| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Psalmus cantici in die sabbati | Bonum est confiteri domino et psallere nomini tuo altissime | Ad annuntiandum mane misericordiam tuam et veritatem tuam per noctem | In decachordo psalterio cum cantico in cithara | Quia delectasti me domine in factura tua et in operibus manuum tuarum exsultabo | Quam magnificata sunt opera tua domine nimis profundae factae sunt cogitationes tuae | Vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget haec | Cum exorti fuerint peccatores sicut foenum et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem ut intereant in saeculum saeculi | Tu autem altissimus in aeternum domine | Quoniam ecce inimici tui domine quoniam ecce inimici tui peribunt et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem | Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum et senectus mea in misericordia uberi | Et despexit oculus meus inimicos meos et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea | Justus ut palma florebit sicut cedrus Libani multiplicabitur | Plantati in domo domini in atriis domus dei nostri florebunt | Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi et bene patientes erunt | Ut annuntient quoniam rectus dominus deus noster et non est iniquitas in eo | 920091 | PS |
| Alleluia Levita Laurentius bonum opus operatus est qui per signum crucis caecos illuminavit | g00334 | Al |
| Bonum est confiteri domino et psallere nomini tuo altissime | g00638 | Of |
| Caritas est summum bonum amplum donum in quo pendet omnis ordo praeceptorum per quem vetus atque nova lex impleretur per quem deus ac proximus diligitur per quem caelorum regnum adipiscitur | 001772 | A |
| Quid molesti estis huic mulieri opus enim bonum operata est in me | 004527 | A |
| Bonum certamen certavi cursum consummavi fidem servavi ideoque reposita est mihi corona justitiae | 006255 | R |
| Unde nos moniti peccata nostra confitentes tibi Christe sanctoque Johanni psallimus dicentes | IN MEDIO (...) BONUM EST (...) GLORIA PATRI | g01342.Tp28 | Tp |
| Bonum est * | h01305a | ALLV |
| Bonum est confiteri domino et psallere nomini tuo altissime ad annuntiandam mane misericordiam tuam | h02660.1 | ANT |
| Bonum est confiteri | h04121a | ANTV |
| Respondens autem Petrus dixit ad Jesum domine bonum est nos hic esse | 204273 | A |
| Caritas est summum bonum amplum donum | 205043a | AV |
| Praeceptor bonum est nos hic esse faciamus hic tria tabernacula tibi unum Moysi unum Eliae unum | 601843 | R |
| Psalmus Asaph Quam bonus Israel deus his qui recto sunt corde | Mei autem pene moti sunt pedes pene effusi sunt gressus mei | Quia zelavi super iniquos pacem peccatorum videns | Quia non est respectus morti eorum et firmamentum in plaga eorum | In labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur | Ideo tenuit eos superbia operti sunt iniquitate et impietate sua | Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum transierunt in affectum cordis | Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam iniquitatem in excelso locuti sunt | Posuerunt in caelum os suum et lingua eorum transivit in terra | Ideo convertetur populus meus hic et dies pleni invenientur in eis | Et dixerunt quomodo scit deus et si est scientia in excelso | Ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias | Et dixi ergo sine causa justificavi cor meum et lavi inter innocentes manus meas | Et fui flagellatus tota die et castigatio mea in matutinis | Si dicebam narrabo sic ecce nationem filiorum tuorum reprobavi | Existimabam ut cognoscerem hoc labor est ante me | Donec intrem in sanctuarium dei et intellegam in novissimis eorum | Verumtamen propter dolos posuisti eis dejecisti eos dum allevarentur | Quomodo facti sunt in desolationem subito defecerunt perierunt propter iniquitatem suam | Velut somnium surgentium domine in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges | Quia inflammatum est cor meum et renes mei commutati sunt | Et ego ad nihilum redactus sum et nescivi | Ut jumentum factus sum apud te et ego semper tecum | Tenuisti manum dexteram meam et in voluntate tua deduxisti me et cum gloria suscepisti me | Quid enim mihi est in caelo et a te quid volui super terram | Defecit caro mea et cor meum deus cordis mei et pars mea deus in aeternum | Quia ecce qui elongant se a te peribunt perdidisti omnes qui fornicantur abs te | Mihi autem adhaerere deo bonum est ponere in domino deo spem meam ut annuntiem omnes praedicationes tuas in portis filiae Sion | 920072 | PS |
| Missus Gabriel de caelis verbi bajulus fidelis sacris disserit loquelis cum beata virgine | Verbum bonum et suave pandit intus in conclave et ex Eva format ave Evae verso nomine | Metum pellit dat solamen nam per sacrum inquit flamen et virtutis obumbramen deo gravidaberis | Ad hoc facit argumentum de cognata documentum et caeleste sacramentum imperasti foederis | Consequenter juxta pactum adest verbum caro factum semper tamen est intactum puellare gremium | Patrem pariens ignorat et quam homo non deflorat nec torquetur nec laborat quando parit filium | Signum audis novitatis crede solum et est satis non est tuae facultatis solvere corrigiam | Grande signum et insigne est in rubo et in igne ne adpropiet indigne calceatus quispiam | Virga sicca sine rore novo ritu novo more fructum protulit cum flore sic et virgo peperit | Benedictus talis fructus fructus gaudii non luctus non erat Adam seductus si de hoc gustaverit | Jesus noster Jesus bonus pie matris pium onus cujus est in caelo thronus nascitur in stabulo | Qui sic est pro nobis natus nostros deleat reatus quia noster incolatus hic est in periculo | ah54192 | Sq |
