| h03789b ANTV | Quis in nubibus aequabitur domino aut qui similis erit deo inter filios dei |
| h04032c ANTV | Quis in nubibus aequabitur domino aut quis similis erit deo inter filios dei ego eorum aput ipsum |
| h04092 ANT | Quis ascendet in montem domini aut quis stabit in loco sancto ejus innocens manibus et mundo corde |
| 002595 A | Ego sum panis vivus qui de caelo descendi si quis manducaverit ex hoc pane vivet in aeternum et panis quem ego dedero caro mea est pro mundi vita alleluia |
| h01919 CaH | Quis est iste quia venit de Edom tinctis vestibus de vostra | Iste formosus in stolas vagradiens in multitudine fortitudinis suae | Ego qui loquor justitiam et pro pugnator sum ad salvandum | Quare ergo rubrum est indumentum tuum et vestimentum tuum sicut calcantium in torculari | Torcular calcavi solus et de gentibus non est vir mecum | Calcavi eos in furore monet conculcavi eos in ira mea et adspersus est sanguis eorum super vestimenta mea et omnia indumenta mea in qui navi | Dies enim ultionis in corde meo annus retributionis meae venit | Circum inspexi et non erat auxiliator que sibi et non fuit qui ad jubaret | Salvavit mihi bracchium meum et justitia mea ipsa auxiliata est mihi | Conculcavi populos in furore meo et inebriavi eos in indignatione mea et detraxi in terra virtutem eorum |
| a03259 H | Ex quo religio tot procerum parens gallos addiderit christiadum gregi quis par Hilario quis generosius natum de patre vindicat | Insignes titulos eloquium grave dotes innumeras plebs sacra concinat laus suprema fides qua genitum deo altis vocibus asserit | Si non tincta fuit sanguine profluo clara fronte micans infula nobilis curis mille litat martýrii decus supplet continuus labor | Hoc nic aena fides vindice nititur frustra tartareus concutit hanc furor hic oris gladio fulgurat aureo vastantes abigens lupos | Quo vultu reducem grex pius excipit quas post longa metit per aelia laureas te martine docet quam pede strenuo virtutum rapias viam | Patri maxima laus maxima filio fecundo generat quem pater in sinu aequum principio numine comparem sacro maxima flamini |
| h04724 CaH | Cantemus domino gloriose enim honorificatus est | Aequum et ascensorem projecit in mare | Adjutor et protector meus dominus et factus est mihi in salute | Hic deus meus et glorificabo eum deus patris mei et exaltabo eum | Dominus conterens bella dominus nomen est ei | Currus pharaonis et exercitum ejus projecit in mare | Electos ascensorens ternos strantes dimersit in rubro mari | Pelago quo operuit eos dimersi sunt in profundum tamquam lapis | Dextera tua domine glorificata est in virtute dextera manus tuae confregit inimicos et prae multitudine magestatis tuae conteruisti adversarios | Misisti iram tuam et comedit eos tamquam stipula et prae spiritu iracundiae tuae divisa est aqua | Steterunt tamquam murus aquae gelaberunt fluctus in medio mari | Dixit inimicus persequens comprehendam partibo spoliam replebo animam meam interficiam gladio meo et dominabitur manus mea | Misisti spiritum tuum et quo operuit eos mare dimersi sunt tamquam plumbum in aqua validissima | Quis similis tibi in diis domine quis similis tibi honorificus in sanctis mirabilis in magestatibus faciens prodigia | Extendisti dexteram tuam et devorabit eos terra | Gubernasti justitiam tuam populum tuum hunc quem liberasti | Consolatus es in virtute tua in refectione sancta tua | Audierunt gentes et irate sunt dolores apprehenderunt inhabitantes Filisthim | Tunc festinaverunt duces Edom et principes Moabitarum apprehendit eos timor tabuerunt omnes inhabitantes Canaan | Decidat super eos timor et tremor magnitudinis brachii tui | Fiant tamquam lapis donec transeat populus tuus domine usque dum pertranseat populus tuus hunc quem liberasti | Induc el planta eum in monte hereditatis tuae in praeparato habitatione tua quam praeparasti tibi domine | Sanctuarium tuum domine quod praeparaverunt manus tuae | Domine qui regnas in aeternum et in sempiternum et adhuc | Quia introduit aequitatus pharaonis cum quadrigis et ascensoribus in mare | Et induxit super eos dominus aquas maris filii autem Israel ambulaverunt per sicum per medium maris |
