Favus distillans Ursula virgo fuit quae agnum dei amplecti desideravit mel et lac sub lingua ejus quia pomiferum ortum et flores florum in turba virginum ad se collegit
O vivens fons quam magna est suavitas tua qui faciem istorum in te non amisisti sed acute praevidisti quomodo eos de angelico casu abstraheres qui se aestimabant illud habere quod non licet sic stare unde gaude filia Sion quia deus tibi multos reddit quos serpens de te abscidere voluit qui nunc in majori luce fulgent quam prius illorum causa fuisset