| Bonum opus operata est in me nam semper pauperes habebitis vobiscum me autem non semper habebitis | 006654a | V |
| Alleluia Bonum est sperare in domino quam sperare in homine | h00877 | LDS |
| Alleluia nomen bonum in aeternum per manet disciplina patrus servate fili alleluia sapientia autem thesaurus est bonus alleluia alleluia alleluia | h02328 | ANT |
| Laudis ergo praeconium attollat vox fidelium nam miles per martyrium sequut(us) est regem pium | Ille natus de virgine hic renatus in sanguine in Jesu namque nomine est translatus in lumine | Post Stephanum enseruit protomartyr qui floruit sed festum p(a)p(a) statuit quod valde nobis placuit | Quinta die officium post d(e)i natalitium celebrat plebs fidelium quod est bonum initium | In regis natalitio angelorum cantatio pastorum admiratio summa fuit devotio | In milite mirabile quod nempe est credibile per multos est probabile sacramentum visibile | Per angelos ostenditur ter clericis incipitur jussus fuit laetabitur sic requies dimit(i)tur | Gloria tibi domine qui cujus superno munere sancti Thomae per merita cuncta fulgent per saecula | Amen | a07088 | H |
| In finem psalmus David dixit insipiens in corde suo non est deus corrupti sunt et abominabiles facti sunt in studiis suis non est qui faciat bonum non est usque ad unum | Dominus de caelo prospexit super filios hominum ut videat si est intellegens aut requirens deum | Omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum sepulcrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant venenum aspidum sub labiis eorum quorum os maledictione et amaritudine plenum est veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem contritio et infelicitas in viis eorum et viam pacis non cognoverunt non est timor dei ante oculos eorum | Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem qui devorant plebem meam sicut escam panis | Dominum non invocaverunt illic trepidaverunt timore ubi non erat timor | Quoniam dominus in generatione justa est consilium inopis confudistis quoniam dominus spes ejus est | Quis dabit ex Sion salutare Israel cum averterit dominus captivitatem plebis suae exsultabit Jacob et laetabitur Israel | 920013 | PS |
| In finem intellectus David | Cum venit Doeg Idumaeus et nuntiavit Sauli venit David in domum Achimelech | Quid gloriaris in malitia qui potens es in iniquitate | Tota die injustitiam cogitavit lingua tua sicut novacula acuta fecisti dolum | Dilexisti malitiam super benignitatem iniquitatem magis quam loqui aequitatem | Dilexisti omnia verba praecipitationis lingua dolosa | Propterea deus destruet te in finem evellet te et emigrabit te de tabernaculo tuo et radicem tuam de terra viventium | Videbunt justi et timebunt et super eum ridebunt et dicent | Ecce homo qui non posuit deum adjutorem suum sed speravit in multitudine divitiarum suarum et praevaluit in vanitate sua | Ego autem sicut oliva fructifera in domo dei speravi in misericordia dei in aeternum et in saeculum saeculi | Confitebor tibi in saeculum quia fecisti et exspectabo nomen tuum quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum | 920051 | PS |
| Quid bonum ejus est et quid pulchrum ejus nisi frumentum electorum et vinum germinans virgines | g00442 | Of |
| Alleluia Laurentius bonum opus operatus est qui per signum crucis caecos illuminavit | g02488 | Al |
| Domine bonum est nos hic esse si vis faciamus hic tria tabernacula tibi unum Moysi unum et Eliae unum | 002327 | A |
| Bonum est confiteri domino alleluia et psallere alleluia | 006256 | R |
| Bonum est praestolari cum ... | 006954za | V |
| Nequissimo Judae proditori dilectricem Jesu Mariam objurganti cur pretioso caput ejus unxisset unguento ait ipse Jesus sine illam opus enim bonum operata est in me | 007211 | R |
| Alleluia nomen bonum melius est quam divitiae multae super aurum et argentum gratia bona est alleluia alleluia | h02329 | ANT |
| Opus enim bonum operatus est in me | 601958a | V |
| Bonum est confiteri (...) | 800053 | W |
| In finem pro Maeleth intellegentiae David dixit insipiens in corde suo non est deus | Corrupti sunt et abominabiles facti sunt in iniquitatibus non est qui faciat bonum | Deus de caelo prospexit super filios hominum ut videat si est intellegens aut requirens deum | Omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum | Nonne scient omnes qui operantur iniquitatem qui devorant plebem meam ut cibum panis | Deum non invocaverunt illic trepidaverunt timore ubi non erat timor quoniam deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent confusi sunt quoniam deus sprevit eos | Quis dabit ex Sion salutare Israel cum converterit deus captivitatem plebis suae exsultabit Jacob et laetabitur Israel | 920052 | PS |