| 004546 A | Quis enim in omnibus sicut David fidelis inventus est in regno tuo egrediens et regrediens et pergens ad imperium regis |
| 508009 Sq | Verbum dei deo natum quod nec factum nec creatum venit de caelestibus | Hoc vidit hoc attractavit hoc de caelo reseravit Johannes hominibus | Inter illos primitivos veros veri fontis rivos Johannes exiliit | Toti mundo propinare nectar illud salutare quod de throno prodiit | Celum transit veri rotam solis videt ibi totam mentis figens aciem | Speculator spiritalis quasi Seraphim sub alis Christi videns faciem | Audit in giro sedis quid psallant cum citharoedis quater seni proceres | De sigillo trinitatis nostrae nummo civitatis impressit characteres | Iste custos virginis archanum originis divinae mysterium scribens evangelium mundo demonstravit | Celi cui sacrarium suum Christus lilium filio tonitrui sub amoris mutui pace commendavit | Haurit virus hic letale ubi corpus virginale virtus servat fidei | Pena stupet quod in pena sit Johannes sine pena bullientis olei | Hic naturis imperat ut et saxa transferat in decus gemmarum | Quo jubente riguit aurum fulvum induit virgula silvarum | Hic infernum reserat morti jubet referat quos venenum stravit | Obstruit quod Ebion Cerinthus et Marcion perfide latravit | Volat avis sine meta quo nec vates nec propheta evolavit altius | Tam implenda quam impleta nunquam vidit tot secreta purus homo purius | Sponsus rubra veste tectus visus et non intellectus redit ad palacia | Aquilam Ezechielis misit sponsae quod de caelis referret mysterium | Dic dilecte de dilecto qualis sit jam ex dilecto sponsus sponsae nuntia | Dic quis cibus angelorum quae sunt festa superorum de sponsi praesentia | Veri panis intellectus cenam Christi supra pectus sumptam nobis resera | Ut cantemus de patrono coram agno coram throno laudes super aethera |
| h02413a ANTV | Rorate caeli desuper et nubes pluant justum aperiatur terra et germinet salvatorem et justitia oriatur simul | Ego dominus creavi eum | Vae qui contradicit fictori suo testa de samiis terrae | Numquid dicet lutum figulo suo quid facis et opus tuum absque manibus est | Vae qui dicit patri quid generas et mulieri quid parturis | Haec dicit dominus sanctus Israel plastes ejus | Ventura interrogate me super filios meos et super opus manuum mearum mandata mihi | Ego feci terram et hominem super eam creavi ego | Manus meae tetenderunt caelos et omni militiae eorum mandavi | Ego suscitabo eum ad justitiam et omnes vias ejus dirigam | Ipse aedificavit civitatem meam et captivitatem meam dimittet | Non in pretio neque in muneribus dicit dominus deus exercituum | Haec dicit dominus labor Aegypti et negotiatio Aethiopiae et Sabaim | Viri sublimes ad te transibunt et tui erunt post te ambulabunt vincti manibus pergent et te adorabunt teque depraecabuntur | Tantum in te est deus et non est absque te deus | Vere tu es deus absconditus deus Israhel salvator | Confusi sunt et erubuerunt simul omnes abierunt in confusione fabricatores errorum Israhel salvatus est in domino salute aeterna | Non confundemini et non erubescetis usque in saeculum saeculi | Quia haec dicit dominus creans caelos ipse deus formans terram et faciens eam ipse plastes ejus | Non in vanum creavit eam sed ut habitetur formavit eam | Ego dominus et non est alius non in abscondito locutus sum in loco terrae tenebroso | Non dixi semini Jacob frustra quaeritis me | Ego dominus loquens justitiam et adnuntians rectam | Congregamini et venite accedite simul qui salvati estis ex gentibus | Nescierunt qui levant lignum sculpturae suae et rogant deum non salvantem | Annuntiate et venite et consiliamini simul quis auditum fecit hoc ab initio ex tunc praedixit illud | Numquid non ego dominus et non est ultra deus absque me deus justus et salvans non est praeter me | Convertimini ad me et salvi eritis omnes fines terrae quia ego deus et non est alius | In memet ipso juravi egredietur de ore meo justitiae verbum et non revertetur | Quia mihi curvabit omnia genu et juravit omnis lingua | Ergo in domino dicent meae sunt justitiae et imperium ad eum venient et confundentur omnes qui repugnant ei | In domino justificabitur et laudabitur omne semen Israel |