h04735

Full text: 
Domine domine rex omnipotens in dicione tua cuncta sunt posita et non est qui tuae possit resistere voluntati | Si decreveris salvare Israel tu fecisti caelum et terram et quicquid caeli ambitu continetur | Dominus enim omnium es nec est qui resistat majestati tuae | Et nunc domine rex deus Abraham miserere populo tuo quia volunt nos inimici perdere et hereditatem tuam delere | Ne despicias partem tuam quam redemisti tibi ex Aegypto | Exaudi deprecationem meam et propitius esto forti et funiculo tuo et converte luctum nostrum in gaudio ut viventes laudemus nomen tuum domine et non claudas orate canentium
Genre: 
Fulltext source: 
E-SCu Ms 609 180

Concordances in the Cantus Index network