Search chants
Displaying 32851 - 32900 of 61250
| Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast |
|---|---|---|---|
| a00187a | V | Ne videntes ejus passionem turbarentur se fortiori soliditate formarentur | Transfiguratio Dom. |
| a00188 | W | Adoramus patrem et filium et sancto spiritu R. Regnante in majestate sua | Transfiguratio Dom. |
| a00190 | A | O lingua benedicta quae dominum semper benedixisti et alios benedicere docuisti nunc perpiscue cernitur quanti meriti fueris apud deum | Antonii Patavini |
| a00191 | A | Favus distillans labia ejus mel et lac sub lingua ejus | Antonii Patavini |
| a00192 | H | Pange lingua gloriosi praelium certaminis principisque generosi gladium tutaminis quo succumbunt vitiosi sectatoris daemonis | Nobis datus est a deo praesul sacer angelus ut postretur virus leo et salvetur populus dimittuntur noxae reo ducis nostris precibus | In suprema caeli sphaera et polorum culmine aperitur ei sera ut petat pro homine et apportet nobis plera bona pro juvamine | Verbum caro nobis praestat angeli custodiam et si morbus nos infestat tollat pestilentiam si quid urbem hanc molestat donet patientiam | Tantum ergo adjutorem veneremur laudibus frequentemus protectorem annuis carminibus ut placemus redemptorem pro nostris criminibus | Genitori genitoque laus et jubilatio salus honor virtus quoque sit et benedictio procedenti ab utroque compar si laudatio | Angeli Custodis |
| a00193 | A | O lux et decus Hispaniae sanctissime Jacobe qui inter apostolos primatus tenes primus eorum martyrio laureatus o singulare praesidium qui meruisti videre redemptorem nostrum adhuc mortalem in deitatem transformatum exaudi preces servorum tuorum et intercede pro nostra salute omniumsque populorum alleluia | Jacobi |
| a00194 | R | Alme perpetui luminis lux apostole Jacobe obscena tuorum intima famulorum illumina ut valeant tempora sic ducere sedi quo valeant gaudia captare vite | Jacobi |
| a00194a | V | Sedulus esto Christi benigne apostole intercessor pro his quibus datus es pius pater et pastor | Jacobi |
| a00195 | A | Audiens haec ergo Hermogenes carens fide ira commotus nexvit eum dicens videbo si te solvet Jacobus | Jacobi |
| a00196 | A | Beatus Geraldus nobilissimis ortus natalibus caturcensi regione oriundus fuisse dignoscitur cujus parentes saeculari potestate praeclari fuerunt deumque timentes Alleluia | Geraldi Archiepiscopi Bracharensis |
| a00197 | R | Beati Geraldi parentes priusquam pariter convenirent votum voverunt domino quod primum fructum quem de sua commixtionem perciperent perpetuo dei servitio manciparent | Geraldi Archiepiscopi Bracharensis |
| a00197a | V | Natus siquidem beatus Geraldus ac feliciter nutritus in ipso primordio suae pueritiae altari beati Petri a parentibus est oblatus | Geraldi Archiepiscopi Bracharensis |
| a00198 | A | O sancte Geralde o pastor ovium quas tibi tradidit deus quaesumus ut intercedere digneris ad dominum qui te elegit ut oves cunctas quae tibi traditae sunt a domino tua intercessione mereantur participes fieri tecum in aeterna laetitia | Geraldi Archiepiscopi Bracharensis |
| a00199 | H | Adest dies laetitiae In qua Geraldus hodie coronatur in aethere regno potitur gloriae | Geraldi Archiepiscopi Bracharensis |
| a00200 | A | Quanta nobis meritis et intercessionibus Mariae virginis beneficia digna proveniant nullis unquam poterunt sermonibus explicari | Mariae ad Nives |
| a00201 | A | Placvit divinae providentiae egregiam hanc urbem matris suae habitaculo decorare | Mariae ad Nives |
| a00202 | A | Haec siquidem est illa scala caelestis quam eximius ille patriarca Jacob de terris usque ad caelorum summitatem erectam in somnis tantae revelationis inspexerat alleluia | Mariae ad Nives |
| a00203 | R | Cum Joannes patritius mane januas palatii sui ad pontificem perrecturus exisset sicut audierat in somniis dictum totum locum nive coopertum inspexit alleluia | Mariae ad Nives |
| a00203a | V | Qua de re aperte visionis atestatione firmatus jubentis imperiis anxius obedire curabat | Mariae ad Nives |
| a00204 | A | Hanc electam sanctissimam virginem virga illa signavit a suae radicis viriditate convulsa quam tempestive maturitatis flores et poma produxerat Alleluia | Mariae ad Nives |
| a00205 | A | Haec quoquam multis mysteriosum signis et prophetarum oraculis nuntiata humano tandem generi per fructum ventris reparationem indulsit | Mariae ad Nives |
| a00206 | A | Placuit domino egregiam hanc urbem matris suae habitaculo decorare | Mariae ad Nives |
| a00207 | A | Apparens igitur sanctissima virgo praenominato pontifici taliter cum ammonitionis oraculo volvit edocere | Mariae ad Nives |
| a00208 | A | In ipsa deniquem nocte pontifici atquem patritio et uxori suae similem visionem sancta dei genetrix volvit demonstrare | Mariae ad Nives |
