Nan Zhang
Dalhousie University
10 years 6 months
Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast | Post date |
---|---|---|---|---|
a00603 | A | Laus trinitati quae sonus et vita ac creatrix omnium in vita ipsorum est et quae laus angelicae turbae et mirus splendor arcanorum quae hominibus ignota sunt est et quae in omnibus vita est | De Trinitate | 10 years 6 months ago |
a00602 | A | O frondens virga in tua nobilitate stans sicut aurora procedit nunc gaude et laetare et nos debiles dignare a mala consuetudine liberare atque manum tuam porrige ad erigendum nos | De BMV | 10 years 6 months ago |
g02507 | Sq | O ignis spiritus paracliti vita vitae omnis creaturae sanctus es vivificando formas sanctus es ungendo periculose fractos sanctus es tergendo fetida vulnera o spiraculum sanctitatis o ignis caritatis o dulcis gustus in pectoribus et infusio cordium in bono odore virtutum o fons purissimus in quo consideratur quod deus alienos colligit et perditos requirit o lorica vitae et spes compaginis membrorum omnium et o cingulum honestatis salva beatos custodi eos qui carcerati sunt ab inimico et solve ligatos quos divina vis salvare vult o iter fortissimum quod penetravit omnia in altissimis et in terrenis et in omnibus abyssis tu omnes componis et colligis de te nubes fluunt aether volat lapides humorem habent aquae rivulos educunt et terra viriditatem sudat tu etiam semper educis doctos per inspirationem sapientiae laetificatos unde laus tibi sit qui es sonus laudis et gaudium vitae spes et honor fortissimus dans praemia lucis | De Trinitate | 10 years 6 months ago |
g02505 | [M] | O pater omnium et o rex et imperator gentium qui constituisti nos in costa primae matris quae construxit nobis magnum casum aerumnae et nos secutae sumus illam in propria causa in exsilio sociantes nos illius dolori o tu nobilissime genitor per summum studium currimus ad te et per dilectissimam atque per dulcissimam paenitentiam quae nobis per te venit anhelamus ad te et post dolorem nostrum devotissime amplectimur te o gloriosissime et o pulcherrime Christe qui es resurrectio vitae nos reliquimus propter te fertilem amatorem conjunctionis et comprehendimus te in superna caritate et in virginea virga nativitatis tuae ac in altera vice copulatae sumus tibi quam prius essemus secundum carnem adjuva nos perseverare et tecum gaudere et a te numquam separari | De Viduarum | 10 years 6 months ago |
g02504 | [M] | O dulcissime amator o dulcissime amplexator adjuva nos custodire virginitatem nostram nos sumus ortae in pulvere heu heu et in crimine Adae valde durum est contradicere quod habet gustus pomi tu erige nos salvator Christe nos desideramus ardenter te sequi o quam grave nobis miseris est te immaculatum et innocentem regem angelorum imitari tamen confidimus in te quod tu desideres gemmam requirere in putredine nunc advocamus te sponsum et consolatorem qui nos redemisti in cruce in tuo sanguine copulatae sumus tibi cum desponsatione repudiantes virum et eligentes te filium dei o pulcherrima forma o suavissimus odor desiderabilium deliciarum semper suspiramus post te in lacrimabili exsilio quando te videamus et tecum maneamus nos sumus in mundo et tu in mente nostra et amplectimur te in corde quasi habeamus te praesentem tu fortissimus leo rupisti caelum descendens in aulam virginis et destruxisti mortem aedificans vitam in aurea civitate da nobis societatem cum illa et permanere in te o dulcissime sponse qui abstraxisti nos de faucibus diaboli primum parentem nostrum seducentis | Comm. plurimorum Virginum | 10 years 6 months ago |
