| 006821 R | Hic est dies praeclarus in quo salvator mundi apparuit quem prophetae praedixerunt angeli adoraverunt cujus stellam magi videntes gavisi sunt et munera ei obtulerunt |
| h01343a ALLV | Hic est dies quem fecit dominus * |
| h03450 ANT | Hic est dies quem fecit dominus exsultemus et jugundemur in eo |
| ah55180 Sq | Praecursoris et baptistae diem istum chorus iste veneretur laudibus | Vero die jam diescat ut in nostris elucescat verus dies mentibus | Pater vetus novum natum obstupescit dum legatum audit missum caelitus | Nam aetatem et naturam consulendo genituram miratur decrepitus | Dum non paret verbo parens mox in verbo fit apparens pro verbo punitio | Pater haerens hoc infirmat affirmando quod confirmat loquelae privatio | Praecursore nondum nato ortu nondum reserato reserantur mystica | Nostro sole tunc exclusus verioris est perfusus solis luce typica | Prius novit diem verum quam nostrorum sit dierum usus beneficio | Hic renascens nondum natus nondum nascens sed renatus caelesti mysterio | Clausa pandit ventre clausus gestu plaudens fit adplausus messiae praesentiae | Linguae gestus obsequuntur dum per lingua sic loquuntur serviunt infantiae | Mater parit pater credit redeunte fide redit linguae beneficium | Reserato partu matris reseratur lingua patris reserans mysterium | Tori fructus matri dantur et jam matris excusantur sterilis opprobria | Ortus tanti praecursoris multos terret sed terroris comes est laetitia | Se a mundo servans mundum munde vivit intra mundum in aetate tenera | Ne formentur a convictu mores loco veste victu mundi fugit prospera | Quem dum replet lux superna verae lucis fit lucerna veri solis lucifer | Novus praeco novae legis immo novus novi regis pugnaturi signifer | Singulari prophetia prophetarum monarchia sublimatur omnium | Hi futurum hic praesentem hi venturum venientem monstrat iste filium | Dum baptizat Christum foris hic a Christo melioris aquae tactu tingitur | Duos duplex lavat flumen isti nomen illi numen baptistae conceditur | Dum baptizat baptizatur dumque lavat hic lavatur vi lavantis omnia | Aquae lavant et lavantur his lavandi vires dantur baptizati gratia | O lucerna verbi dei ad caelestis nos diei perduc luminaria | Nos ad portum ex hoc fluctu nos ad risum ex hoc luctu tua trahat gratia |
| a06915 H | Sebastiani martyris sollemne est festum beati plebs fidelis concine benigna mente canticum novum deo qui dat triumphum sanctis et victoriam jubetque caeli possidere patriam | Vir hic fuit verax modestus sobrius mitis jucundus valde et carissimus sermone clarus lingua dissertissimus ad hoc latebat saeculi sub clamide regnum ut poli predicaret omnibus | De ore sancti multitudo plebium praecepta Christi audientes inquiunt sit turpe nobis actenus qui viximus obtemperando pessimis parentibus Christum sequamur redemptorem omnium | Sebastiane sanctae noster vernulae tu nos doce fove guberna et protege ad passionem qualiter promptissimam venire mentem debeamus naviter et fortiter crudelem hostem vincere | Fecit beatus sicut illi jusserat terrena cuncta mox jubet relinquere ex toto corde illi sicut stercora temnunt caduca illico et respuunt appeterent vitae ut futura gaudia | Parentibus cum nuntiatum protinus esset venire magnis cum gurgitibus quid vobis et filii contigit carissimi perdatis ut mundi jucunda et optima et tenditis ad mortem ultro pessimam | Cepere sancti ad dolorem flectere cor ad parentum verba emollescere sed mox praedicti martyres effecti sunt corroborantur nimia constantia ad perferenda tormenta atrocia | Vobis jam deus pandit poli januam ad illam ut venire sanctam patriam possitis in qua