| g04795 In | Beatus cujus deus Jacob adjutor ejus spes ejus in domino deo ipsius qui fecit caelum et terram mare et omnia quae in eis sunt qui custodit veritatem in saeculum facit judicium injuriam patientibus dat escam esurientibus |
| 604917a V | Domine deus meus judica judicium meum |
| 920098 PS | Psalmus ipsi David dominus regnavit irascantur populi qui sedet super cherubim moveatur terra | Dominus in Sion magnus et excelsus super omnes populos | Confiteantur nomini tuo magno quoniam terribile et sanctum est | Et honor regis judicium diligit tu parasti directiones judicium et justitiam in Jacob tu fecisti | Exaltate dominum deum nostrum et adorate scabellum pedum ejus quoniam sanctum est | Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus et Samuel inter eos qui invocant nomen ejus invocabant dominum et ipse exaudiebat eos | In columna nubis loquebatur ad eos custodiebant testimonia ejus et praeceptum quod dedit illis | Domine deus noster tu exaudiebas eos deus tu propitius fuisti eis et ulciscens in omnes adinventiones eorum | Exaltate dominum deum nostrum et adorate in monte sancto ejus quoniam sanctus dominus deus noster |
| g00596a InV | Deus judicium tuum regi da et justitiam tuam filio regis judicare populum tuum in justitia et pauperes tuos in judicio |
| h02363a ANTV | Quoniam deus amat judicium * |
| h03770a ANTV | Quia filius contumeliam facit patri filia consurgit adversus matrem suam nurus contra socrum suam inimici hominis domestici ejus | Ego autem ad dominum aspiciam exspectabo deum salvatorem meum audiet me deus meus | Ne laeteris inimica mea super me quia cecidi consurgam | Cum sedero in tenebris dominus lux mea est iram domini portabo quoniam peccavi ei | Donec judicet causam meam et faciat judicium meum | Educet me in luce videbo in justitiam ejus | Et aspiciet inimica mea et operietur confusione quae dicit ad me ubi est dominus deus tuus |
| h04294b ANTV | Quoniam deus amat judicium * |
| h04717 CaH | Lauda filia Sion jubila Israel laetare et exsulta in omni corde filia Jerusalem | Abstulit dominus judicium tuum advertit inimicos tuos | Rex Israel dominus in medio tui non timebis malum ultra | In die illa dicetur Jerusalem noli timere Sion non dissolvantur manus tuae | Dominus deus tuus in medio tui fortis ipse salvabit te | Gaudebit super te in laetitia silebit in dilectione tua et exsultavit super te in laude | Nugas quia lege recesserant congregabo qui ex te errant ut non ultra habeas super eos opprobrium | Ecce ego interficiam omnes qui afflixerunt te in tempore illo | Et salvabo claudicantem et ea quae egecta fuerant congregabo | Et ponam eos in laudem et in nomen in omni terra confusionis eorum | In tempore illo quo adducam vos et in tempore quod congregabo vos | Dabo enim vos in nomen et in laudem omnibus populis terrae cum convertero captivitatem vestram coram oculis vestris dicit dominus |
| 920139 PS | In finem Psalmus David | Eripe me domine ab homine malo a viro iniquo eripe me | Qui cogitaverunt iniquitates in corde tota die constituebant praelia | Acuerunt linguas suas sicut serpentis venenum aspidum sub labiis eorum | Custodi me domine de manu peccatoris et ab hominibus iniquis eripe me qui cogitaverunt supplantare gressus meos | Absconderunt superbi laqueum mihi et funes extenderunt in laqueum juxta iter scandalum posuerunt mihi | Dixi domino deus meus es tu exaudi domine vocem deprecationis meae | Domine domine virtus salutis meae obumbrasti super caput meum in die belli | Ne tradas me domine a desiderio meo peccatori cogitaverunt contra me ne derelinquas me ne forte exaltentur | Caput circuitus eorum labor labiorum ipsorum operiet eos | Cadent super eos carbones in ignem dejicies eos in miseriis non subsistent | Vir linguosus non dirigetur in terra virum injustum mala capient in interitu | Cognovi quia faciet dominus judicium inopis et vindictam pauperum | Verumtamen justi confitebuntur nomini tuo | Et habitabunt recti cum vultu tuo |
| g02286 Tc | De profundis ad te clamantium pie deus exaudi gemitum nec mensuram observes criminum ut perferri possit judicium pie deus |