a00600 | H | Cum vox sanguinis Ursulae et innocentis turbae ejus ante thronum dei sonuit antiqua prophetia venit per radicem Mambrae in vera ostensione trinitatis et dixit iste sanguis nos tangit nunc omnes gaudeamus et postea venit congregatio agni per arietem in spinis pendentem et dixit laus sit in Jerusalem per ruborem hujus sanguinis deinde venit sacrificium vituli quod vetus lex ostendebat sacrificium laudis circumamicta varietate et quae faciem dei Moysi obnubilabat dorsum illi ostendens hoc sunt sacerdotes qui per linguas suas deum ostendunt et perfecte eum videre non possunt et dixerunt o nobilissima turba virgo ista quae in terris Ursula vocatur in summis columba nominatur quia innocentem turbam ad se collegit turba magna quam incombustus rubus significat et quam deus in prima radice plantaverat in homine quem de limo formaverat ut sine commixtione viri viveret cum clarissima voce clamavit in purissimo auro topazio et sapphyro circumamicta in auro nunc gaudeant omnes caeli et omnes populi cum illis ornentur amen | XI milium Virginum | 10 years 6 months ago |
g02503 | Sq | O ecclesia oculi tui similes sapphyro sunt et aures tuae monti Bethel et nasus tuus est sicut mons myrrhae et thuris et os tuum quasi sonus aquarum multarum in visione verae fidei Ursula filium dei amavit et virum cum hoc saeculo reliquit et in solem aspexit atque pulcherrimum juvenem vocavit dicens in multo desiderio desideravi ad te venire et in caelestibus nuptiis tecum sedere per alienam viam ad te currens velut nubes quae in purissimo aere currit similis sapphyro et postquam Ursula sic dixerat rumor iste per omnes populos exiit et dixerunt innocentia puellaris ignorantiae nescit quid dicit et coeperunt ludere cum illa in magna symphonia usque dum ignea sarcina super eam cecidit unde omnes cognoscebant quia contemptus mundi est sicut mons Bethel et cognoverunt etiam suavissimum odorem myrrhae et thuris quoniam contemptus mundi super omnia ascendit tunc diabolus membra sua invasit quae nobilissimos mores in corporibus istis occiderunt et hoc in alta voce omnia elementa audierunt et ante thronum dei dixerunt wach rubicundus sanguis innocentis agni in desponsatione sua effusus est hoc audiant omnes caeli et in summa symphonia laudent agnum dei quia guttur serpentis antiqui in istis margaritis materiae verbi dei suffocatum est | XI milium Virginum | 10 years 6 months ago |
g02502 | Sq | O Jerusalem aurea civitas ornata regis purpura o aedificatio summae bonitatis quae es lux numquam obscurata tu enim es ornata in aurora et in calore solis o beata pueritia quae rutilas in aurora et o laudabilis adolescentia quae ardes in sole nam tu o nobilis Ruperte in his sicut gemma fulsisti unde non potes abscondi stultis hominibus sicut nec mons valli celatur fenestrae tuae Jerusalem cum topazio et sapphyro specialiter sunt decoratae in quibus dum fulges o Ruperte non potes abscondi tepidis moribus sicut nec mons valli coronatus rosis liliis et purpura in vera ostensione o tener flos campi et o dulcis viriditas pomi et o sarcina sine medulla quae non flectit pectora in crimina o vas nobile quod non est pollutum nec devoratum in saltatione antiquae speluncae et quod non est maceratum in vulneribus antiqui perditoris in te symphonizat spiritus sanctus quia angelicis choris associaris et quoniam in filio dei ornaris cum nullam maculam habes quod vas decorum tu es o Ruperte qui in pueritia et in adolescentia tua ad deum anhelasti in timore dei et in amplexione caritatis et in suavissimo odore bonorum operum o Jerusalem fundamentum tuum positum est cum torrentibus lapidibus quod est cum publicanis et peccatoribus qui perditae oves erant sed per filium dei inventae ad te cucurrerunt et in te positi sunt deinde muri tui fulminant vivis lapidibus qui per summum studium bonae voluntatis quasi nubes in caelo volaverunt et ita turres tui o Jerusalem rutilant et candent per ruborem et per candorem sanctorum et per omnia ornamenta dei quae tibi non desunt o Jerusalem unde vos o ornati et o coronati qui habitatis in Jerusalem et o tu Ruperte qui es socius eorum in hac habitatione succurrite nobis famulantibus et in exsilio laborantibus | Ruperti Bingensis | 10 years 6 months ago |