nulla mors sed gaudium perenne atque magna est jucunditas gustate et videte quam suavis est dominus | Si pulchritudinem domorum quaeritis aeterna civitas habet pulcras domos multasque mansiones in caelestibus et angelorum ibi absque sillabis ter sanctum salunt multitudo jubilant | Ad laudem illic regis resonant organa fraglantque campi variis odoribus emicat jubar absque ullis umbribus serenitas ibi est absque nubilo et sempiternum lumen ibi est deus | Quam magna multitudo est dulcedinis tuae deus quam te timentibus celas et perfecisti te valde diligentibus donumque gratiae tuae petentibus donas et indulgentiam piissime | Zoe beata mutaque permanserat bis ternis cernit angelum dei librum tenere de quo verba protulit Sabastiani coram suis visibus Clamore vocis conditorem invocat | Beatus est credens tuis sermonibus Sabastiane magnae et mirabilis dixit jam credo domini dei filium quemque meum pandit os velociter ut laudem illum in superna patria | Quae vox potest laudes tuas deus loqui quae cogitare mens valet potentiam tuo repleti martyres mox flamine ad passionem properant interriti ut te fruantur summo et bono deo | Te adjuvante martyres effecti sunt per servum tuum pium et sanctissimum Sabastianum militem fortissimum per quos rogamus flebiles ut audias nostras preces noxasque omnes imputes | Adest dies percompta summis gaudiis quae decoratam martirum victoriis excipit sancta debota ecclesia ob hoc decenter in laudes altissimi hymnum promamus cantibus armonicis | Hic vir inluster meritis ac verbibus ab idolorum ultibus nefariis plebes convertit divinis oraculis cultores reddit fidei catholicae et amatores fervidos martyrii | Prompto carorum fratrum nutans animum affatu firmat salubri hortamine parentum quoque conjugumque subolum atque carorum infidelem animum fidei sancte mancipavit cultui | Hinc principante plebium Cromatium Nicostratum vel Claudium vel Castulum necnon et Zoe simul et Castorium adletas fecit Christi dei filium quod incuntanter perferrent martyrium | Qui innovati salutari lavacro signis coruscant virtutibus eminant nam quemdam lapsum quassatis jam membribus restaurat orans illico Tiburtius quae cum parentes Christo munus obtulit | Hic vir inluster merito Cromatius spreto profano cultu idolatriae adherens castae discipline fidei nexus dissolvit famulorum libere mancipans Christo quos jure possideret | Mox se devotum exhibens altissimo reliquid cuncta mundi transitoria adhaesit mente divinis obsequiis student implere indita oracula forum spernit et secretum appetit | Huic caterva adherent credentium perferre pondus nequibens martyrii cum quibus idem in Campano litore Cenobialem vitam geret digniter deo se simul cuncti mactant hostia | Romuleorum Principes sacrilegi ad hec commoti gravius deserviunt et exarsere furoreque rabido in persequendo Christi testes fidei libamen quoque diis nollent exivi | Tunc papa urbis convocato agmine catholicorum secum remanentium quosdam ex illos consecrat praesbiteros quosdam honorat decore Levitico ceteros omnes fecit subdiacones | Sabastiani auctoris studio omnium horum armata confessio ad passionem prosilit intrepida nam Zoe victrix prima vicit dimicans hinc tranquillinus triumphat felicius | Deinde simul Claudius Nicostratus Castor Victorque una cum Simpronio sacra quaerentes corpora per litora subito capti ab insidiantibus salo immersi pro Christo perempti sunt | Post hos beati proeliantes pulcrius Castulus sanctus nec non et Tiburtius superant ignes tortorumque verbera ense prostrati migrant ad caelestia regno adsciti cum turba angelica | Igitur tenti ex hinc nobilissimi gemini fratres set uni vocabulo