| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Stabat Maria ad monumentum foris plorans dum ergo fleret prospexit ubi positum fuerat corpus Jesu et vidit duos angelos in albis sedentes et conversa retrorsum vidit Jesum stantem et venit annuntians discipulis quia vidi dominum et haec dixit mihi alleluia alleluia alleluia | h00335 | RS |
| Ave caro Christi caro immolata crucis ara pro redemptis hostia | Morte Christi nos amara fac redemptor luce clara tecum frui gloria in excelsis | Rex venturus adoretur et constanter exspectetur ejus natalicium | Exspectatus sic ametur ut nobiscum conversetur lux et salus gentium | Eva prius interemit sed Maria nos redemit mediante filio | Prima parens nobis luctum sed secunda vitae fructum protulit cum gaudio | Negligentes non neglexit sed ab alto nos prospexit pater mittens unicum | Praesens mundo sed absconsus de secreto tamquam sponsus prodiit in publicum | Gigas velox gigas fortis gigas victor nostrae mortis accinctus potentia | Ad currendam venit viam complens in se prophetiam et legis mysteria | Jesu noster salutaris medicina singularis nostra pax et gloria | Quia servis redimendis tam dignanter condescendis te collaudant omnia | Alleluia | g03043 | Sq |
| Quia prospexit de excelso sancto suo dominus de caelo in terram prospexit sermo | h04031b | ANTV |
| Oratio pauperis cum anxius fuerit et in conspectu domini effuderit precem suam | Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat | Non avertas faciem tuam a me in quacumque die tribulor inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero te velociter exaudi me | Quia defecerunt sicut fumus dies mei et ossa mea sicut cremium aruerunt | Percussus sum ut foenum et aruit cor meum quia oblitus sum comedere panem meum | A voce gemitus mei adhaesit os meum carni meae | Similis factus sum pellicano solitudinis factus sum sicut nycticorax in domicilio | Vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto | Tota die exprobrabant mihi inimici mei et qui laudabant me adversum me jurabant | Quia cinerem tamquam panem manducabam et potum meum cum fletu miscebam | A facie irae et indignationis tuae quia elevans allisisti me | Dies mei sicut umbra declinaverunt et ego sicut foenum arui | Tu autem domine in aeternum permanes et memoriale tuum in generationem et generationem | Tu exsurgens misereberis Sion quia tempus miserendi ejus quia venit tempus | Quoniam placuerunt servis tuis lapides ejus et terrae ejus miserebuntur | Et timebunt gentes nomen tuum domine et omnes reges terrae gloriam tuam | Quia aedificavit dominus Sion et videbitur in gloria sua | Respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum | Scribantur haec in generatione altera et populus qui creabitur laudabit dominum | Quia prospexit de excelso sancto suo dominus de caelo in terram aspexit | Ut audiret gemitus compeditorum ut solveret filios interemptorum | Ut annuntient in Sion nomen domini et laudem ejus in Jerusalem in conveniendo populos in unum et reges ut serviant domino | Respondit ei in via virtutis suae paucitatem dierum meorum nuntia mihi | Ne revoces me in dimidio dierum meorum in generationem et generationem anni tui | Initio tu domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli | Ipsi peribunt tu autem permanes et omnes sicut vestimentum veterascent et sicut opertorium mutabis eos et mutabuntur | Tu autem idem ipse es et anni tui non deficient | Filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum in saeculum dirigetur | 920101 | PS |
| De caelo plebem hanc miserere qui es et clemens et omnipotens juste videns juste atque regens et cuncta juste caelo terraeque disponens quia justitia de caelo prospexit | g00499.Tp2 | Tp |
| Nato nobis salvatore celebremus cum honore diem natalitium | Nobis natus nobis datur et nobiscum conversatur lux et salus gentium | Eva prius interemit sed Maria nos redemit mediante filio | Prima parens nobis luctum sed secunda vitae fructum protulit cum gaudio | Negligentes non neglexit sed ab alto nos prospexit pater mittens unicum | Praesens mundo sed absconsus de secreto tamquam sponsus prodiit in publicum | Gigas velox gigas fortis gigas nostrae victor mortis accinctus potentia | Ad currendam venit viam complens in se prophetiam et legis mysteria | Jesu noster salutaris medicina singularis nostra pax et gloria | Quia servis redimendis tam dignanter condescendis te collaudant omnia | ah54101 | Sq |
| Stabat Maria ad monumentum foris plorans dum ergo fleret prospexit ubi positum erat corpus Jesu vidit duos angelos in albis sedentes et conversa retrorsum vidit Jesum stantem et venit annuntians discipulis quia vidi dominum et haec dixit mihi | h00335.1 | RS |
| Quia prospexit de excelso * | h03789a | ANTV |