g02501 | Sq | Columba aspexit per cancellos fenestrae ubi ante faciem ejus sudando sudavit balsamum de lucido Maximino calor solis exarsit et in tenebras resplenduit unde gemma surrexit in aedificatione templi purissimi cordis benevoli iste turris excelsa de ligno Libani et cupresso facta hyacintho et sardio ornata est urbs praecellens artes aliorum artificum ipse velox cervus cucurrit ad fontem purissimae aquae fluentis de fortissimo lapide qui dulcia aromata irrigavit o pigmentarii qui estis in suavissima viriditate ortorum regis ascendentes in altum quando sanctum sacrificium in arietibus perfecistis inter vos fulget hic artifex paries templi qui desideravit alas aquilae osculando nutricem sapientiam in gloriosa fecunditate ecclesiae o Maximine mons et vallis es et in utroque alta aedificatio appares ubi capricornus cum elephante exivit et sapientia in deliciis fuit tu es fortis et suavis in cerimoniis et in coruscatione altaris ascendens ut fumus aromatum ad columnam laudis ubi intercedis pro populo qui tendit ad speculum lucis cui laus est in altis | Maximini | 10 years 6 months ago |
g02500 | Sq | O Euchari in laeta via ambulasti ubi cum filio dei mansisti illum tangendo et miracula ejus quae fecit videndo tu eum perfecte amasti cum sodales tui exterriti erant pro eo quod homines erant nec possibilitatem habebant bona perfecte intueri tu autem in ardente amore plenae caritatis illum amplexus es cum manipulos praeceptorum ejus ad te collegisti o Euchari valde beatus fuisti cum verbum dei te in igne columbae imbuit ubi tu quasi aurora illuminatus es et sic fundamentum ecclesiae aedificasti et in pectore tuo coruscat dies in quo tria tabernacula supra marmoream columnam stant in civitate dei per os tuum ecclesia ruminat vetus et novum vinum videlicet poculum sanctitatis sed et in tua doctrina ecclesia effecta est rationalis ita quod supra montes clamavit ut colles et ligna se declinarent ac mamillas illius sugerent nunc in tua clara voce filium dei ora pro hac turba ne in cerimoniis dei deficiat sed ut vivens holocaustum ante altare dei fiat | Eucharii | 10 years 6 months ago |
a00598a | V | Et sic in pectore ejus fulsisti ac in cherubin sigillum fecisti | Eucharii | 10 years 6 months ago |
a00598 | R | O Euchari columba virtutem illius in signis tibi dedit qui olim in medio rotae clamitavit quem cum amplius corporaliter non vidisti plena signa in umbra illius perfecisti | Eucharii | 10 years 6 months ago |
g02499 | Sq | O praesul verae civitatis qui in templo angularis lapidis ascendens in caelum in terra prostratus fuisti propter deum | Tu peregrinus a semine mundi desiderasti exul fieri propter amorem Christi | O mons clausae mentis tu assidue pulchram faciem aperuisti in speculo columbae | Tu in absconso latuisti inebriatus odore florum per cancellos sanctorum emicans deo | O culmen in clavibus caeli quod propter perspicuam vitam mundum vendidisti hoc certamen alme confessor semper habes in domino | In tua enim mente fons vivus clarissima luce purissimos rivulos eduxit per viam salutis | Tu magna turris ante altare summi dei et hujus turris culmen obumbrasti per fumum aromatum | O Disibode in tuo lumine per exempla puri soni