| Alleluia | Confitemini domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia ejus | Dicat nunc Israel quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia ejus | Dicat nunc domus Aaron quoniam in saeculum misericordia ejus | Dicant nunc qui timent dominum quoniam in saeculum misericordia ejus | De tribulatione invocavi dominum et exaudivit me in latitudine dominus | Dominus mihi adjutor non timebo quid faciat mihi homo | Dominus mihi adjutor et ego despiciam inimicos meos | Bonum est confidere in domino quam confidere in homine | Bonum est sperare in domino quam sperare in principibus | Omnes gentes circuierunt me et in nomine domini quia ultus sum in eos | Circumdantes circumdederunt me et in nomine domini quia ultus sum in eos | Circumdederunt me sicut apes et exarserunt sicut ignis in spinis et in nomine domini quia ultus sum in eos | Impulsus eversus sum ut caderem et dominus suscepit me | Fortitudo mea et laus mea dominus et factus est mihi in salutem | Vox exsultationis et salutis in tabernaculis justorum | Dextera domini fecit virtutem dextera domini exaltavit me dextera domini fecit virtutem | Non moriar sed vivam et narrabo opera domini | Castigans castigavit me dominus et morti non tradidit me | Aperite mihi portas justitiae ingressus in eas confitebor domino | Haec porta domini justi intrabunt in eam | Confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem | Lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli | A domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris | Haec est dies quam fecit dominus exsultemus et laetemur in ea | O domine salvum me fac o domine bene prosperare | Benedictus qui venit in nomine domini benediximus vobis de domo domini | Deus dominus et illuxit nobis constituite diem sollemnem in condensis usque ad cornu altaris | Deus meus es tu et confitebor tibi deus meus es tu et exaltabo te confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem | Confitemini domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia ejus | 920117 | PS |
| Dixit dominus mulieri chananaeae non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus ad manducandum | g02166 | Tc |
| Bonum est confiteri domino et psallere nomini tuo altissime | g01259b | InV |
| Laurentius bonum opus operatus est qui per signum crucis caecos illuminavit | 003597 | A |
| Corrupti sunt et abominabiles facti sunt in studiis suis non est qui faciat bonum non est usque ad unum | g00758a.2 | CmR |
| Bonum est deum cursum fide ... | 006451zb | V |
| Levita Laurentius bonum opus operatus est | 007088 | R |
| Bonum est confiteri domino et psallere nomini tuo altissime | h02660 | ANT |
| Confitebor tibi domine in saeculum quem fecisti et exspectabo nomen tuum quoniam bonum est in te conspectu sanctorum tuorum | h02719 | ANT |
| O quam bonum est et pium (...) | 203527 | A |
| Domine adjuva me sana filiam meam quae a daemonio vexatur Jesus autem respondens ait non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus ad manducandum at illa dixit utique domine | 206938 | A |
| Misit ergo dominus in mentem ejus visumque est bonum in conspectu ejus pergere adrus foras mediolanum cum filio suo amicisque servus dei quo vacabant studio in lege divina alleluia | 602952 | R |
| David cum immutavit vultum suum coram Achimelech et dimisit eum et abiit | Benedicam dominum in omni tempore semper laus ejus in ore meo | In domino laudabitur anima mea audiant mansueti et laetentur | Magnificate dominum mecum et exaltemus nomen ejus in idipsum | Exquisivi dominum et exaudivit me et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me | Accedite ad eum et illuminamini et facies vestrae non confundentur | Iste pauper clamavit et dominus exaudivit eum et de omnibus tribulationibus ejus salvavit eum | Immittet angelus domini in circuitu timentium eum et eripiet eos | Gustate et videte quoniam suavis est dominus beatus vir qui sperat in eo | Timete dominum omnes sancti ejus quoniam non est inopia timentibus eum | Divites eguerunt et esurierunt inquirentes autem dominum non minuentur omni bono | Venite filii audite me timorem domini docebo vos | Quis est homo qui vult vitam diligit dies videre bonos | Prohibe linguam tuam a malo et labia tua ne loquantur dolum | Diverte a malo et fac bonum inquire pacem et persequere eam | Oculi domini super justos et aures ejus in preces eorum | Vultus autem domini super facientes mala ut perdat de terra memoriam eorum | Clamaverunt justi et dominus exaudivit eos et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos | Juxta est dominus iis qui tribulato sunt corde et humiles spiritu salvabit | Multae tribulationes justorum et de omnibus his liberabit eos dominus | Custodit dominus omnia ossa eorum unum ex his non conteretur | Mors peccatorum pessima et qui oderunt justum delinquent | Redimet dominus animas servorum suorum et non delinquent omnes qui sperant in eo | 920033 | PS |
| In finem in carminibus intellectus David | Cum venissent Ziphaei et dixissent ad Saul nonne David absconditus est apud nos | Deus in nomine tuo salvum me fac et in virtute tua judica me | Deus exaudi orationem meam auribus percipe verba oris mei | Quoniam alieni insurrexerunt adversum me et fortes quaesierunt animam meam et non proposuerunt deum ante conspectum suum | Ecce enim deus adjuvat me et dominus susceptor est animae meae | Averte mala inimicis meis et in veritate tua disperde illos | Voluntarie sacrificabo tibi et confitebor nomini tuo domine quoniam bonum est | Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me et super inimicos meos despexit oculus meus | 920053 | PS |