figuntur ligno ferreis aculeis stimulantur planta pedum clavibus fatentes Christum lancea transfossi sunt | His universo laureati sanguine rutilum sidus lucernaque fulgida diu laetere nullatenus potuit Sabastiani inclyta praesentia ortator quique cunctis fuit strenuus | Hic callidorum conventus insidiis regi oblatus extat imperterritus et sciscitatur numina cur temneret Christum cunctanter laudando confessus est esse cum patre deum sempiterniter | Hujus ad vocem furens judex impius jubet in campo hunc sagitis insui quo genus poenae huic ad exitium putans prodesse sibi ad vindicium amens relinquit ipsum velut mortuum | Nullo beatus dolore conteritur cum armaretur divinis virtutibus set convalescens jam virtute praeditus persecutorem obviat modestius proponens morem christiani dogmatis | Immanis ille denuo deserviens fraglis concidi dei sanctum imperat indesinenter usque dum deficeret set mox ut ipsam perferret sententiam spiritum efflat ad patria caelica | Adstote dei gloriosi martyres adstote christi milites fortissimi ferte favorem vobis obsequentibus patrocinate vobis diligentibus et sufragate christiano cetui | En clerus omnis atque sacerdotium en setas omnis sexus vel conditio vestris congaudent hodie victoriis praebete cunctis congrua remedia hac quaeque vestris competunt jam meritis | Qui postulata conferendo plebibus et munimenta Christo servientibus omnibus sitis perenne solatium ad reserandum paradisi aditum qui hujus festum veneramur gaudium | Praesta oramus trinitas indifferens desiderata tibi confitentibus qui solus nomen deitatis obtines pater cum filio atque sancto spiritu in trinitate regnas in perpetuum | Amen |
| ah09369 Sq | Festa mente jucundemur festa voce veneremur diem natalitium | Quo est natus vir beatus Wenceslaus Deo gratus in terra viventium | Qua mens semper habitavit caro dum hic aggravavit spiritum egregium | Ducem istum Bohemorum lux inargentavit morum inauravit passio | Illud junxit hunc confessoribus hoc honorem auxit martyribus ista dies filio | Vitam mortem revolvamus et sic diem hunc ducamus in salutis otium | Et praecordialibus prius demus vocibus vitae dulcis lilium | Flos explosus morum viam David sancti prophetiam festinat addiscere | Nudis plantis domum Dei puer adit bonae spei Deo studet psallere | Annos surgit In majores et in ramos fortiores planta Dei tenera | Intus extra crescit myrthus totam terram myrthi virtus replet odorifera | Elevatur jam lucerna quam accendit lux superna flamma sancti spiritus | Gaudet tota regio tam illustri radio radiata coelitus | Honor mores non pervertit in salutem arma vertit potestatis gloriam | Caeci lumen claudi pes viduae pupilli spes Deo reddens latriam | Cujus sensus cuncta regit messem unam regi legit ut quae sunt carnalia | Verbo patris operante sacerdote ministrante fiant spiritalia | Post haec mortis de torrente fratre bibit persequente sed transit absinthium | Deo justum exaltante rosam rosis aggregante dulcorem in nimium | Fraudulenter invitatur venit sedet epulatur ter ebullit ter sedatur fratris furor impius | Tempus noctis dux sequentis piis transiit lamentis piae mentis alimentis piae mortis praescius | Adest stella praeco lucis bis in caput sancti ducis mittit ensem manus trucis indignante gladio | Timet quippe vulnerare nec in via audet stare cadit curans hunc levare reddit pius impio | Clamat reus adsunt rei trucidantque sanctum Dei coronatur tali cruce regem facit hunc de duce regis regum gratia | Wenceslae rex es factus rege nostros o rex actus hujus terrae rege regem cum pastore rege gregem dux duc ad caelestia |
