Full text:
Deus tu propitius *
Genre:
Usual feast:
Fulltext source:
GB-Lbl MSS. Add. 30845 39
Notes:
Randel 130-03a
- Log in to post comments
Randel 130-03a
| h03359b ANTV | Domine domine rex omnipotens in dicione tua cuncta sunt posita et non est qui tuae possit resistere voluntati | Si decreveris salvare Israel tu fecisti caelum et terram et quicquid caeli ambitu continetur | Dominus enim omnium es nec est qui resistat majestati tuae | Et nunc domine rex deus Abraham miserere populo tuo quia volunt nos inimici perdere et hereditatem tuam delere | Ne despicias partem tuam quam redemisti tibi ex Aegypto | Exaudi deprecationem meam et propitius esto forti et funiculo tuo | Et converte luctum nostrum in gaudio ut viventes laudemus nomen tuum domine et non claudas orate canentium |
| ah53070 Sq | Sancti spiritus adsit nobis gratia | Quae corda nostra sibi faciat habitaculum | Expulsis inde cunctis vitiis spiritualibus | Spiritus alme illustrator hominum | Horridas nostrae mentis purga tenebras | Amator sancte sensatorum semper cogitatuum | Infunde unctionem tuam clemens nostris sensibus | Tu purificator omnium flagitiorum spiritus | Purifica nostri oculum interioris hominis | Ut videri supremus genitor possit a nobis | Mundi cordis quem soli cernere possunt oculi | Prophetas tu inspirasti ut praeconia Christi praecinuissent inclyta | Apostolos confortasti uti tropaeum Christi per totum mundum veherent | Quando machinam per verbum suum fecit deus caeli terrae marium | Tu super aquas foturus eas numen tuum expandisti spiritus | Tu animabus vivificandis aquas foecundas | Tu aspirando das spiritales esse homines | Tu divisum per linguas mundum et ritus adunasti domine | Idolatras ad cultum dei revocas magistrorum optime | Ergo nos supplicantes tibi exaudi propitius sancte spiritus | Sine quo preces omnes cassae creduntur et indignae dei auribus | Tu qui omnium saeculorum sanctos tui numinis docuisti instinctu amplectendo spiritus | Ipse hodie apostolos Christi donans munere insolito et cunctis inaudito saeculis | Hunc diem gloriosum fecisti |
| h00583a ALLV | Deus meus es tu * |
| h00331b ALLV | Deus meus es tu et confitebor * |
| h02859a ANTV | Quia tu es deus meus et fortitudo * |
| h02904a ANTV | Deus tu nosti insipientiam * |
| h04735 CaH | Domine domine rex omnipotens in dicione tua cuncta sunt posita et non est qui tuae possit resistere voluntati | Si decreveris salvare Israel tu fecisti caelum et terram et quicquid caeli ambitu continetur | Dominus enim omnium es nec est qui resistat majestati tuae | Et nunc domine rex deus Abraham miserere populo tuo quia volunt nos inimici perdere et hereditatem tuam delere | Ne despicias partem tuam quam redemisti tibi ex Aegypto | Exaudi deprecationem meam et propitius esto forti et funiculo tuo et converte luctum nostrum in gaudio ut viventes laudemus nomen tuum domine et non claudas orate canentium |
| h01434a ALLV | Deus meus es tu et confitebor * |
| h03787b ANTV | Deus tu nosti * |
| ah34282 Sq | Gloriosus Christus rex hummilis in Martino fuit mirabilis Nam Martinus caelesti gratia repletus fecit mirabilia Hic hiemali frigore vexatur miles miserum vestivit parte chlamydis Martinus, amor pauperum Sequenti nocte pallio tectus dicebat dominus hanc vestem mihi tradidit Martinus catechuminus Mundus mundi divitias odio semper habuit et cum sanctis paupertatem pauper dilexit et coluit Post dimisit militias datus Dei servitio vires frangebat corporis vigiliis jejunio Suscitavit tres mortuos in virtute trinitatis latronem fidem docuit seminator veritatis Devoratores piscium mersos vidit in flumine dixit fugite formam daemonum facto recedit agmine Sacro perunctum oleo mutum loquentem reddidit Plebs gavisa miraculo in Jesum Christum credidit Iste suum praescivit obitum quod cum fuit fratribus cognitum dolor parit fletus et gemitus Ne deseras nos clamant filii grex tuus est expers consilii hanc invadunt daemones impii Ad haec sanctus maerens respondit anxium si populo tuo sum necessarius velle tuum doce deus propitius Deus dixit audi fili consilium hoc est velle meum accipe bravium vitam perpetuam victoris praemium Martinus igitur ad nutum domini caelos ingreditur Cum sanctis fratribus caelorum civibus laetus suscipitur Tu qui vides Christum in partis sinibus et es ante deum Cum senioribus ora sancte praecul pro peccatribus amen |