| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| h04032 | ANT | Cum pararet caelos aderam illi et dum se cerneret sedem suam supra ventos ut fortiam faceret fundamenta terrae cum pensaret in pondere montes ego eram apud ipsum componens omnia ego eram cui pater congaudebat |
| h04032a | ANTV | Audi popule meus |
| h04032b | ANTV | Tu es sacerdos |
| h04032c | ANTV | Quis in nubibus aequabitur domino aut quis similis erit deo inter filios dei ego eorum aput ipsum |
| g01341 Al | Alleluia Juravit dominus et non paenitebit eum tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech |
| a07047 H | Verus redemptor Christe lumen luminis imago patris splendor invisibilis de patre natus antecedens tempora ex matre vero prodiens in tempore promissionis foedus implens devite | Tu es sacerdos tu sacerdotes creas tu principatum sortis hujus floride Aaron dedisti consecrator inclyte perfusione sacrosancti unguinis et veste sancta cultum ejus praeparans | Sublime cujus in caput praemittitur nitens Olympo mitra auri lamina stola decoris vestimento foderis ambitus idem quem sacratam nuntiat impressa vestis et colorum dignitas | Coccus jacintus torta bissus purpura cultus dicati preferentes gloriam vesti sacrate hora tintinabulis erant corusca rite dependentibus ut templum intrans audiretur pontifex | Distincta gemmis pulchritudo pectoris affigebatur sub figuris optimis smaragdus illic sardius topadius Onicinus carbunculus ligurius saffirus yaspis et nitens crisolitus | Berillus inde seu acates fulgidi cum ametisto ordinis sui loco distinctionis jurae illis positi dabant future gratiae signaculum quo haec figurae nuntiarent te deum | Hujus dicate sacramentum gratiae temptum per umbras transiendo saeculi pervenit ad te liberator domine ut que figure praecinebant mystice completa in te veritas ostenderet | Hinc finis ipse legis ad justitiam mundi reatum proximam detergere oblatus ipse tu oblator consecrans in patris aram collocatam victimam hoc sacramento suscitans aecclesiam | Caput qui factus et ducatur providus duces in illam praesulesque collocans quorum regantur instruenda legibus ut erudita gratia pontificum vitare possit damna seva mortium | Hinc te corona Christe fratrum postulat sacra hujus clara hujus gratia descendat in his quos futuros praelegis uni columbae praeferendos principes apostolatus gratiam his conferens | Sit trinitati |
| 207000 A | Juramento domini non paenitentis quem pro tuis sancte confessor meritis caterva laudat haec tu es sacerdos secundum ordinem Melchisedech |
| g02035b GrV | Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech |
| 008111 W | Juravit dominus et non paenitebit eum R. Tu es sacerdos |
| 601619a V | Juravit dominus et non penitebit eum tu es sacerdos in aeternum |
| g01456 In | Juravit dominus et non paenitebit eum tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech |
| h01690a SNOV | Juravit dominus et non poenitebit eum tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech |
| 602737a V | Tu es sacerdos in aeternum |
| a00177 H | Salve festa dies toto venerabilis aevo qua deus infernum vicit et astra tenet | Tempora florigero rutilant distincta sereno et majori poli lumine porta patet | Altius ignivomum solum caeli orbita ducit qui vagus oceanas exit et intrat aquas | Armatis radiis elementa liquentia lustrans adhuc nocte brevi tendit in orbe diem | Splendida sincerum producunt aethera vultum laetitiamque suam sidera clara probant | Rus gaudens vario fundit munuscula foetu cum bene vernales reddit et annus opes | Mollia purpureum pingit violaria campum Prata virent herbis et micat herba comis | Paulatim subeunt stillantia lumina florum floribus arridens gramina tincta suis | Semine deposito lactans seges exsilit aruis spondens agricolae vincere posse famem | Caudice defecto