| 603006a A | Quia apud dominum misericordia est et copiosa redempcio |
| 920129 PS | Canticum graduum de profundis clamavi ad te domine | Domine exaudi vocem meam fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae | Si iniquitates observaveris domine domine quis sustinebit | Quia apud te propitiatio est et propter legem tuam sustinui te domine sustinuit anima mea in verbo ejus | Speravit anima mea in domino | A custodia matutina usque ad noctem speret Israel in domino | Quia apud dominum misericordia et copiosa apud eum redemptio | Et ipse redimet Israel ex omnibus iniquitatibus ejus |
| 920108 PS | In finem Psalmus David | Deus laudem meam ne tacueris quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est | Locuti sunt adversum me lingua dolosa et sermonibus odii circumdederunt me et expugnaverunt me gratis | Pro eo ut me diligerent detrahebant mihi ego autem orabam | Et posuerunt adversum me mala pro bonis et odium pro dilectione mea | Constitue super eum peccatorem et diabolus stet a dextris ejus | Cum judicatur exeat condemnatus et oratio ejus fiat in peccatum | Fiant dies ejus pauci et episcopatum ejus accipiat alter | Fiant filii ejus orphani et uxor ejus vidua | Nutantes transferantur filii ejus et mendicent et ejiciantur de habitationibus suis | Scrutetur foenerator omnem substantiam ejus et diripiant alieni labores ejus | Non sit illi adjutor nec sit qui misereatur pupillis ejus | Fiant nati ejus in interitum in generatione una deleatur nomen ejus | In memoriam redeat iniquitas patrum ejus in conspectu domini et peccatum matris ejus non deleatur | Fiant contra dominum semper et dispereat de terra memoria eorum | Pro eo quod non est recordatus facere misericordiam | Et persecutus est hominem inopem et mendicum et compunctum corde mortificare | Et dilexit maledictionem et veniet ei et noluit benedictionem et elongabitur ab eo et induit maledictionem sicut vestimentum et intravit sicut aqua in interiora ejus et sicut oleum in ossibus ejus | Fiat ei sicut vestimentum quo operitur et sicut zona qua semper praecingitur | Hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud dominum et qui loquuntur mala adversus animam meam | Et tu domine domine fac mecum propter nomen tuum quia suavis est misericordia tua | Libera me quia egenus et pauper ego sum et cor meum conturbatum est intra me | Sicut umbra cum declinat ablatus sum et excussus sum sicut locustae | Genua mea infirmata sunt a jejunio et caro mea immutata est propter oleum | Et ego factus sum opprobrium illis viderunt me et moverunt capita sua | Adjuva me domine deus meus salvum me fac secundum misericordiam tuam | Et sciant quia manus tua haec et tu domine fecisti eam | Maledicent illi et tu benedices qui insurgunt in me confundantur servus autem tuus laetabitur | Induantur qui detrahunt mihi pudore et operiantur sicut diploide confusione sua | Confitebor domino nimis in ore meo et in medio multorum laudabo eum | Quia astitit a dextris pauperis ut salvam faceret a persequentibus animam meam |
| 920024 PS | In finem psalmus David ad te domine levavi animam meam | Deus meus in te confido non erubescam | Neque irrideant me inimici mei etenim universi qui sustinent te non confundentur | Confundantur omnes iniqua agentes supervacue vias tuas domine demonstra mihi et semitas tuas edoce me | Dirige me in veritate tua et doce me quia tu es deus salvator meus et te sustinui tota die | Reminiscere miserationum tuarum domine et misericordiarum tuarum quae a saeculo sunt | Delicta juventutis meae et ignorantias meas ne memineris secundum misericordiam tuam memento mei tu propter bonitatem tuam domine | Dulcis et rectus dominus propter hoc legem dabit delinquentibus in via | Diriget mansuetos in judicio docebit mites vias suas | Universae viae domini misericordia et veritas requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus | Propter nomen tuum domine propitiaberis peccato meo multum est enim | Quis est homo qui timet dominum legem statuit ei in via quam elegit | Anima ejus in bonis demorabitur et semen ejus hereditabit terram | Firmamentum est dominus timentibus eum et testamentum ipsius ut manifestetur illis | Oculi mei semper ad dominum quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos | Respice in me et miserere mei quia unicus et pauper sum ego | Tribulationes cordis mei multiplicatae sunt de necessitatibus meis erue me | Vide humilitatem meam et laborem meum et dimitte universa delicta mea | Respice inimicos meos quoniam multiplicati sunt et odio iniquo oderunt me | Custodi animam meam et erue me non erubescam quoniam speravi in te | Innocentes et recti adhaeserunt mihi quia sustinui te | Libera deus Israel ex omnibus tribulationibus suis |
