| h03500a ANTV | In sua justitia judicabit * |
| h03195a ANTV | In sua justitia * |
| h03822a ANTV | In sua justitia |
| ah07102 Sq | Virgo Israel decus et cunctorum gloria | Quem prophetae cantica praedicaverunt de David procedit germine | Ipsa enim descendit cum aromata multa sicut fumi virgula | Flos campi flagrans atque lilia florens virga quae fuerat arida | Puella erat nimis incilta decorata david regis genus orta | Rex aeternus venit in sua ineffabiliter sacra viscera | Desponsavit te vir Judaeus replevit te divinitas mystica | Novum vitae signum o alma permanens inviolata | Satis summa et admiranda pulchra erant commercia | Quae salutata aure concepit verbum carne generans | Felix partus de quo est egressa mundo lux clarissima | Processit sicut gigas decurrens viam suam et in sole posuit tabernacula | Veritas nobis orta est denique de terra et de caelo prospexit justitia | Tamquam sponsus egressus de thalamo cum gloria | Descendit ad regalibus potestas aetherea | Rubum quem viderat Moyses famulus Domini incombustum in monte Sinai | Tua adimplevit beata munda virginitas puerpera facta es lucida | Jam quaesumus ad filium tuum pro nobis intercedas | Ut purgentur per te pia cuncta facinora nostra | Nunc semper et per cuncta saecula |
| h02142b ANTV | In sua justitia judicabit pauperes |
| h04648 CaH | Liga testimonium signa legem in discipulis meis | Exspectabo dominum qui abscondit faciem suam a domo Jacob et praestolabor eum | Ecce ego et pueri quos mihi dedit dominus in signum et in portentum Israelis a domino exercituum qui habitat in monte Sion | Et cum dixerint ad vos quaerite a pythonibus et a divinis qui stridunt in incantationibus suis | Numquid non populus a deo suo requirit pro vivis a mortuis et ad legem magis et ad testimonium | Quod si non dixerint juxta verbum hoc non erit eis matutina lux | Et transivit per eam corruet et esuriet et cum esurierit irascetur et maledicet regi suo et deo suo | Et suspiciet sursum et ad terram intuebitur | Et ecce tribulatio et tenebrae dissolutio angustia et caligo persequens et non poterit avolare de angustia sua | Primo tempore alleviata est terra Zabulon et terra Nephtalim et in novissimo aggravata est via maris trans Jordanem Galileae | Gentium populus qui sedebat in tenebris vidit lucem magnam | Habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis | Multiplicasti gentem non magnificasti laetitiam | Laetabuntur coram te sicut laetantur in messe sicut exultant quando dividunt spolia | Jugum enim oneris ejus et virgam humeri ejus et sceptrum exactoris ejus superasti sicut in die Madian | Quia omnis violenta praedatio cum tumulto et vestimentum mixtum sanguine erit in conbustionem et cibus ignis | Parvulus enim natus est nobis | Filius datus est nobis | Et factus est principatus ejus super humerum ejus | Et vocabitur nomen ejus admirabilis consiliarius deus fortis pater futuri saeculi princeps pacis | Multiplicabitur ejus imperium et pacis non erit finis | Super solium David et super regnum ejus ut confirmet illud et corroboret in judicio et justitia amodo et usque in sempiternum | Zelus domini exercituum faciet hoc |
| 007091zba V | Dum caelum mutatur et terra movetur tunc veniet sanctus sanctorum in nubibus caelorum ostendens vulnera sua o quam felix anima quam levat justitia dicens in gaudio viso suo domino miserere mei miserere mei tu mea spes justorum et requires factae suscipe me |
| 204516 A | Sanctus Justus verna dei hoc nomen a parentibus sumpsit modo datur ei pro meritis parentibus erat enim imitator in omnibus justitiae pius dei famulator calcatorque nequitiae fide plenus spe serenus caritatis passagia sic perfecit et subjecit cuncta carnis contagia o pie Juste Jesu nos protege mortis ab esu in tua justitia per sua suffragia |
| 201868 A | Fortissime deus cujus potentia ex nihilo creata sunt omnia cujus sapientia rite gubernantur universa cujus clementia pie relevatur miseria cujus justitia aequissime reddet cuique secundum opera sua quaesumus votis beati Leopoldi nostri patroni consequi ut nos potenter defendas in finem optandum dirigas misericorditer nobiscum agas et tandem juste non aestimator meriti sed solita potius pietate nobis beatitudinem concedas |
| ah53181 Sq | Sacerdotem Christi Martinum cuncta per orbem canat ecclesia pacis catholicae | Atque illius nomen omnis haereticus fugiat pallidus | Pannonia laetetur genetrix talis filii | Italia exsultet alitrix tantis juvenis | Et Galliae trina divisio sacro certet litigio cujus esse debeat praesul | Sed pariter habere se patrem omnes gaudeant Turoni soli ejus corpus foveant | Huic Francorum atque Germaniae plebs omnis plaudat | Quibus videndum invexit dominum in sua veste | Hic celebris est Aegypti patribus Graeciae quoque cunctis sapientibus | Qui impares se Martini meritis sentiunt atque ejus medicamini | Nam febres sedat daemonesque fugat paralytica membra glutinat | Et mortuorum sua prece trium reddit corpora vitae pristinae | Hic ritus sacrilegos destruxit et ad Christi gloriam dat ignibus idola | Hic nudis mysteria bracchiis conficiens praeditus est caelesti lumine | Hic oculis ac manibus in caelum et totis viribus suspensus terrena cuncta respuit | Ejus ori numquam Christus abfuit sive justitia vel quicquid ad veram vitam pertinet | Igitur te cuncti poscimus o Martine ut qui multa mira hic ostendisti | Etiam de caelo gratiam Christi nobis supplicatu tuo semper infundas |