Ecce breves posuisti dies meos et vita mea quasi non sit in conspectu tuo omnia enim vanitas omnis homo vivens quantum in imagine ambulat tantum frustra conturbatur congregat et ignorat cui dimittat ea nunc ergo quid exspectem Domine praestolatio mea tu es IN *
Pater creator omnium tu theos ymon nostri pie eleison Kyrie eleison | Tibi laudes conjubilantes regum rex pie oramus te eleison Kyrie eleison | Laus virtus pax et imperium cui est semper sine fine eleison Kyrie eleison | Christe rex unice patris almi nate coaeterne eleison Christe eleison | Qui perditum hominem
salvasti de morte reddens vitae eleison Christe eleison | Ne pereant pascuae oves tuae Jesu pastor bone eleison Christe eleison | Consolator spiritus supplices ymas te exoramus eleison Kyrie eleison | Virtus nostra Domine atque salus nostra in aeternum eleison Kyrie eleison | Distributor gratiae vitae dona nobis tribue misertus nostrique tu digneris eleison Kyrie eleison
Contumelias et improperium passus sum ab eis et proximi mei qui custodiebant latus meum dicebant decipiamus eum et prevaleamus ei sed tu domine mecum es quasi bellator fortis cadant in opprobrium sempiternum et videam vindictam in eis quia tibi revelavi causam meam