Search chants

Displaying 21601 - 21650 of 61227
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
205991 A Valve matris integrales nulli viro subjugales hoc sunt portae aeternales Mariae ad Nives
205992 A Partu felix illibato stat regina coram nato in vestitu deaurato Mariae ad Nives
205993 A Sicut psalmus hoc testatur dei vultu adjuvatur quem in regno contemplatur Mariae ad Nives
205994 A Digne cunctis preferenda de te virgo reverenda gloriosa sunt dicenda Mariae ad Nives
205995 A Eia mater gratulare digna deum generare plaudant astra solum mare Mariae ad Nives
205996 A Haec est illa caeli porta per quam justis lux est orta umbris illis non retorta Mariae ad Nives
205997 A Dum haec virgo gravidatur salutare revelatur per quod mundo salus datur Mariae ad Nives
205998 A Plenitudo deitatis intrat sinum castitatis in quo deo mediante homo liber fit ut ante Mariae ad Nives
205999 A In hac carne qua velatur trina unus operatur caeli civem in se munit lapsum laevat hostem punit Mariae ad Nives
206000 A Haec est ille fons signatus hortus clausus et perflatus a supernis austro flante quo concepit obumbrante Mariae ad Nives
206001 A Fac a patre benedici nos qui tuae genetricis laudes Christe personamus et in illa te laudamus Mariae ad Nives
206002 A Vere partum salutarem in quo mater matrem parem nullam habet precedentem nec habebit subsequentem Mariae ad Nives
206003 A Pulchrior aurora rutilo plus sole decora virgo tuos verum solem sine fine dierum fac contemplari qui gaudent te venerari Mariae ad Nives
206004 A Spes desperatis fons magnifice pietatis virgineo flore pollens cum matris honore flos inter spinas notras sustolle ruinas Mariae ad Nives
206005 A O Libani palma florens et amygdalus alma quae fructu casti ventris lapsos reperasti per te vita data lux orta salus renovata mors est perempta tibi cuncta plaudant redempta Mariae ad Nives
206006 A Ecce nubes lucida obumbravit eos paterna vox audita est hic est filius meus dilectus in -- bene -- ip-um audite Transfiguratio Dom.
206007 A Respondit angelus spiritus sanctus superveniet in te et virtus altissimi obumbrabit tibi ideoque et quod nascetur ex te sanctum vocabitur verbum altissimi filius dei Dom. 1 Adventus
206008 A Salvatorem exspectamus dominum nostrum Jesum Christum qui reformavit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae Dom. 1 Adventus
206009 A Domine deus virtutum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus
206010 A Dicite pusillanimes confortamini et nolite timere
206011 A Caeli enarrant gloriam dei Dom. per annum
206012 A Simile est regnum caelorum homini qui seminavit bonum semen in agro suo... In tempore Epiphaniae
206013 A In medio ecclesiae laudabo te in vita mea deus meus Dom. per annum
206014 A Loquens dominus ad Noe dixit ponam arcum meum in nubibus caeli et erit signum foederis inter me et inter terram Dom. Sexagesimae
206015 A Dominus illuminatio (...)
206016 A Simon dormis non potuisti una hora vigilare mecum vel Judam non vides quomodo non dormit sed festinat tradere me Judeis Dom. in Palmis
206017 A Cum invocarem (...) Ascensio Domini
206018 A Alleluia Pascha nostrum Christus est alleluia qui immolatus agnus est alleluia alleluia Dom. Resurrectionis
206019 A Maria Magdalena et Maria Jacobi et Salome sabbato quidem siluerunt secundum mandatum in lege cum autem transisset sabbatum ementes aromata veniunt ungere Jesum alleluia alleluia Octava Paschae
206020 A Gregorius dixit dominus (...) Gregorii
206021 A O immarcescibilis rosa paradisi gloriose martyr sancte Adalberte qui victoriosissime sanguinem tuum effundens martyrii laurea coronari meruisti nos humiles sollemnitatis tuae festa celebrantes tuo interventu fons totius bonitatis deus suae beatitudinis faciat esse consortes alleluia alleluia Transl. Adalberti
206022 A Gloria Christo domino qui beatum Adalbertum episcopum suae passionis testem fecit de cujus meritis et miraculis benedictus dominus alleluia Transl. Adalberti
206023 A Athleta Christi sancte Georgi succurre nobis tuis famulis votis omnibus tua juvamina implorantibus alleluia Georgii
206024 A Alleluia salva nos Christe salvator alleluia per virtutem crucis alleluia alleluia Inventio Crucis
206025 A Hic iniquis non consensit quorum viam dum contempsit Christi jugo se subjecit et quae deo placent fecit cogitando operando et doctrinam vitae dando Ladislai
206026 A Rex a Christo constitutus est ab ipso consecutus quod virtute fit indutus et in monte sancto tutus Ladislai
206027 A Tua Christe est gloria salus et victoria ipse tuus est susceptor idem noster sit protector Ladislai
206028 A Invocantem exaudivit in dilectum quem accivit sibi Christus cui donavit summum bonum quod optavit Ladislai
206029 A Scuto bonae voluntatis dono tuae pietatis ipsum Christe coronasti quem ad caelos sublevasti Ladislai
206030 A Admirabile et ineffabile est nomen tuum domine nam in tuo nomine sanctus iste prospere sublimis in aethere tecum gaudet vivere Ladislai
206031 A Domine qui operatus est justitiam et confirmatus est in gratiam nunc in superno solio in sanctorum tripudio felici gaudet gaudio Ladislai
206032 A Ladislaus honoratur cujus caput coronatur regnum ritu generoso de lapide pretioso datur illi dignitas aeterna felicitas Ladislai
206033 A Hic accepit benedictionem quem suscepit in adoptionem deus et devotionem ejus clare commendavit quem heredem adoptavit et in caelis coronavit Ladislai
206034 A Sanctus iste indutus est decorem qui secutus salvatorem consecutus est honorem mundi pompis meliorem nam est ejus fortitudo sempiterna sanctitudo Ladislai
206035 A Jubilate et invocate Ladislai praesidium quo per ipsum rex omnium Christus nostrum sit gaudium Ladislai
206036 A Qui passus est propter nos illuminet super nos vultum suum cum gratia in beata gloria Ladislai
206037 A Mundialis fabrice gaudens universitas te beata trinitas benedicit et condicit tibi laudes debitas Ladislai
206038 A Laudet te rex gloriae sancta vox ecclesiae sollemnizans hodie dulci voce melodiae Ladislai
206039 A O sancte rex Ladislae o columna militiae christianae o firmissima spes tuae gentis intuere devotionem populi te quaerentis et sub tuum praesidium confugientis o misericors misericordiam consecutus intercede pro nostra omniumque salute Ladislai
206040 A Sancta Margarita virgo dei electa ora pro omnibus qui te postulant christiani Margaritae

Pages