A solis occasu usque ad exortum | Est cunctis nomen tuum deus laudabile | Qui inde novum solem mittis mira lege | Qui lustret orbem radiis | Et foetu terras vegetet | Hic Columbanus nomine columbinae vitae fuit | Dignus habere spiritus sancti pignus in hac vita | Hic terram cum Abraham reliquit et cognatos propter deum | Hic sum Joanne regis incestum increpare non metuit | Huic pastum dat deus in deserto cum Moyse | Huic caelum obsequi est paratum cum Josue | Hic feras mansuefacit et corvos ut Helias et Daniel | Hic persecutiones cum apostolis Christi perpetitur | Huic ipse veritatis hostis nutu dei | Testatur quod hic veritatis cultu foret | Nos ergo tete poscimus beate quo nos domino tu commendes
Benedicta es caelorum regina et mundi totius domina et aegris medicina| Tu praeclara maris stella vocaris quae solem justitiae paris a quo illuminaris | Te Deus Pater ut Dei Mater fieres et ipse frater cujus eras filia | Sanctificavit sanctam servavit et mittens sic salutavit ave plena gratia | Per illud ave prolatum et tuum responsum gratum est ex te Verbum incarnatum quo salvantur omnia | Nunc Mater exora natum ut nostrum tollat reatum et regnum det nobis paratum in caelesti patria amen
Oravit costetit ante mulierem ut cum peperisset filium ejus devoraret et peperit filium masculum qui recturus erat omnes gentes et mulier fugit in solitudinem ubi habebat locum paratum a deo