| h01566 ANT | Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te perveniat in quacumque die tribulor inclina ad me aurem tuam |
| h02731a ANTV | Domine exaudi orationem meam et clamor |
| 006197b V | Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat |
| 006488 R | Dominator domine caelorum et terrae creator aquarum rex universae creaturae tuae exaudi orationem servorum tuorum |
| 006495 R | Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te perveniat quia non spernis deus preces pauperum |
| h04719 CaH | Domine deus Israel non est similis tui deus in caelo et in terra qui custodis pactum et misericordiam cum servis tuis qui ambulant coram te in toto corde suo | Qui praestitisti servo tuo David patri meo quaecumque locutus fueras ei et quae ore promiseras opere conplesti sicut et praesens tempus probat | Nunc ergo domine deus Israel imple servo tuo David patri meo quaecumque locutus es dicens | Non deficiet ex te vir coram me qui sedeat super thronum Israel | Ita tamen si custodierint filii tui vias meas et ambulaverint in lege mea sicut et tu ambulasti coram me | Et nunc domine deus Israel firmetur sermo tuus quem locutus es servo tuo David | Ergone credibile est ut habitet deus cum hominibus super terram | Si caelum et caeli caelorum non te capiunt quanto magis domus ista quam aedificavi | Sed ad hoc tantum facta est ut respicias orationem servi tui et obsecrationem ejus | Domine deus meus audias preces quas fundit famulus tuus coram te ut aperias oculos tuos super domum istam diebus et noctibus super locum in quo pollicitus es ut invocaretur nomen tuum et exaudires orationes quas servus tuus orat in eo | Exaudi preces famuli tui et populi tui Israel quicumque oraverit in loco isto | Exaudi de habitaculo sancto tuo id est de caelis et propitiare tu es enim deus meus | Aperiantur quaeso oculi tui et aures tuae intentae sint ad orationem quae fit in loco isto | Nunc igitur consurge domine deus meus in requiem tuam tu et arca fortitudinis tuae | Sacerdotes tui domine deus induantur justitiam et sancti tui laetentur in bonis | Domine deus ne avertas faciem Christi tui memento misericordiarum David servi tui |
| h03534a ANTV | Domine exaudi orationem * |
| g01178a InV | Exaudi domine orationem meam ad te omnis caro veniet |
| h00531 PRLG | Domine exaudi orationem populi alleluia et da benedictionem tuam plebi tuae sicut jurasti alleluia alleluia alleluia alleluia |
| 920142 PS | Psalmus David quando persequebatur eum Absalom filius ejus domine exaudi orationem meam auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua exaudi me in tua justitia | Et non intres in judicium cum servo tuo quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens | Quia persecutus est inimicus animam meam humiliavit in terra vitam meam collocavit me in obscuris sicut mortuos saeculi | Et anxiatus est super me spiritus meus in me turbatum est cor meum | Memor fui dierum antiquorum meditatus sum in omnibus operibus tuis in factis manuum tuarum meditabar | Expandi manus meas ad te anima mea sicut terra sine aqua tibi | Velociter exaudi me domine defecit spiritus meus non avertas faciem tuam a me et similis ero descendentibus in lacum | Auditam fac mihi mane misericordiam tuam quia in te speravi notam fac mihi viam in qua ambulem quia ad te levavi animam meam | Eripe me de inimicis meis domine ad te confugi | Doce me facere voluntatem tuam quia deus meus es tu spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam | Propter nomen tuum domine vivificabis me in aequitate tua educes de tribulatione animam meam | Et in misericordia tua disperdes inimicos meos et perdes omnes qui tribulant animam meam quoniam ego servus tuus sum |