| Alleluia Aleph Beati immaculati in via qui ambulant in lege domini | Beati qui scrutantur testimonia ejus in toto corde exquirunt eum | Non enim qui operantur iniquitatem in viis ejus ambulaverunt | Tu mandasti mandata tua custodiri nimis | Utinam dirigantur viae meae ad custodiendas justificationes tuas | Tunc non confundar cum perspexero in omnibus mandatis tuis | Confitebor tibi in directione cordis in eo quod didici judicia justitiae tuae | Justificationes tuas custodiam non me derelinquas usquequaque | Beth In quo corrigit adolescentior viam suam in custodiendo sermones tuos | In toto corde meo exquisivi te ne repellas me a mandatis tuis | In corde meo abscondi eloquia tua ut non peccem tibi | Benedictus es domine doce me justificationes tuas | In labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui | In via testimoniorum tuorum delectatus sum sicut in omnibus divitiis | In mandatis tuis exercebor et considerabo vias tuas | In justificationibus tuis meditabor non obliviscar sermones tuos | Ghimel Retribue servo tuo vivifica me et custodiam sermones tuos | Revela oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua | Incola ego sum in terra non abscondas a me mandata tua | Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas in omni tempore | Increpasti superbos maledicti qui declinant a mandatis tuis | Aufer a me opprobrium et contemptum quia testimonia tua exquisivi | Etenim sederunt principes et adversum me loquebantur servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis | Nam et testimonia tua meditatio mea est et consilium meum justificationes tuae | Daleth Adhaesit pavimento anima mea vivifica me secundum verbum tuum | Vias meas enuntiavi et exaudisti me doce me justificationes tuas | Viam justificationum tuarum instrue me et exercebor in mirabilibus tuis | Dormitavit anima mea prae taedio confirma me in verbis tuis | Viam iniquitatis amove a me et de lege tua miserere mei | Viam veritatis elegi judicia tua non sum oblitus | Adhaesi testimoniis tuis domine noli me confundere | Viam mandatorum tuorum cucurri cum dilatasti cor meum | He Legem pone mihi domine viam justificationum tuarum et exquiram eam semper | Da mihi intellectum et scrutabor legem tuam et custodiam illam in toto corde meo | Deduc me in semitam mandatorum tuorum quia ipsam volui | Inclina cor meum in testimonia tua et non in avaritiam | Averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me | Statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo | Amputa opprobrium meum quod suspicatus sum quia judicia tua jucunda | Ecce concupivi mandata tua in aequitate tua vivifica me | Vau Et veniat super me misericordia tua domine salutare tuum secundum eloquium tuum | Et respondebo exprobrantibus mihi verbum quia speravi in sermonibus tuis | Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque quia in judiciis tuis supersperavi | Et custodiam legem tuam semper in saeculum et in saeculum saeculi | Et ambulabam in latitudine quia mandata tua exquisivi | Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum et non confundebar | Et meditabar in mandatis tuis quae dilexi | Et levavi manus meas ad mandata tua quae dilexi et exercebar in justificationibus tuis | Zain Memor esto verbi tui servo tuo in quo mihi spem dedisti | Haec me consolata est in humilitate mea quia eloquium tuum vivificavit me | Superbi inique agebant usquequaque a lege autem tua non declinavi | Memor fui judiciorum tuorum a saeculo domine et consolatus sum | Defectio tenuit me pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam | Cantabiles mihi erant justificationes tuae in loco peregrinationis meae | Memor fui nocte nominis tui domine et custodivi legem tuam | Haec facta est mihi quia justificationes tuas exquisivi | Heth Portio mea domine dixi custodire legem tuam | Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo miserere mei secundum eloquium tuum | Cogitavi vias meas et converti pedes meos in testimonia tua | Paratus sum et non sum turbatus ut custodiam mandata tua | Funes peccatorum circumplexi sunt me et legem tuam non sum oblitus | Media nocte surgebam ad confitendum tibi super judicia justificationis tuae | Particeps ego sum omnium timentium te et custodientium mandata tua | Misericordia tua domine plena est terra justificationes tuas doce me | Teth Bonitatem fecisti cum servo tuo domine secundum verbum tuum | Bonitatem et disciplinam et scientiam doce me quia mandatis tuis credidi | Priusquam humiliarer ego deliqui propterea eloquium tuum custodivi | Bonus es tu et in bonitate tua doce me justificationes tuas | Multiplicata est super me iniquitas superborum ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua | Coagulatum est sicut lac cor eorum ego vero legem tuam meditatus sum | Bonum mihi quia humiliasti me ut discam justificationes tuas | Bonum mihi lex oris tui super milia auri et argenti | Jod Manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me da mihi intellectum et discam mandata tua | Qui timent te videbunt me et laetabuntur quia in verba tua supersperavi | Cognovi domine quia aequitas judicia tua et in veritate tua humiliasti me | Fiat misericordia tua ut consoletur me secundum eloquium tuum servo tuo | Veniant mihi miserationes tuae et vivam quia lex tua meditatio mea est | Confundantur superbi quia injuste iniquitatem fecerunt in me ego autem exercebor in mandatis tuis | Convertantur mihi timentes te et qui noverunt testimonia tua | Fiat cor meum immaculatum in justificationibus tuis ut non confundar | Caph Defecit in salutare tuum anima mea et in verbum tuum supersperavi | Defecerunt oculi mei in eloquium tuum dicentes quando consolaberis me | Quia factus sum sicut uter in pruina justificationes tuas non sum oblitus | Quot sunt dies servi tui quando facies de persequentibus me judicium | Narraverunt mihi iniqui fabulationes sed non ut lex tua | Omnia mandata tua veritas inique persecuti sunt me adjuva me | Paulo minus consummaverunt me in terra ego autem non dereliqui mandata tua | Secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam testimonia oris tui | Lamed In aeternum domine verbum tuum permanet in caelo | In generationem et generationem veritas tua fundasti terram et permanet | Ordinatione tua perseverat dies quoniam omnia