Full text:
Domine dabis pacem nobis omnia enim opera nostra operatus es in nobis | Domine deus noster possiderunt nos domine absque te tantum in te recordaremur nominis tui | Morientes non vivant gigantes non resurgant | Propterea visitasti et contrivisti eos et perdidisti omnem memoriam eorum | Indulsisti genti domine indulsisti genti numquid glorificatus es elongasti omnes terminos terrae | Domine in angustia requisierunt te in tribulatione murmuris doctrina tua in eis | Sicut qui concipit cum appropinquaverit ad partum dolens clamat in doloribus suis sic facti sumus a facie tua domine | Concepimus et quasi parturivimus et peperimus spiritum | Salutem non fecimus in terra ideo non ceciderunt habitatores terrae | Vivent mortui tui interfecti mei resurgent | Expergiscimini et laudate dominum qui habitatis in pulverem quia ros lucis ros tuum et terram gigantum detrahes in ruinam | Vade populus meus intra in cubicula tua claude ostia tua super te abscondere modicum ad momentum donec transeat indignatio
Genre:
Fulltext source:
E-SCu Ms 609 175
- Log in to post comments