Full text:
Laetare juvenis in adulescentia tua et in bonis sit cortuum in diebus juventutis tuae | Et ambula in viis cordis tui et in intuitu oculorum tuorum et scito quod pro his omnibus adducet te deus in judicio | Aufer iram a corde tuo et amove malitiam a carne tua adulescentia enim et voluptas vane sunt | Memento creatoris tui in diebus juventutis tuae | Ante quam veniat tempus afflictionis et appropinquent anni de quibus dicas non mihi placent | Antequam tenebrescat sol et lumen et luna et stellae et revertantur nubes post pluviam | Quando commovebuntur custodes domus et nutabuntur viri fortissimi et otiosae erunt molentes in minuto numero | Et tenebrescent videntes per foramina et claudent hostia in platea in humilitate vocis molentis | Et consurgent ad vocem volucris et obsurdescent omnes filiae carminis | Excelsa quoque timebunt et formidabunt in via | Florebit amigdalum impinguabitur lucusta et dissipabitur capparis | Quoniam ibit homo in domum aeternitatis suae et circuibunt in platea plangentes | Antequam rumpatur funis argenteus et recurrat vitta aurea et conteratur hydria super fontem et confringatur rota super cisternam | Et revertatur pulvis ad terram suam unde erat et spiritus redeat ad deum qui dedit illum
Genre:
Fulltext source:
E-SCu Ms 609 183v
- Log in to post comments