serviunt tibi | Nisi quod lex tua meditatio mea est tunc forte periissem in humilitate mea | In aeternum non obliviscar justificationes tuas quia in ipsis vivificasti me | Tuus sum ego salvum me fac quoniam justificationes tuas exquisivi | Me exspectaverunt peccatores ut perderent me testimonia tua intellexi | Omnis consummationis vidi finem latum mandatum tuum nimis | Mem Quomodo dilexi legem tuam domine tota die meditatio mea est | Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo quia in aeternum mihi est | Super omnes docentes me intellexi quia testimonia tua meditatio mea est | Super senes intellexi quia mandata tua quaesivi | Ab omni via mala prohibui pedes meos ut custodiam verba tua | A judiciis tuis non declinavi quia tu legem posuisti mihi | Quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel ori meo | A mandatis tuis intellexi propterea odivi omnem viam iniquitatis | Nun Lucerna pedibus meis verbum tuum et lumen semitis meis | Juravi et statui custodire judicia justitiae tuae | Humiliatus sum usquequaque domine vivifica me secundum verbum tuum | Voluntaria oris mei beneplacita fac domine et judicia tua doce me | Anima mea in manibus meis semper et legem tuam non sum oblitus | Posuerunt peccatores laqueum mihi et de mandatis tuis non erravi | Hereditate acquisivi testimonia tua in aeternum quia exsultatio cordis mei sunt | Inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas in aeternum propter retributionem | Samech Iniquos odio habui et legem tuam dilexi | Adjutor et susceptor meus es tu et in verbum tuum supersperavi | Declinate a me maligni et scrutabor mandata dei mei | Suscipe me secundum eloquium tuum et vivam et non confundas me ab exspectatione mea | Adjuva me et salvus ero et meditabor in justificationibus tuis semper | Sprevisti omnes discedentes a judiciis tuis quia injusta cogitatio eorum | Praevaricantes reputavi omnes peccatores terrae ideo dilexi testimonia tua | Confige timore tuo carnes meas a judiciis enim tuis timui | Ain Feci judicium et justitiam non tradas me calumniantibus me | Suscipe servum tuum in bonum non calumnientur me superbi | Oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium justitiae tuae | Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam et justificationes tuas doce me | Servus tuus sum ego da mihi intellectum ut sciam testimonia tua | Tempus faciendi domine dissipaverunt legem tuam | Ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion | Propterea ad omnia mandata tua dirigebar omnem viam iniquam odio habui | Phe Mirabilia testimonia tua ideo scrutata est ea anima mea | Declaratio sermonum tuorum illuminat et intellectum dat parvulis | Os meum aperui et attraxi spiritum quia mandata tua desiderabam | Aspice in me et miserere mei secundum judicium diligentium nomen tuum | Gressus meos dirige secundum eloquium tuum et non dominetur mei omnis injustitia | Redime me a calumniis hominum ut custodiam mandata tua | Faciem tuam illumina super servum tuum et doce me justificationes tuas | Exitus aquarum deduxerunt oculi mei quia non custodierunt legem tuam | Sade Justus es domine et rectum judicium tuum | Mandasti justitiam testimonia tua et veritatem tuam nimis | Tabescere me fecit zelus meus quia obliti sunt verba tua inimici mei | Ignitum eloquium tuum vehementer et servus tuus dilexit illud | Adolescentulus sum ego et contemptus justificationes tuas non sum oblitus | Justitia tua justitia in aeternum et lex tua veritas | Tribulatio et angustia invenerunt me mandata tua meditatio mea est | Aequitas testimonia tua in aeternum intellectum da mihi et vivam | Coph Clamavi in toto corde meo exaudi me domine justificationes tuas requiram | Clamavi ad te salvum me fac ut custodiam mandata tua | Praeveni in maturitate et clamavi quia in verba tua supersperavi | Praevenerunt oculi mei ad te diluculo ut meditarer eloquia tua | Vocem meam audi secundum misericordiam tuam domine et secundum judicium tuum vivifica me | Appropinquaverunt persequentes me iniquitati a lege autem tua longe facti sunt | Prope es tu domine et omnes viae tuae veritas | Initio cognovi de testimoniis tuis quia in aeternum fundasti ea | Res Vide humilitatem meam et eripe me quia legem tuam non sum oblitus | Judica judicium meum et redime me propter eloquium tuum vivifica me | Longe a peccatoribus salus quia justificationes tuas non exquisierunt | Misericordiae tuae multae domine secundum judicium tuum vivifica me | Multi qui persequuntur me et tribulant me a testimoniis tuis non declinavi | Vidi praevaricantes et tabescebam quia eloquia tua non custodierunt | Vide quoniam mandata tua dilexi domine in misericordia tua vivifica me | Principium verborum tuorum veritas in aeternum omnia judicia justitiae tuae | Sin Principes persecuti sunt me gratis et a verbis tuis formidavit cor meum | Laetabor ego super eloquia tua sicut qui invenit spolia multa | Iniquitatem odio habui et abominatus sum legem autem tuam dilexi | Septies in die laudem dixi tibi super judicia justitiae tuae | Pax multa diligentibus legem tuam et non est illis scandalum | Exspectabam salutare tuum domine et mandata tua dilexi | Custodivit anima mea testimonia tua et dilexit ea vehementer | Servavi mandata tua et testimonia tua quia omnes viae meae in conspectu tuo | Tau Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo domine juxta eloquium tuum da mihi intellectum | Intret postulatio mea in conspectu tuo secundum eloquium tuum eripe me | Eructabunt labia mea hymnum cum docueris me justificationes tuas | Pronuntiabit lingua mea eloquium tuum quia omnia mandata tua aequitas | Fiat manus tua ut salvet me quoniam mandata tua elegi | Concupivi salutare tuum domine et lex tua meditatio mea est | Vivet anima mea et laudabit te et judicia tua adjuvabunt me | Erravi sicut ovis quae periit quaere servum tuum quia mandata tua non sum oblitus | 920118 | PS |