lacrimat sua gaudia palmes unde merum tribuat dat modo vitis aquam | Cortice de matris tenera lanugine surgens praeparat ad partum turgida gemma sinum | Tempora sub hiemis foliorum crine revulso jam praeparat viridans frondea tecta nemus | Myrta salix abies corilus siler ulmus acernus plaudet quaeque suis arbor amoena comis | Construitura favos apes hinc alvearia linquens floribus instrepitans poplite mella rapit | Ad cantus revocatur avis quae carmine clauso pigrior hiberno frigore muta fuit | Hinc Philomela suis adtemperat organa cannis fitque repercusso dulcior aura melo | Ecce renascentis testatur gratia mundi omnia cum domino dona redisse suo | Namque triumphanti post tristia tartara Christo undique fronde nemus gramina flore favent | Legibus inferni oppressis super astra meantem laudant rite deum lux polus arva fretum | Qui crucifixus erat deus ecce per omnia regnat dantque creatori cuncta creata precem | Nobilitas anni mensum decus arma dierum horarum splendor scripula puncta favent | Hinc tibi silva comis plaudit hinc campus aristis hinc grates tacito palmite vitis agit | Hinc tibi nunc avium resonant virgulta susurro has inter minimus passer amore cano | Christe salus rerum bone conditor atque redemptor unica progenies ex deitate patris | Inrecitabiliter manans de corde parentis verbum subsistens et penetrare potens | Aequalis consors socius cum patre coaevus quo sumpsit mundus principe principium | Aethera suspendis sola congeris aequora fundis quaeque locis habitant quo moderante vigent | Qui genus humanum cernens mersisse profundo ut hominem eriperes es quoque factus homo | Nec voluisti etenim tantum te corpore nasci sed caro quae nasci pertulit atque mori | Funeris exequias pateris vitae auctor et orbis intras mortis iter dando salutis opem | Tristia cesserunt infernae vincula legis expavitque chaos luminis ore premi | Depereunt tenebrae Christi fulgore fugatae et taetrae noctis pallia crassa cadunt | Sollicitam sed redde fidem precor alma potestas tertia lux rediit surge sepulte meus | Non decet ut humili tumulo tua membra teguntur neu pretium mundi vilia saxa premant | Indignum est cujus clauduntur cuncta pugillo ut tegat inclusum rupe vetante lapis | Lintea tolle precor sudaria linque sepulcro tu satis es nobis et sine te nihil est | Solve catenatas inferni carceris umbras et revoca sursum quidquid ad ima ruit | Redde tuam faciem videant ut saecula lumen redde diem qui nos te moriente fugit | Sed plane implesti remeans pie victor ad orbem tartara pressa jacent nec sua jura tenent | Inferus insaturabiliter cava guttura pandit qui rapuit semper sit tua praeda deus | Eripis innumerum populum de carcere mortis et sequitur liber quo suus auctor adit | Evomet absorptam trepide fera belua plebem et de fauce lupi subtrahit agnus oves | Hinc tumulum repetens post tristia carne resumpta belliger ad caelos ampla trophea refers | Quos habuit poenale chaos jam reddidit in te et quos mors peteret hos nova vita tenet | Rex sacer ecce tui radiat pars magna triumphi cum puras animas sacra lavacra habeant | Candidus egreditur nitidis exercitus undis atque vetus vitium purgat in amne novo | Fulgentes animas vestis quoque candida signat et grege de niveo gaudia pastor habet | Additur hac felix consors mercede sacerdos qui dare vult domino dupla talenta suo | Ad meliora trahens gentili errore vagantes bestia ne raperet munit ovile dei | Quos prius Aeva nocens infecerat hos modo reddit ecclesiae partus ubere lacte sinu | Mitibus alloquiis agrestia corda colendo munere felici de vepre nata seges | Aspera gens Saxo vivens quasi more ferino messis abundantis horrea fruge reples | Immaculata tuis plebs haec vegetetur in ulnis atque deo purum pignus ad astra feras | Una corona tibi de te tribuatur ab alto altera de populo vernet adepta tuo |