Search chants
Displaying 33301 - 33350 of 62356
| Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast |
|---|---|---|---|
| a00529 | A | O splendidissima gemma et serenum decus solis qui tibi infusus est fons saliens de corde patris quod est unicum verbum suum per quod creavit mundi primam materiam quam Eva turbavit hoc verbum effabricavit tibi pater hominem et ob hoc es tu illa lucida materia per quam hoc ipsum verbum exspiravit omnes virtutes ut eduxit in prima materia omnes creaturas | De BMV |
| a00530 | A | O tu illustrata de divina claritate clara virgo Maria verbo dei infusa unde venter tuus floruit de introitu spiritus dei qui in te sufflavit et in te exsuxit quod Eva abstulit in abscissione puritatis per contractam contagionem de suggestione diaboli | De BMV |
| a00530a | AV | Tu mirabiliter abscondisti in te immaculatam carnem per divinitatem rationem cum filius dei in ventre tuo floruit sancta divinitate eum educente contra carnis jura quae construxit Eva integritati copulatim in divinis visceribus | De BMV |
| a00532 | A | Nunc aperuit nobis clausa porta quod serpens in muliere suffocavit unde lucet in aurora flos de virgine Maria | De BMV |
| a00533 | A | Quia ergo femina mortem instruxit clara virga illum interemit et ideo est summa benedictio in feminea forma prae omni creatura quia deus factus est homo in dulcissima et beata virgine | De BMV |
| a00534 | A | Cum processit factura digiti dei formata ad imaginem dei in ortu mixti sanguinis per peregrinationem casus Adae elementa susceperunt gaudia vitae o laudabilis Maria caelo rutilante et in laudibus sonant te | De BMV |
| a00535 | A | Cum erubuerint infelices in progenie sua procedentes in peregrinatione casus tunc tu clamas clara voce hoc modo homines elevans de isto malitioso casu | De BMV |
| a00536 | A | O quam magnum miraculum est quod in subditam femineam formam rex introivit hoc deus fecit quia humilitas super omnia ascendit et o quam magna felicitas est in ista forma quia malitia quae de femina fluxit hanc femina postea detersit et omnem suavissimum odorem virtutum aedificavit ac caelum ornavit plus quam terram prius turbavit | De BMV |
| a00537 | R | Ave Maria o auctrix vitae reaedificando salutem quae mortem conturbasti et serpentem contrivisti ad quem se Eva erexit erecta cervice cum sufflatu superbiae hunc conculcasti dum de caelo genuisti quem inspiravit spiritus dei | De BMV |
| a00537a | V | O dulcissima atque amantissima mater salve quae natum tuum de caelo missum mundo edidisti quem inspiravit | De BMV |
| a00539 | R | O clarissima mater sanctae medicinae tu unguenta per sanctum filium tuum infudisti in plangentia vulnera mortis quae Eva aedificavit in tormenta animarum tu destruxisti mortem aedificando vitam ora pro nobis ad tuum natum stella maris Maria | De BMV |
| a00539a | V | O vivificum instrumentum et laetum ornamentum et dulcedo omnium deliciarum quae in te non deficient | De BMV |
| a00541 | R | O tu suavissima virga frondens de stirpe Jesse o quam magna virtus est quod divinitas in pulcherrimam filiam aspexit sicut aquila in solem oculum suum ponit cum supernus pater claritatem virginis attendit ubi verbum suum in ipsa incarnari voluit | De BMV |
| a00541a | V | Nam in mystico mysterio dei illustrata mente virginis mirabiliter clarus flos ex ipsa virgine exivit | De BMV |
| a00543 | R | O quam pretiosa est virginitas virginis hujus quae clausam portam habet et cujus viscera sancta divinitas calore suo infudit ita quod flos in ea crevit et filius dei per secreta ipsius quasi aurora exivit | De BMV |
| a00543a | V | Unde dulce germen quod filius ipsius est per clausuram mentis ejus paradisum aperuit | De BMV |
| a00545 | A | O gloriosissimi lux vivens angeli qui infra divinitatem divinos oculos cum mystica obscuritate omnis creaturae aspicitis in ardentibus desideriis unde numquam potestis satiari o quam gloriosa gaudia illa vestra habet forma quae in vobis est intacta ab omni pravo opere quod primum ortum est in vestro socio perdito angelo qui volare voluit supra intus latens pinnaculum dei unde ipse tortuosus demersus in ruinam sed ipsius instrumenta casus consiliando facturae digiti dei instituit | De Angelis |
