendit mutuam | Dilectionem quibus plenam exstitisse credimus beatam genetricem ipsam fieri pro quo hospes meruit | Altitonantis municipis qui clausam ingrediens adiit per Ezchielem praedictam portam gloriosam | In cujus obsequio senex anus gratulabunda propheta occurrunt dare gloriam deo | O porta caeli per Aaron et praefigurata virga consumens flore serpentis vira | Nos tibi cum voto cordis parere studentes adsumus unicus tuus nostra relaxet ut facinorum crimina per primam virginem datam | Quo purgatis mentibus et nos tui consortes effecti mereamur recipere ipsum in mentis arcana per eum mundata atque purgata | O trinitas perfecta in qua sola manet laus nos tuos clientulos agnitos tecum mansuros fac ut adeamus ovilia ubi degunt monachorum agmina | Jam harmonicis cantilenis paene exactis precamur ut exitiuri a saeculo reperiamus tuam praesentiam antiquum hostem amove ut possimus subire regna | Te duce caeli regna completa nostra camoena tecum canamus domine perpetim jubilamina |
| h01906 CaH | Quaeso domine deus caeli fortis magne atque terribilis qui custodis pactum et misericordiam cum his qui te diligunt et custodiunt mandata tua | Fiant aures tuae auscultans et oculi tui aperti ut audias orationem servi tui quae ego oro coram te hodie nocte et die pro filiis Israel servis tuis | Et confiteor pro peccatis filiorum in quibus peccaverunt tibi et ego domus patris mei | Peccavimus vanitatem seducti sumus et non custodivimus mandatum et cerimonias atque judicia quae praecepisti Moysi servo tuo | Memento verbi quod mandasti Moysi famulo tuo dicens | Cum transgressi fueritis ergo dispergam vos in populis | et si revertamini ad me et custodiatis mandata mea et faciatis ea | Etiam si abducti fueritis ad extrema caeli inde congregabo vos et inducam in locum quae elegi ut habitare nomen meum ibi | Et ipsi servi tui et populus tuus quos redemisti in fortitudine tua magna et in manu tua valida | Obsecro domine sit auris tua attendens ad orationem servorum tuorum qui volunt timere nomen tuum | Et dirige servum tuum hodie et da ei misericordiam ante virum hunc |
| g02793.1 Pr | Vere dignum et justum est aequum et salutare | Nos tibi semper et ubique gratias agere domine sancte pater omnipotens aeterne deus | Qui cum unigenito filio tuo et spiritu sancto unus es deus unus es dominus | Non in unius singularitate personae sed in unius trinitate substantiae | Quod enim de tua gloria revelante te credimus hoc de filio tuo hoc de spiritu sancto sine differentia discretionis sentimus | Ut in confessione verae sempiternaeque deitatis et in personis proprietas et in essentia unitas et in majestate adoretur aequalitas | Quam laudant angeli adorant dominationes tremunt potestates | Caeli caelorumque virtutes ac beata seraphim socia exsultatione concelebrant | Cum quibus et nostras voces ut admitti jubeas deprecamur supplici confessione dicentes |
| 001730 A | Benedictus es in templo sancto gloriae tuae quod aedificatum est ad laudem et gloriam nominis tui domine |
| 509502.Tp241 Tp | Te trinum tria nostra quod est quod novit amatque | DOMINE DEUS REX CAELESTIS DEUS PATER OMNIPOTENS |
| 006355 R | Cum audisset Jacob quod Esau veniret contra eum divisit filios suos et uxores dicens si percusserit Esau unam turmam salvabitur altera libera me domine qui dixisti mihi multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli et sicut harenam maris quae prae multitudine numerari non potest |
| 006891 R | In circuitu tuo domine lumen est quod numquam deficiet ibi constituisti lucidissimas mansiones ubi requiescunt sanctorum animae |
| 007244 R | Numquid dominus supplantat judicium aut omnipotens subvertit quod justum est libera me domine et pone me juxta te et cujusvis manus pugnet contra me |
| 007879 R | Vidi sub altare dei animas interfectorum propter dei et propter testimonium quod habebant et clara voce dicebant vindica domine sanguinem nostrum qui effusus est |