| Bonum est confiteri domino et psallere nomini tuo altissime | g00192 | Tc |
| Bonum est confiteri domino et psallere nomini tuo altissime | g01350b | GrV |
| Hac quidem laude bonum est insistere et trinitatem semper honorare | g00559.Tp18 | Tp |
| Adhaerere deo bonum est alleluia ponere in deo spem meam alleluia alleluia | h00274 | ALL |
| Circa medium noctis auditus est terraemotus et voces psallentium in cellula et dicentium fac nobiscum domine signum in bonum ut videant qui nos oderunt et confundantur | 006286 | R |
| Levita Laurentius bonum opus operatus est qui per signum crucis caecos illuminavit et thesauros ecclesiae dedit pauperibus | 007089 | R |
| Cognovi omnia peccata vestra dicit dominus inimici justitiae facti estis munus accipientes et pauperes opprimentes propterea in tempore hoc prudens tacebit quia tempus malum est odite malum et diligite bonum et miserebitur vestri | h02060 | RS |
| Dixit insipiens in corde suo non est deus corrupti sunt et abominabiles facti sunt in voluptatibus suis non est qui faciat bonum non est usque ad unum | h02870 | ANT |
| Bonum est confiteri domino et psallere nomini tuo altissime ad annuntiandam mane misericordiam tuam et in operibus manum tuarum exsultabo | h02911a | SNOV |
| Nobis adhaerere deo bonum est ponere in domino spem nostram | h03767 | ANT |
| Simile est regnum caelorum homini qui seminavit bonum semen in agro suo... | 206012 | A |
| Bonum est confiteri domino et psallere nomini tuo altissime | g00488g | InV |
| Exspectabo nomen tuum domino quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum | a07943 | R |
| Mihi autem adhaerere deo bonum est ponere in domino deo spem meam ut annuntiem omnes praedicationes tuas in portis filiae Sion | g00195 | Of |
| Bonum est confiteri domino et psallere nomini tuo altissime | g01342c | InV |
| Bonum est confiteri domino et psallere nomini tuo altissime | g01355a | InV |
| Levita Laurentius bonum opus operatus est qui per signum crucis caecos illuminavit | 003609 | A |
| Sacro fonte potavit et verbi dei gratiam in toto terrarum orbe diffudit | BONUM EST | g01342.Tp20 | Tp |
| Bonum est praestolari salutare domini cum silentio alleluia alleluia | h01166 | ALL |
| Exsulta satis filia Sion lauda et laetare filia Jerusalem quia ecce rex tuus veniet tibi mittis et salvator ipse pauper ascendet super pullum filium subjugatis et dissipabitur archus belli et loquetur pacem gentibus quoniam potestas ejus amari usque ad mare et ad fluminibus usque ad fines terrae quid enim bonum ejus aut quid pulchrum ejus est nisi frumentum electorum aut vinum germinans virgines petite ab eo pluviam in tempore scrotino et dabit imbrem vobis et herbam in agris | h02208 | RS |
| Confortavit dominus bracchia ejus in opus bonum et probavit illum quia bonum est operari non extinguetur lucerna ejus per totam noctem | h02723 | ANT |
| Psalmus ipsi David noli aemulari in malignantibus neque zelaveris facientes iniquitatem | Quoniam tamquam foenum velociter arescent et quemadmodum olera herbarum cito decident | Spera in domino et fac bonitatem et inhabita terram et pasceris in divitiis ejus | Delectare in domino et dabit tibi petitiones cordis tui | Revela domino viam tuam et spera in eo et ipse faciet | Et educet quasi lumen justitiam tuam et judicium tuum tamquam meridiem | Subditus esto domino et ora eum noli aemulari in eo qui prosperatur in via sua in homine faciente injustitias | Desine ab ira et derelinque furorem noli aemulari ut maligneris | Quoniam qui malignantur exterminabuntur sustinentes autem dominum ipsi hereditabunt terram | Et adhuc pusillum et non erit peccator et quaeres locum ejus et non invenies | Mansueti autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis | Observabit peccator justum et stridebit super eum dentibus suis | Dominus autem irridebit eum quoniam prospicit quod veniet dies ejus | Gladium evaginaverunt peccatores intenderunt arcum suum ut dejiciant pauperem et inopem ut trucident rectos corde | Gladius eorum intret in corda ipsorum et arcus eorum confringatur | Melius est modicum justo super divitias peccatorum multas | Quoniam bracchia peccatorum conterentur confirmat autem justos dominus | Novit dominus dies immaculatorum et hereditas eorum in aeternum erit | Non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur | Quia peccatores peribunt inimici vero domini mox ut honorificati fuerint et exaltati deficientes quemadmodum fumus deficient | Mutuabitur peccator et non solvet justus autem miseretur et tribuet | Quia benedicentes ei hereditabunt terram maledicentes autem ei disperibunt | Apud dominum gressus hominis dirigentur et viam ejus volet | Cum ceciderit non collidetur quia dominus supponit manum suam | Junior fui etenim senui et non vidi justum derelictum nec semen ejus quaerens panem | Tota die miseretur et commodat et semen illius in benedictione erit | Declina a malo et fac bonum et inhabita in saeculum saeculi | Quia dominus amat judicium et non derelinquet sanctos suos in aeternum conservabuntur injusti punientur et semen impiorum peribit | Justi autem hereditabunt terram et inhabitabunt in saeculum saeculi super eam | Os justi meditabitur sapientiam et lingua ejus loquetur judicium | Lex dei ejus in corde ipsius et non supplantabuntur gressus ejus | Considerat peccator justum et quaerit mortificare eum | Dominus autem non derelinquet eum in manibus ejus nec damnabit eum cum judicabitur illi | Exspecta dominum et custodi viam ejus et exaltabit te ut hereditate capias terram cum perierint peccatores videbis | Vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani | Et transivi et ecce non erat et quaesivi eum et non est inventus locus ejus | Custodi innocentiam et vide aequitatem quoniam sunt reliquiae homini pacifico | Injusti autem disperibunt simul reliquiae impiorum interibunt | Salus autem justorum a domino et protector eorum in tempore tribulationis | Et adjuvabit eos dominus et liberabit eos et eruet eos a peccatoribus et salvabit eos quia speraverunt in eo | 920036 | PS |