| a00210 | A | Beato Petro Jacobus nomen indidit qui eum a mortvis suscitavit haec est firma petra supra quam dominus ecclesiam suam Bracharensem aedificat Alleluia Alleluia | Petri de Rates |
| a00211 | R | Beatus Petrus prophetico et apostolico munere gloriosus potens in opere et sermone quod verbis docuit operibus comprobavit exaltans quasi tuba vocem suam Alleluia | Petri de Rates |
| a00211a | V | Evangelii praeco per Hispaniam Christum annuntiavit gentes convertit idola destruxit | |
| a00212 | A | O beate Petre primus pastor et pontifex noster fidem quam in nobis plantasti precibus tuis adauge spem firma caritatem incende nequam quam ex eis perdas quas tibi dominus commisit oves Alleluia | Petri de Rates |
| a00213 | I | Regem regum dominum adoremus omnes Alleluia qui insignem patrem dedit nobis Petrum Alleluia | Petri de Rates |
| a00214 | A | Haec est bonus pastor qui animam posuit ut oves suas in solo verbo precibus e caelo pasceret alleluia | Petri de Rates |
| a00215 | A | Beatus Petrus reguli filiae corpus a lepra et animam a peccato contagione mundavit Alleluia | Petri de Rates |
| a00216 | A | Christi sacerdos Christi hostia factus ante ipsum altare immolatus est Alleluia | Petri de Rates |
| a00217 | A | Fidelis servus qui domini vineam ut fructum afferret sanguine suo rigavit Alleluia | Petri de Rates |
| a00218 | A | Optimus parens qui ut filios instrueret tot ora apervit quot vulneribus confossus ocubuit Alleluia | Petri de Rates |
| a00219 | A | Evangelii praeco cum mortuus loqui non posset sanguinem fudit qui non pro vindicta sed pro venia de terra clamaret Alleluia | Petri de Rates |
| a00220 | A | O Petre beatissime angelorum vocibus decantande virtutum sedes sanctitatis norma preces effunde pro nobis ad dominum ut qui tua laudamus merita sequamur exempla alleluia | Petri de Rates |
| a00221 | A | Aperite mihi portas justitiae ingressus in eas confitebor domino | Pro defunctis |
| a00222 | A | O sancte Martine omnium corde ore voce cantande o patrone singularis amabilis intercede pro nobis ad dominum | Martinus Dumiensis archiepiscopi bracharensis |
| a00223 | R | O quam admirabilis est vir iste N[...]inter confessores non minimus unde feliciter exsultat Dei ecclesia | Martinus Dumiensis archiepiscopi bracharensis |
| a00223a | V | Laudibus gloriosus est beatus N. qui regnat cum Christo | Comm. unius Confessoris Pontificis |
| a00225 | A | Sacerdos et pontifex et virtutum opifex pastor bone in populo ora pro nobis dominum | Martinus Dumiensis archiepiscopi bracharensis |
| a00226 | A | Alleluia alleluia alleluia alleluia alleluia alleluia crucifixus surrexit mortuis redemit nos sanguine suo alleluia | Sabbato Sancto |
| a00227 | R | Iste sanctus digne in memoriam vertitur hominum qui ad gaudium transiit angelorum quoniam in hac peregrinatione solo corpore constitutus cogitatione et aviditate in illa aeterna patria conversatus est | Petri de Rates |
| a00227a | V | Vinculis carnis absolutus talentum sibi creditum domino suo duplicatum reportavit | Petri de Rates |
| a00228 | A | Pater sancte serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi ut sint unum sicut et nos alleluia | Ascensionis Domini, in vigilia |
| a00229 | A | O quam casta mater et virgo fecunda Maria quae nullam novit maculam deum portare mervit | Ad Processionem |
| a00230 | A | O quam casta mater quae sine ulla contaminatione concepit sine dolore genvit salvatorem | Ad Processionem |
| a00231 | A | O Maria Jesse virga caeli regina maris stella plenitudo temporis ecce jam venit jam olim promissum florem protulisti ergo precamur o domina ut qui te mervimus confiteri Christi matrem sentiamus te piam et singulari merito hunc nobis tu facias placabilem dies istos tuae sanctae virginitatis partu dicatos bene nobis ipse propter te o benignissima disponat quo temporalis sollemnitas nos ad aeternam enutriat laetitiam Alleluia | Ad Processionem |
| a00231.1 | A | O Maria Jesse virga caeli regina maris stella plenitudo temporis ecce jam venit jam prolem aeterni fructus protulisti ergo precamur o domina ut qui te meruimus confiteri Christi matrem sentiamus te piam et singulari merito hunc nobis tu facias placabilem dies istos tuae sanctae virginitatis partu dicatos bene nobis ipse propter te o benignissima disponat quo temporalis sollemnitas nos ad aeternam enutriat laetitiam Alleluia | Dom. 2 Adventus |
| a00233 | A | Cum venerimus ante conspectum domini in die judicii ubi assistent milia milium et decies centena milia angelorum archangelorum cherubim et seraphim ibi sanctorum chori circumadstabunt patriarcharum prophetarum apostolorum et martyrum et omnia agmina sanctorum ibi manifestabuntur abscondita cordium nostrorum sed tu deus piissime pater transfer a nobis illud damnationis judicium quo sine fine punientur opera delinquentium et concede cum electis tuis possidere aeternitatis regnum tunc dies erit judicii in quo sine testibus omnia manifesta erunt | Dom. Quadragesimae |
Pages
No search term provided.