| a00546 | R | O vos angeli qui custoditis populos quorum forma fulget in facie vestra et o vos archangeli qui suscipitis animas justorum et vos virtutes potestates principatus dominationes et throni qui estis computati in quintum secretum numerum et o vos cherubin et seraphin sigillum secretorum dei sit laus vobis qui loculum antiqui cordis in fonte aspicitis | De Angelis |
| a00546a | V | Videtis enim interiorem vim patris quae de corde illius spirat quasi facies | De Angelis |
| a00548 | A | O spectabiles viri qui pertransistis occulta aspicientes per oculos spiritus et annuntiantes in lucida umbra acutam et viventem lucem in virga germinantem quae sola floruit de introitu radicantis luminis vos antiqui sancti praedixistis salvationem exsulum animarum quae immersae fuerant morti qui circuistis ut rotae mirabiliter loquentes mystica montis qui caelum tangit pertransiens ungendo multas aquas cum etiam inter vos surrexit lucida lucerna quae ipsum montem praecurrens ostendit | De Patriarchis |
| a00549 | R | O vos felices radices cum quibus opus miraculorum et non opus criminum per torrens iter perspicuae umbrae plantatum est et o tu ruminans ignea vox praecurrens limantem lapidem subvertentem abyssum gaudete in capite vestro | De Patriarchis |
| a00549a | V | Gaudete in illo quem non viderunt in terris multi qui ipsum ardenter vocaverunt | De Patriarchis |
| a00551 | A | O cohors militiae floris virgae non spinatae tu sonus orbis terrae circuiens regiones insanorum sensuum epulantium cum porcis quas expugnasti per infusum adjutorem ponentis radices in tabernacula pleni operis verbi patris tu etiam nobilis es gens salvatoris intrans viam regenerationis aquae per agnum qui te misit in gladio inter saevissimos canes qui suam gloriam destruxerunt in operibus digitorum suorum statuentes non manufactum in subjectionem manuum suarum in quo non invenerunt eum | Comm. Apostolorum |
| a00552 | R | O lucidissima apostolorum turba surgens in vera agnitione et aperiens clausuram magisterii diaboli abluendo captivos in fonte viventis aquae tu es clarissima lux in nigerrimis tenebris fortissimumque genus columnarum sponsam agni sustentans in omnibus ornamentis ipsius per cujus gaudium ipsa mater et virgo est vexillata | Comm. Apostolorum |
| a00552a | V | Agnus enim immaculatus est sponsus ipsius sponsae immaculatae | Comm. Apostolorum |
| a00554 | A | O speculum columbae castissimae formae qui inspexisti mysticam largitatem in purissimo fonte o mira floriditas quae numquam arescens cecidisti quia altissimus plantator misit te o suavissima quies amplexuum solis tu es specialis filius agni in electa amicitia novae subolis | Joannis Evang. |
| a00555 | R | O dulcis electe qui in ardore ardentis effulsisti radix et qui in splendore patris elucidasti mystica et qui intrasti cubiculum castitatis in aurea civitate quam construxit rex cum accepit sceptrum regionum praebe adjutorium peregrinis | Joannis Evang. |
| a00555a | V | Tu enim auxisti pluviam cum praecessoribus tuis qui miserunt illam in viriditatem pigmentariorum | Joannis Evang. |
| a00557 | A | O victoriosissimi triumphatores qui in effusione sanguinis vestri salutantes aedificationem ecclesiae intrastis sanguinem agni epulantis cum vitulo occiso o quam magnam mercedem habetis quia corpora vestra viventis despexistis imitantes agnum dei ornantes poenam ejus in qua vos introduxit in restaurationem hereditatis | Comm. plurimorum Martyrum |
| a00558 | R | Vos flores rosarum qui in effusione sanguinis vestri beati estis in maximis gaudiis redolentibus et sudantibus in emptione quae fluxit de interiori mente consilii manentis ante aevum in illo in quo non erat constitutio a capite | Comm. plurimorum Martyrum |
