| h00052a SCRV | Indicabo tibi homo quid sit bonum aut quid dominus quaerat ad te ut facias judicium et diligas misericordiam et sollicite ambulare cum deo tuo |
| g03102 Gr | Justus es domine et rectum judicium tuum fac cum servo tuo secundum magnam misericordiam tuam |
| 007162 R | Misericordiam et judicium cantabo tibi domine psallam et intellegam in via immaculata quando venies ad me |
| 920032 PS | Psalmus David exsultate justi in domino rectos decet collaudatio | Confitemini domino in cithara in psalterio decem chordarum psallite illi | Cantate ei canticum novum bene psallite ei in vociferatione | Quia rectum est verbum domini et omnia opera ejus in fide | Diligit misericordiam et judicium misericordia domini plena est terra | Verbo domini caeli firmati sunt et spiritu oris ejus omnis virtus eorum | Congregans sicut in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos | Timeat dominum omnis terra ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem | Quoniam ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt | Dominus dissipat consilia gentium reprobat autem cogitationes populorum et reprobat consilia principum | Consilium autem domini in aeternum manet cogitationes cordis ejus in generatione et generationem | Beata gens cujus est dominus deus ejus populus quem elegit in hereditatem sibi | De caelo respexit dominus vidit omnes filios hominum | De praeparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram | Qui finxit sigillatim corda eorum qui intellegit omnia opera eorum | Non salvatur rex per multam virtutem et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suae | Fallax equus ad salutem in abundantia autem virtutis suae non salvabitur | Ecce oculi domini super metuentes eum et in eis qui sperant super misericordia ejus | Ut eruat a morte animas eorum et alat eos in fame | Anima nostra sustinet dominum quoniam adjutor et protector noster est | Quia in eo laetabitur cor nostrum et in nomine sancto ejus speravimus | Fiat misericordia tua domine super nos quemadmodum speravimus in te |
| g01216 In | Justus es domine et rectum judicium tuum fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam |
| 920142 PS | Psalmus David quando persequebatur eum Absalom filius ejus domine exaudi orationem meam auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua exaudi me in tua justitia | Et non intres in judicium cum servo tuo quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens | Quia persecutus est inimicus animam meam humiliavit in terra vitam meam collocavit me in obscuris sicut mortuos saeculi | Et anxiatus est super me spiritus meus in me turbatum est cor meum | Memor fui dierum antiquorum meditatus sum in omnibus operibus tuis in factis manuum tuarum meditabar | Expandi manus meas ad te anima mea sicut terra sine aqua tibi | Velociter exaudi me domine defecit spiritus meus non avertas faciem tuam a me et similis ero descendentibus in lacum | Auditam fac mihi mane misericordiam tuam quia in te speravi notam fac mihi viam in qua ambulem quia ad te levavi animam meam | Eripe me de inimicis meis domine ad te confugi | Doce me facere voluntatem tuam quia deus meus es tu spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam | Propter nomen tuum domine vivificabis me in aequitate tua educes de tribulatione animam meam | Et in misericordia tua disperdes inimicos meos et perdes omnes qui tribulant animam meam quoniam ego servus tuus sum |
| h04824 SNO | Indicabo tibi homo quid sit bonum aut quid dominus querat a te utique facere judicium et diligere misericordiam et sollicitum ambulare cum deo tuo |
| 920100 PS | Psalmus ipsi David misericordiam et judicium cantabo tibi domine psallam | Et intellegam in via immaculata quando venies ad me perambulabam in innocentia cordis mei in medio domus meae | Non proponebam ante oculos meos rem injustam facientes praevaricationes odivi non adhaesit mihi | Cor pravum declinantem a me malignum non cognoscebam | Detrahentem secreto proximo suo hunc persequebar superbo oculo et insatiabili corde cum hoc non edebam | Oculi mei ad fideles terrae ut sedeant mecum ambulans in via immaculata hic mihi ministrabat | Non habitabit in medio domus meae qui facit superbiam qui loquitur iniqua non direxit in conspectu oculorum meorum | In matutino interficiebam omnes peccatores terrae ut disperderem de civitate domini omnes operantes iniquitatem |
| h02840b ANTV | Misericordiam et judicium * |
| a02683 A | Salve proles regum invictissimorum dominus deus excercituum memoriale tuum Et tu ad dominum deum tuum converteris misericordiam et judicium custodi Et spera in domino deo tuo semper salve proles regum invictissimorum |