| h02486c ANTV | Quia ipse est dominus deus tuus et adorabunt eum filiae Tyri in muneribus |
| h03682a ANTV | Quoniam tu flagellas et salvas ducis ad infernum et reducis et non est qui effugiat manum tuam | Confitemini domino filii Israel et in conspectu gentium laudate eum | Quoniam ideo dispersit vos inter gentes quae ignorant eum ut vos narretis mirabilia ejus et faciatis scire eos quia non est alius deus omnipotens praeter eum | Ipse castigavit nos propter iniquitates nostras et ipse salvabit nos propter misericordiam suam | Aspicite ergo quae fecit vobiscum timore et tremore confitemini illi regemque saeculorum laudate et exsultate eum in operibus vestris | Ego autem in terra captivitatis meae confitebor illi quoniam ostendit majestatem suam in gentem peccatricem | Convertimini itaque peccatores et facite justitiam coram deo credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam | Ego autem et anima mea in eo laetabimur | Benedicite dominum omnes electi ejus agite dies laetitiae et confitemini illi |
| 004097 A | Oblatus est quia ipse voluit et peccata nostra ipse portavit |
| a07474 A | Et concupiscet rex decorem tuum quia ipse est dominus deus tuus |
| h00782 PSLM | Audi filia et vide quia concupivit rex decorem tuum et ipse est deus tuus |
| h01837a ANTV | Et exaltatum est cornu meum in deo salutis meo | Dilatatum est os meum super inimicos meos | Laetor ego in sanctitate tua quia non est alius deus quomodo tu nex est sanctus prae terrae et non est justus praeter dominum noster | Nolite gloriari et nolite alta loqui in super viam et nesciebat magniloquam ego servo quoniam deus scientiae dominus est | Deus qui parat adinventiones suas arcum potentiam infirmatus est et infirmi virtute precinci sunt | Pleni panibus minorati sunt et esurientes transierunt terram | Sterilis peperit septem et fetora in filiis infirmata est | Dominus mortificat et vivificat ducit ad inferos et reducit | Dominus pauperem et divitem facit humiliat et exaltat | Suscitata terra in opem et abstracto te erigit pauperem | Et sedere facit eum cum potentibus populi et thronum gloriae hereditas noster illi | Da tuo tuum obtatum et benedicet annos justi | Quoniam non in viribus poteris est vir dominus infirmum facit adversarium suum dominus sanctus | Non glorietur sapiens in sua sapientia neque glorietur dives indivitiis suis neque glorietur fortis in fortitudine sua rex in eo glorietur qui gloriatur scire et intelligere dominum et facere judicium et justitiam super terram | Dominus ascendit in caelos et tonat et ipse judicavit extrema terrae | Potens est et dat virtutem regibus nostris et exaltavit cornu Christi sui |
| 920104 PS | Alleluia Confitemini domino et invocate nomen ejus annuntiate inter gentes opera ejus | Cantate ei et psallite ei narrate omnia mirabilia ejus | Laudamini in nomine sancto ejus laetetur cor quaerentium dominum | Quaerite dominum et confirmamini quaerite faciem ejus semper | Mementote mirabilium ejus quae fecit prodigia ejus et judicia oris ejus | Semen Abraham servi ejus filii Jacob electi ejus | Ipse dominus deus noster in universa terra judicia ejus | Memor fuit in saeculum testamenti sui verbi quod mandavit in mille generationes | Quod disposuit ad Abraham et juramenti sui ad Isaac | Et statuit illud Jacob in praeceptum et Israel in testamentum aeternum | Dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae | Cum essent numero brevi paucissimi et incolae ejus | Et pertransierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum | Non reliquit hominem nocere eis et corripuit pro eis reges | Nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari | Et vocavit famem super terram et omne firmamentum panis contrivit | Misit ante eos virum in servum venundatus est Joseph | Humiliaverunt in compedibus pedes ejus ferrum pertransiit animam ejus | Donec veniret verbum ejus eloquium domini inflammavit eum | Misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit eum | Constituit eum dominum domus suae et principem omnis possessionis suae | Ut erudiret principes ejus sicut semetipsum et senes ejus prudentiam doceret | Et intravit Israel in Aegyptum et Jacob accola fuit in terra Cham | Et auxit populum suum vehementer et firmavit eum super inimicos ejus | Convertit cor eorum ut odirent populum ejus et dolum facerent in servos ejus | Misit Moysen servum suum Aaron quem elegit ipsum | Posuit in eis verba signorum suorum et prodigiorum in terra Cham | Misit tenebras et obscuravit et non exacerbavit sermones suos | Convertit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum | Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum | Dixit et venit coenomyia et ciniphes in omnibus finibus eorum | Posuit pluvias eorum grandinem ignem comburentem in terra ipsorum | Et percussit vineas eorum et ficulneas eorum et contrivit lignum finium eorum | Dixit et venit locusta et bruchus cujus non erat numerus | Et comedit omne foenum in terra eorum et comedit omnem fructum terrae eorum | Et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias omnis laboris eorum | Et eduxit eos cum argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus | Laetata est Aegyptus in profectione eorum quia incubuit timor eorum super eos | Expandit nubem in protectionem eorum et ignem ut luceret eis per noctem | Petierunt et venit coturnix et pane caeli saturavit eos | Dirupit petram et fluxerunt aquae abierunt in sicco flumina | Quoniam memor fuit verbi sancti sui quod habuit ad Abraham puerum suum | Et eduxit populum suum in exsultatione et electos suos in laetitia | Et dedit illis regiones gentium et labores populorum possederunt | Ut custodiant justificationes ejus et legem ejus requirant |
| h01838b ANTV | Quia ipse est dominus * |
| g00617 Of | Jubilate deo omnis terra jubilate deo omnis terra servite domino in laetitia intrate in conspectu ejus in exsultatione quia dominus ipse est deus |
| h04647 CaH | Venite exsultemus domino jubilemus deo salutari nostro | Praeoccupemus faciem ejus in confessione et in psalmis jubilemus ei | Quoniam deus magnus dominus et rex magnus super omnem terram | Quoniam non repellet dominus plebem suam quia in manu ejus sunt omnes fines terrae et altitudines montium ipse conspicit | Quoniam ipsius est mare et ipse fecit illud et aridam manus ejus fundaverunt | Venite adoremus et procidamus ante deum ploremus coram domino qui fecit nos | Quia ipse est dominus deus noster nos autem populus ejus et oves gregis ejus | Hodie si vocem ejus audieritis nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto | Ubi tentaverunt me patres vestri probaverunt et viderunt opera mea | Quadraginta annis proximus fui generationi huic et dixi semper errant corde | Propter quod odio habuit et generationem et ipsi non cognoverunt vias meas | Quibus juravi in ira mea sic introibunt in requiem meam |