membra mirificae laudis aedificasti in duabus partibus per filium hominis | In alto stas non erubescens ante deum vivum et protegis viridi rore laudantes deum ista voce | O dulcis vita et o beata perseverantia quae in hoc beato Disibodo gloriosum lumen semper aedificasti in caelesti Jerusalem | Nunc sit laus deo in forma pulchrae tonsurae viriliter operante | Et superni cives gaudeant de his qui eos hoc modo imitantur | O Disibode in tuo lumine per exempla puri soni membra mirificae laudis edificasti in duabus partibus per filium hominis | Disibodi | 10 years 6 months ago |
a00597 | A | O Bonifaci lux vivens vidit te similem viro sapienti qui puros rivulos ex deo fluentes ad deum remisisti cum viriditatem florum rigasti unde es amicus dei viventis et cristallus lucens in benevolentia rectarum viarum in quibus sapienter cucurristi | Bonifacii | 10 years 6 months ago |
a00596 | H | Matthias sanctus per electionem vir proeliator per victoriam ante sanguinem agni electionem non habuit sed tardus in scientia fuit quasi homo qui perfecte non vigilat donum dei illum excitavit unde ipse prae gaudio sicut gigas in viribus suis surrexit quia deus illum praevidit sicut hominem quem de limo formavit cum primus angelus cecidit qui deum negavit homo qui electionem vidit vae vae cecidit boves et arietes habuit sed faciem suam ab eis retrosum duxit et illos dimisit unde foveam carbonum invasit et desideria sua osculatus in studio suo illa sicut Olympum erexit tunc Matthias per electionem divinitatis sicut gigas surrexit quia deus illum posuit in locum quem perditus homo noluit o mirabile miraculum quod sic in illo resplenduit deus enim ipsum praevidit in miraculis suis cum nondum haberet meritum operationis sed mysterium dei in illo gaudium habuit quod idem per institutionem suam non habebat o gaudium gaudiorum quod deus sic operatur cum nescienti homini gratiam suam impendit ita quod parvulus nescit ubi magnus volat cujus alas deus parvulo tribuit deus enim gustum in illo habet qui seipsum nescit quia vox ejus ad deum clamat sicut Matthias fecit qui dixit o deus deus meus qui me creasti omnia opera mea tua sunt nunc ergo gaudeat omnis ecclesia in Matthia quem deus in foramine columbae sic elegit amen | Matthiae | 10 years 6 months ago |
a00595 | H | Ave generosa gloriosa et intacta puella tu pupilla castitatis tu materia sanctitatis quae deo placuit nam haec superna infusio in te fuit quod supernum verbum in te carnem induit tu candidum lilium quod deus ante omnem creaturam inspexit o pulcherrima et dulcissima quam valde deus in te delectabatur cum amplexione caloris sui in te posuit ita quod filius ejus de te lactatus est venter enim tuus gaudium habuit cum omnis caelestis symphonia de te sonuit quia virgo filium dei portasti ubi castitas tua in deo claruit viscera tua gaudium habuerunt sicut gramen super quod ros cadit cum ei viriditatem infundit ut et in te factum est o mater omnis gaudii nunc omnis ecclesia in gaudio rutilet ac in symphonia sonet propter dulcissimam virginem et laudabilem Mariam dei genetricem amen | De BMV | 10 years 6 months ago |
g02498 | Sq | O viridissima virga ave quae in ventoso flabro sciscitationis sanctorum prodisti cum venit tempus quod tu floruisti in ramis tuis ave ave sit tibi quia calor solis in te sudavit sicut odor balsami nam in te floruit pulcher flos qui odorem dedit omnibus aromatibus quae arida erant et illa apparuerunt omnia in viriditate plena unde caeli dederunt rorem super gramen et omnis terra laeta facta est quoniam viscera ipsius frumentum protulerunt et quoniam volucres caeli nidos in ipsa habuerunt deinde facta est esca hominibus et gaudium magnum epulantium unde o suavis virgo in te non deficit ullum gaudium haec omnis Eva contempsit nunc autem laus sit altissimo | De BMV | 10 years 6 months ago |