| a00558a | V | Sit honor in consortio vestro qui estis instrumentum ecclesiae et qui in vulneribus vestri sanguinis undatis | Comm. plurimorum Martyrum |
| a00560 | R | O vos imitatores excelsae personae in pretiosissima et gloriosissima significatione o quam magnus est vester ornatus ubi homo procedit solvens et stringens in deo pigros et peregrinos etiam ornans candidos et nigros et magna onera remittens | Comm. plurimorum Confessorum |
| a00560a | V | Nam et angelici ordinis officia habetis et fortissima fundamenta praescitis ubicumque constituenda sunt unde magnus est vester honor | Comm. plurimorum Confessorum |
| a00562 | A | O successores fortissimi leonis inter templum et altare dominantes in ministratione ejus sicut angeli sonant in laudibus et sicut assunt populis in adjutorio vos estis inter illos qui haec faciunt semper curam habentes in officio agni | Comm. plurimorum Confessorum |
| a00563 | A | O mirum admirandum quod absconsa forma praecellit ardua in honesta statura ubi vivens altitudo profert mystica unde o Disibode surges in fine succurrente flore omnium ramorum mundi ut primum surrexisti | Disibodi |
| a00564 | R | O viriditas digiti dei in qua deus constituit plantationem quae in excelso resplendet ut statuta columna tu gloriosa in praeparatione dei | Disibodi |
| a00564a | V | Et o altitudo montis quae numquam dissipaberis in differentia dei tu tamen stas a longe ut exul sed non est in potestate armati qui te rapiat | Disibodi |
| a00566 | R | O felix anima cujus corpus de terra ortum est quod tu cum peregrinatione hujus mundi conculcasti unde de divina rationalitate quae te speculum suum fecit coronata es | Disibodi |
| a00566a | V | Spiritus sanctus etiam te ut habitaculum suum intuebatur | Disibodi |
| a00568 | A | O beata infantia electi Disibodi quae a deo ita inspirata est quod postea sanctissima opera in mirabilibus dei ut suavissimum odorem balsami exsudasti | Disibodi |
| a00569 | A | O felix apparitio cum in amico dei Ruperto flamma vitae coruscavit ita quod caritas dei in corde ejus fluxit timorem domini amplectens unde etiam agnitio ejus in supernis civibus floruit | Ruperti Bingensis |
| a00570 | A | O beatissime Ruperte qui in flore aetatis tuae non produxisti nec portasti vitia diaboli unde naufragum mundum reliquisti nunc intercede pro famulantibus tibi in deo alleluia | Ruperti Bingensis |
| a00571 | A | Quia felix pueritia in laudabili Ruperto ad deum anhelavit et mundum reliquit ideo ipse in caelesti harmonia fulget et ideo etiam angelica turba filium dei laudando concinit | Ruperti Bingensis |
| a00572 | A | O pulchrae facies deum aspicientes et in aurora aedificantes o beatae virgines quam nobiles estis in quibus rex se consideravit cum in vobis omnia caelestia ornamenta praesignavit ubi etiam suavissimus ortus estis in omnibus ornamentis redolentes | Comm. plurimorum Virginum |
| a00573 | R | O nobilissima viriditas quae radicas in sole et quae in candida serenitate luces in rota quam nulla terrena excellentia comprehendit tu circumdata es amplexibus divinorum ministeriorum | Comm. plurimorum Virginum |
| a00573a | V | Tu rubes ut aurora et ardes ut solis flamma | Comm. plurimorum Virginum |
| a00575 | R | Favus distillans Ursula virgo fuit quae agnum dei amplecti desideravit mel et lac sub lingua ejus quia pomiferum ortum et flores florum in turba virginum ad se collegit | XI milium Virginum |
| a00575a | V | Unde in nobilissima aurora gaude filia Sion | XI milium Virginum |
| a00577 | R | Spiritui sancto honor sit qui in mente Ursulae virginis virginalem turbam velut columbas collegit unde ipsa patriam suam sicut Abraham reliquit et etiam propter amplexionem agni desponsationem viri sibi abstraxit | XI milium Virginum |
| a00577a | V | Nam iste castissimus et aureus exercitus in virgineo crine mare transivit o quis umquam talia audivit | XI milium Virginum |
Pages
No search term provided.