| Prompta mente trinitati canamus individuae | Patri summo qui condidit verbo | Ejusque sancto et unico filio deo | Universalem per quem pater fecit machinam | Spirituique qui procedit ab utroque | Et omne bonum fovet auget et adimplet | His tribus est par et simplex unaque deitas | Nescia crescendi nunquam quae valet minui | Absque tempore regnans temporibus metas statuens | Et mortalibus pie quaerentibus vitam tribuens | Quam nobis dare dignetur | ah50204 | Sq |
| Bonum est confiteri domino et psallere nomini tuo altissime | g00568a | CmV |
| Bonum est confiteri domino et psallere nomini tuo altissime | g00239b | InV |
| Quod cum vidissent qui cum eo erant dicebant intra se hic si propheta esset sciret mulierem qui tangit eum quia peccatrix est sciens dominus cogitationes eorum dixit ad eos quid molesti estis mulieri quia bonum opus operata est in me propter quod dico vobis remissa sunt ei peccata multa quia dilexit multum | h00181a | SCRV |
| Bonum est sperare in domino | h01166a | ALLV |
| Deducant oculi mei lacrimas per diem et noctem et non taceant | Quoniam contritione magna contrita est virgo filia populi mei plaga pessima vehementer | Si egressus fuero ad agros ecce occisi gladio et si introiero in civitatem ecce adtenuati fame | Propheta quoque et sacerdos abierunt in terram quam ignorabant | Numquid proiciens abjecisti Judam aut Sion abominata est anima tua | Quare ergo percussisti nos ita ut nulla sit sanitas | Exspectavimus pacem et non est | Bonum et tempus curationis et ecce turbatio | Cognovimus domine impietates nostras et iniquitates patrum nostrorum quia peccavimus tibi | Ne nos des in opprobrium propter nomen tuum neque facias nobis contumeliam | Solii gloriae tuae recordare ne irritum facias foedus tuum nobiscum | Numquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant aut caeli possunt dare imbrem | Nonne tu es domine deus noster quem exspectavimus tu enim fecisti omnia haec | h03374a | ANTV |
| Omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint tunc quod deterius est alleluia | a00109 | A |
| Ecce nunc tempus acceptabile ecce nunc dies salutis operemur bonum quod praecepit dominus et quaeramus ab eo misericordiam suam quia clemens est ad ignoscendum nos | a00235 | A |
| Bonum est sperare in domino quam sperare in principibus | g01201a | GrV |
| Omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint tunc id quod deterius est tu autem servasti bonum vinum adhuc alleluia | 004147 | A |
| Bonum mihi est quod humiliasti me deus ut discam justificationes tuas bona mici lex oris tui super milia auri et argenti | h01167 | ALL |
| Mihi autem adhaerere deo bonum est ponere in domino deo spem meam | 007153 | R |
| Domine bonum est nos hic esse (...) | 201334 | A |
| Exspectabo nomen tuum domine quoniam bonum est | 206225 | A |
| Priusquam errarem quaesivi sapientiam palam in orationem meam | Ante tempus postulabam pro illa et usque in novissimis inquiram eam | Defloruit tanquam precox uba letatum est cor meum in ea | Ambulavit pes meus iter rectum a juventute mea investigabam illam | Inclinavi modice aurem meam et excepi illam multam inveni mihi met ipsi sapientiam multum profeci in ea | Danti mici sapientiam dabo gloriam consiliatus sum enim ut facerem illam zelatus sum bonum et confundar | Conculcata est anima mea in illa et in faciendo eam confirmatus sum | Manus mea extendi in altum et insipientiam ejus luxi | Animam meam direxi ad illam et in agnitionem inveni eam | Possedi cum ipsis cor ab initio propter hoc non relinquar | Venter meus conturbatus est quaerendo eam propterea possidebo bonam possessionem | Dedit enim mihi dominus linguam mercedem meam et in ipsa landabo eum | Appropinquate ad me indocti et congregate vos in domum discipline | Quid adhuc retardatis aut quid dicitis in his animae vestrae sitiunt vehementer | Aperui os meum et locutus sum comparate vobis sine argento sapientiam et collum vestrum subicite jugo | Et suscipiet anima vestra disciplinam in proximo est enim invenire eam | Videte oculis vestris quoniam modice laborabi et inveni mici multam requiem | Ad sumite disciplinam in multo numero argenti et copiosum aurum possidete in eam | Laetetur anima vestra in misericordia ejus et non confundemini in laude ipsius | Operamini opus vestrum ante tempus et dabit vobis mercedem vestram in tempore suo | h04711 | CaH |
| Domine jam satis est quod hucusque certavi sed quoad ipse jusseris militabo ac si parcis aetati bonum est mihi hos quibus timeo ipse custodias | 002351 | A |
| Melius est nomen bonum quam | 007091zal | V |
| Levita Laurentius bonum opus operatus est | 008122 | W |
| Oriens sol justitiae dignatus est illustrare per ministros lucis suae cunctos fines orbis terrae ipsi laus qui dedit Anglis lucernam suae salutis Cuthbertum bonum doctorem ac pro his intercessorem | 203737 | A |