| 920113 PS | Alleluia In exitu Israel de Aegypto domus Jacob de populo barbaro | Facta est Judaea sanctificatio ejus Israel potestas ejus | Mare vidit et fugit Jordanis conversus est retrorsum | Montes exsultaverunt ut arietes et colles sicut agni ovium | Quid est tibi mare quod fugisti et tu Jordanis quia conversus es retrorsum | Montes exsultastis sicut arietes et colles sicut agni ovium | A facie domini mota est terra a facie dei Jacob | Qui convertit petram in stagna aquarum et rupem in fontes aquarum | Non nobis domine non nobis sed nomini tuo da gloriam | Super misericordia tua et veritate tua nequando dicant gentes ubi est deus eorum | Deus autem noster in caelo omnia quaecumque voluit fecit | Simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum | Os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt | Aures habent et non audient nares habent et non odorabunt | Manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt non clamabunt in gutture suo | Similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui confidunt in eis | Domus Israel speravit in domino adjutor eorum et protector eorum est | Domus Aaron speravit in domino adjutor eorum et protector eorum est | Qui timent dominum speraverunt in domino adjutor eorum et protector eorum est | Dominus memor fuit nostri et benedixit nobis benedixit domui Israel benedixit domui Aaron | Benedixit omnibus qui timent dominum pusillis cum majoribus | Adjiciat dominus super vos super vos et super filios vestros | Benedicti vos a domino qui fecit caelum et terram | Caelum caeli domino terram autem dedit filiis hominum | Non mortui laudabunt te domine neque omnes qui descendunt in infernum | Sed nos qui vivimus benedicimus domino ex hoc nunc et usque in saeculum |
| h03296a ANTV | Magnificat anima mea dominum et exsultavit spiritus meus in deo salutari meo | Quia respexit humilitatem ancillae suae aecce enim ex hoc beatam me dicent omnis generationes | Quia fecit mihi magna qui potens est et sanctum nomen ejus et misericordia ejus in progenie in progenies et progenies timentibus eum | Fecit potentiam in bracchio suo dispersit superbos mentem et intellectum cordis sui | Deposuit potentes de sede et exaltavit humiles | Esurientes replevit bonis et divites dimisit inanes | Suscepit Israel puerum suum memorare misericordiae suae sicut locutus est ad patres nostros Abraham et semini ejus in saeculorum |
| h04641 CaH | Magnificat anima mea dominum et exsultavit spiritus meus in deo salutari meo | Quia respexit humilitatem ancillae suae aecce enim ex hoc beatam me dicent omnis gentes | Quia fecit mihi magna qui potens est et sanctum nomen ejus et misericordia ejus in progenie in progenies et progenies timentibus eum | Fecit potentiam in bracchio suo dispersit superbos mentem et intellectum cordis sui | Deposuit potentes de sede et exaltavit humiles | Esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes | Suscepit Israel puerum suum memorare misericordiae suae sicut locutus est ad patres nostros Abraham et semini ejus in saeculorum |
| h02457 ANT | Apud dominum est misericordia * |
| 204062 A | Quanta laudis gloria haec est dei sanctis quam pretiosus martyrum Kiliani Colonati atque Totnani declaratur effusis sanguis quia omnes qui sincero corde requirunt eorum praesidia subsequitur pro necessitatibus apud deum bona voluntas et misericordia |
| h01917 CaH | Venite revertamur ad dominum quia ipse cepit et sanavit nos percutiet et caravit nos | Vivificabit nos post duos dies die terra suscitabit nos tui ibemus inconspectu ejus sciemur et sequimur ut cognoscamus dominum | Quasi diluculo preparatus est egressus ejus et veniet nobis quasi imber temporaneus et serotinus terrae | Quid faciam tibi Ephraim quid faciam tibi juda misericordia vestra quasi lux matutina et quasi rosmane pertransiens | Propter hoc dolavi in prophetis et occidi eos in verbo oris mei et judica -- | Quia misericordiam volvi et non sacrificium et scientiam dei plus quam holocaustum |