| 008311 H | Hic est dies verus dei sancto serenus lumine quo diluit sanguis sacer probrosa mundi crimina |
| ah55042 Sq | Hic est dies celebrandus laudibusque praesentandus dies decem milium | Agon Christi venerandus favor crucis imitandus mortem sanxit martyrum | Quorum duces Hermolaus Achatius et Menelaus Albinus et Elyethes | Omnes una quod sit vanus mundus hic daemon profanus clamant Christi milites | Fides spe corroborata caritate radicata fulget in martyribus | Corda Deo praeparata passione sociata prasetant sacris legibus | Isti mundo fortiores hostibus praestantiores Christo sese dedicant | Hi vicere sic tortores quod passorum dici flores jure sibi vendicant | Quotquot enim per tormenta manu forti palma tenta plura per supplicia | Vitae tenent fundamenta gaudiorum incrementa sed non per similia | Morte Christo complantati crucem Jesu lucrum rati psallunt Deo gratias | Sol et luna tenebrati terra mota his probati Deo reddunt animas | Quorum sancta passione fusa deprecatione vox auditur caelitus | Omnis qui devotione vestro gaudet pro agone dum non sit proselytus | Illi nullum nocumentum vinum oleum frumentum ac hostis victoriam | Os confessum cor non lentum panis vivi sacramentum post haec dabo gloriam | Hos tirones veneremur martyresque deprecemur ut horum memoria | Jesu Christo adunemur et cum sanctis coronemur in caelesti gloria |
| ah50142 H | Adest dies sanctus dei claro resplendens lumine quo victor ad caelos potens rex Christus exsultans petit Quem turba tunc cum laudibus fortem resultans praedicat regem triumphantem sequens intrat polorum januas Hoc tunc videntes principes hinc obstupescunt protinus quis sit tonans interrogant tanti ducis hic transitus Reddunt quibus mox praevia haec angelorum tum agmina rex gloriae fortis potens est iste virtutum deus Claustra ast patent mox omnia gaudent in alto milia Christum sedentem cum vident laetum superna gloria O rex supernae gloriae qui patris in dextra sedes tu nos vide clemens tuos nunc deprecantes servulos Da spem fidem et catholicam da caritatis munera grates pias rite ut tibi reddamus omni tempore |
| a02507 H | Congregavit nos in unum Christi amor timeamus et amemus deum vivum ubi caritas et amor ibi deus | A solis ortu et occasu ab aquilone et mari | Congregavit * | Una sabbati surrexit valde mane et apparuit Mariae Magdalenae quae discipulis occurit nuntiare. Vere Dominus surrexit sicut dixit de sepulcro resurrexit pastor bonus | Timeamus * | Duo angeli sedebant ad sepulchrum mulieres lamentabant et dicebant ubi posuisti eum et dicebant | Vere * | Sanguine suo nos redemit precioso claustra inferni confregit miserando ad baptismum nos vocavit renascendo spem nobis repromisit resurgendo | Timeamus * | Duobus discipulis in via se ostendit ceteris se manifestavit in conclavi que videntibus illis caelos penetravit spiritum sanctum super eos inflamavit | Timeamus * | Unde petimus ab eo illuminari blandimenta hujus mundi devitare ad supernam felicitatem respiraret inter agmina sanctorum collacari | Timeamus * | Hic est dies in quo Christi precioso est in sanguine redemptus mundus totus in quo ovem que erravit pastor bonus ad ovile reportavit ulnis sacris | Timeamus * | Mortem etiam per stultam mulierem a paradiso suscepit mundus olim dignum fuit ut per bonam mulierem a sepulchro vita mundus obaudiret | Timeamus * | Mors in orbem introivit sub peccato quod commisit primus sub homo per mandatum et ab illo usque ad Christum perduravit qui per crucem vita mundi renovatum | Timeamus * | Adam vetitum cum lignum usurparet mortem nobis propinaret secundum lignum Christus crucis contractavit vitam nobis in perpetuo formidavit et donavit | Timeamus * | |