| Bonum est confiteri domino et psallere nomini tuo altissime | h04575 | VRS |
| Alleluia Levita Laurentius bonum opus operatus est qui per signum crucis caecos illuminavit et thesauros ecclesiae dedit pauperibus | g00334.1 | Al |
| Dixit insipiens in corde suo non est deus corrupti sunt et abominabiles facti sunt in studiis suis non est qui faciat bonum non est usque ad unum | g00758a | CmV |
| Bonum est confiteri domino et psallere nomini tuo altissime | g01049g | InV |
| Attendi et abscultavi dicit dominus nemo quod bonum est loquitur nullus est qui agat poenitentiam super peccato suo | h01998 | RS |
| Qui mecum ait manum miserit in parapside ille me traditurus est hodie veae homini illi per quem filius hominis tradetur bonum erat illi si natus non fuisset homo ille | h02488 | RS |
| Volens deus venerari sanctum suum et solari plebum per beneficia fecit corpus exhumari et abinde deportari devote cum laetitia caput treviris translatum Ghelrie est corpus datum de quo gaudet Zutphania bonum seminavit satum fructum metet ergo gratum deo praeter zizania per peccatum hinc reatum tergat et inania in sanctitate et justitia coram domino omnibus diebus nostris | 205318 | A |
| Ego autem sicut oliva fructificavi in domo domini speravi in misericordia dei mei et exspectabo nomen tuum quoniam bonum est ante conspectum sanctorum tuorum | g01259 | In |
| Qui procedis ab utroque genitore genitoque pariter paraclite | Redde linguas eloquentes fac ferventes in te mentes flamma tua divite | Amor patris filiique par amborum et utrique compar et consimilis | Cuncta reples cuncta foves astra regis caelum moves permanens immobilis | Lumen carum lumen clarum intenarum tenebrarum effugans caliginem | Per te mundi sunt mundati tu peccatum et peccati destruis rubiginem | Veritatem novam facis et ostendis viam pacis et iter justitiae | Perversorum corda vitas et bonorum corda ditas munere scientiae | Te docente nil obscurum te praesente nil impurum sub tua praesentia | Gloriatur mens jucunda per te laeta per te munda gaudet conscientia | Tu commutas elementa per te suam sacramenta habent efficaciam | Tu nocivam vim repellis tu confutas et refellis hostium nequitiam | Quando venis corda lenis quando subis atrae nubis effugit obscuritas | Sacer ignis pectus ignis non comburis sed a curis purgas quando visitas | Mentes prius imperitas et sopitas et oblitas erudis et excitas | Foves linguas formas sonum cor ad bonum facit pronum a te data caritas | O juvamen oppressorum o solamen miserorum pauperum refugium | Da contemptum terrenorum ad amorem supernorum trahe desiderium | Consolator et fundator habitator et amator cordium humilium | Pelle mala terge sordes et discordes fac concordes et affer praesidium | Tu qui quondam visitasti docuisti confortasti timentes discipulos | Visitare nos digneris nos si placet consoleris et credentes populos | Par majestas personarum par potestas est earum et communis deitas | Tu procedens a duobus coaequalis es ambobus in nullo disparitas | Quia tantus es et talis quantus pater est et qualis servorum humilitas | Deo patri filioque redemptori tibi quoque laudes reddit debitas | ah54155 | Sq |
| Amodo dico vobis priusquam fiet ut cum factum fuerit credatis quia unus ex vobis me traditurus est bonum erat ei si natus non fuisset homo ille | 001389 | A |
| Bonum est confiteri domino | 001744 | A |
| Caeli enarrant gloriam dei filii verbi incarnati facti de terra caeli | Haec enim gloria soli domino est congrua | Nomen est cujus magni consilii angelus | Istud consilium lapso homini auxilium est antiquum et profundum et verum factum solis tantum sanctis cognitum | Cum angelus iste homo natus ex muliere immortalem ex mortali de terra caelum fecit ex homine angelum | Hic est dominus exercituum deus cujus sunt angeli missi in terram apostoli | Quibus se ipsum vivum praebuit resurgens multis argumentis pacem victor mortis nuntians | Pax vobis ego sum inquit nolite jam timere praedicate verbum dei creaturae omni coram regibus et principibus | Sicut misit me pater et ego mitto vos in mundum estote ergo prudentes sicut serpentes estote ut columbae simplices | Hinc Petrus Romam apostolorum princeps adiit Paulus Graeciam ubique docens gratiam ter quattuor alii proceres in plagis terrae quattuor evangelizantes trinum et unum | Andreas Jacobus uterque Philippus Bartholmaeus Simon Thaddeus Joannes Thomas et Matthaeus duodecim judices non ab uno sed in unum divisi per orbem divisos in unum colligunt | In omnem terram exivit sonus eorum | Et in fines orbis terrae verba eorum | Quam speciosi pedes evangelizantium bonum praedicantium pacem | Sanguine Christi redemptis ita dicentium Sion regnabit deus tuus | Qui verbo saecula fecit quod pro nobis verbum caro factum est in fine saeculorum | Hoc verbum quod praedicamus Christum crucifixum qui vivit et regnat deus in caelis | Hi sunt caeli in quibus Christe habitas in quorum verbis tonas fulguras signis roras gratia | His dixisti rorate caeli desuper et nubes pluant justum aperiatur terra germinans | Germen justum suscitans terram nostram quam apostolicis verbis serens germinare facias | Quorum verbis verbum patris tenentes in patientia fructum ferre fac nos tibi domine | Hi caeli quos magni consilii angelus inhabitas quos non servos sed amicos appellas quibus omnia quae audisti a patre notificas | In quorum divisione collectum gregem custodias indivisum et in vinculo pacis ut in te unum simus sicut in patre tu es unus | Miserere nobis tu qui habitas rex in caelis | ah50267 | Sq |