Peccatores tetenderunt arcum paraverunt sagittas in faretra ut sagittent in obscuro rectos corde quem tu perfecisti ipsi destruxerunt justus autem quid fecit
Peccatores tetenderunt arcum paraverunt sagittas in faretra ut sagittent in obscuro rectos corde quem tu perfecisti ipsi destruxerunt justus autem quid fecit
In finem psalmus David | In domino confido quomodo dicitis animae meae transmigra in montem sicut passer | Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum paraverunt sagittas suas in pharetra ut sagittent in obscuro rectos corde | Quoniam quae perfecisti destruxerunt justus autem quid fecit | Dominus in templo sancto suo dominus in caelo sedes ejus oculi ejus in pauperem respiciunt palpebrae ejus interrogant filios hominum | Dominus interrogat justum et impium qui autem diligit iniquitatem odit animam suam | Pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum | Quoniam justus dominus et justitias dilexit aequitatem vidit vultus ejus