Full text:
Dilectio dei honorabilis sapientiae quibus autem apparuerit in visu dirigunt eam in visionem et in agnitione magnalium suorum | Initium sapientiae timor domini et cum fidelibus in vulva concreatus est et cum electis feminis creditur et cum justis et fidelibus agnoscitur | Timor domini scientia et religiositas religiositas custodie et laetificavit cor jucunditatem atque gaudium David | Timenti dominum bene erit et in diebus consumationis illius benedicetur | Plenitudo sapientie limere deum et plenitudo a fructibus illius | Omnem domum illius implevit a generationibus et receptacula tesaurus illius | Corona sapientiae timor domini replens pacem et salutis fructum et vidit et dinumeravit eum | Utraque autem sunt dona dei scientia et intellectus prudentiae | Sapientia compatietur et gloriam tenentium exaltat | Radix sapientiae est timere dominum rami enim illius longevit | In tesauris sapientiae intellectus scientiae et religiositas | Exsecratio tuum peccatorum sapientia timor domini expellit peccatum | Numquid sine timorest non potest justificari iracundia enim animositatis ejus subversio illius est | Usque ad tempus sustinebit patiens et postea redditio jucunditatis | Bonus sensus usque in tempus abscondebit verba illius et labia multorum enarrabunt sensum illius | In tesauris sapientiae significatio discipline execratio autem peccatoris cultura dei | Qui concupiscis sapientiam conserva justitiam et deus praebet illam tibi | Sapientia enim et disciplina timor domini et quod beneplacitum est illi fides et mansuetudo et adimplebit thesauros illius | Non sis incredibilis timori domini et ne accesseris ad illum duplici corde | Ne fueris hypocrita in conspectu hominum et non scandalizeris labiis tuis | Attende in illis ne forte cadas et adducas animae tuae despectionem et revelet deus absconsa tua et in medio synagogae elidat te | Quoniam accessisti maligne ad dominum et cor tuum plenum est dolo et fallacia
Genre:
Fulltext source:
E-SCu Ms 609 190v
- Log in to post comments