Full text:
Domine deus meus es tu exaltabo te et confitebor nomini tuo | Quoniam fecisti mirabilia et cogitationes antiquas fideles amen | Quia posuisti civitatem in tumulum urbem fortem in ruinam | Domum alienorum ut non sit civitas et in sempiternum non aedificetur | Super hoc laudabit te populus fortis civitas gentium robustarum timebit te | Quia factus es fortitudo pauperi fortitudo egeno in tribulatione sua | Spes a turbine umbraculum ab aestu | Spiritus enim robustorum quasi turbo inpellens parietem | Sicut aestum in siti tumultum alienorum humiliabis | Et quasi calore sub nube torrentem propaginem fortium marcescere facies | Et faciet dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium convivium vindemiae pinguium medullatorum vindemiae defecatae | Et praecipitabit in monte isto faciem vinculi colligati super omnes populos et telam quam orditus est super omnes nationes praecipitabit mortem in sempiternum | Et auferet dominus deus lacrimam ab omni faciem et opprobrium populi sui auferet de universa terrae quia dominus locutus est | Et dicetis in illa die ecce deus noster iste est exspectavimus eum et salvavit nos | Iste dominus sustinuimus eum exsultavimus et laetabimur in salutare ejus quia requiescet manus domini in monte isto
Genre:
Fulltext source:
E-SCu Ms 609 181v
- Log in to post comments