g02497 | Sq | O virga ac diadema purpurae regis quae es in clausura tua sicut lorica tu frondens floruisti in alia vicissitudine quam Adam omne genus humanum produceret ave ave de tuo ventre alia vita processit qua Adam filios suos denudaverat o flos tu non germinasti de rore nec de guttis pluviae nec aer desuper te volavit sed divina claritas in nobilissima virga te produxit o virga floriditatem tuam deus in prima die creaturae suae praeviderat et de verbo suo auream materiam o laudabilis virgo fecit o quam magnum est in viribus suis latus viri de quo deus formam mulieris produxit quam fecit speculum omnis ornamenti sui et amplexionem omnis creaturae suae inde concinunt caelestia organa et miratur omnis terra o laudabilis Maria quia deus te valde amavit o quam valde plangendum et lugendum est quod tristitia in crimine per consilium serpentis in mulierem fluxit nam ipsa mulier quam deus matrem omnium posuit viscera sua cum vulneribus ignorantiae decerpsit et plenum dolorem generi suo protulit sed o aurora de ventre tuo novus sol processit qui omnia crimina Evae abstersit et majorem benedictionem per te protulit quam Eva hominibus nocuisset unde o salvatrix quae novum lumen humano generi protulisti collige membra filii tui ad caelestem harmoniam | De BMV | 10 years 6 months ago |
g02496 | Al | Alleluia O virga mediatrix sancta viscera tua mortem superaverunt et venter tuus omnes creaturas illuminavit in pulchro flore de suavissima integritate clausi pudoris tui orto | De BMV | 10 years 6 months ago |
a00594 | H | O ignee spiritus laus tibi sit qui in tympanis et citharis operaris mentes hominum de te flagrant et tabernacula animarum eorum vires ipsarum continent inde voluntas ascendit et gustum animae tribuit et ejus lucerna est desiderium intellectus te in dulcissimo sono advocat ac aedificia tibi cum rationalitate parat quae in aureis operibus sudat tu autem semper gladium habes illud abscidere quod noxiale pomum per nigerrimum homicidium profert quando nebula voluntatem et desideria tegit in quibus anima volat et undique circuit sed mens est ligatura voluntatis et desiderii cum vero animus se ita erigit quod requirit pupillam mali videre et maxillam nequitiae tu eum citius in igne comburis cum volueris sed et cum rationalitas se per mala opera ad prona declinat tu eam cum vis stringis et confringis et reducis per infusionem experimentorum quando autem malum ad te gladium suum educit tu illud in cor illius refringis sicut in primo perdito angelo fecisti ubi turrim superbiae illius in infernum dejecisti et ibi aliam turrim in publicanis et peccatoribus elevasti qui tibi peccata sua cum operibus suis confitentur unde omnes creaturae quae de te vivunt te laudant quia tu pretiosissimum ungentum es fractis et fetidis vulneribus ubi illa in pretiosissimas gemmas convertis nunc dignare nos omnes ad te colligere et ad recta itinera dirigere amen | 10 years 6 months ago | |
a00593 | A | O coruscans lux stellarum o splendidissima specialis forma regalium nuptiarum o fulgens gemma tu es ornata in alta persona quae non habet maculatam rugam tu es etiam socia angelorum et civis sanctorum fuge fuge speluncam antiqui perditoris et veniens veni in palatium regis | In Dedicatione Ecclesiae | 10 years 6 months ago |
a00592 | A | O orzchis ecclesia armis divinis praecincta et hyacintho ornata tu es caldemia stigmatum loifolum et urbs scientiarum o o tu es etiam crizanta in alto sono et es chorzta gemma | In Dedicatione Ecclesiae | 10 years 6 months ago |
a00591 | A | Nunc gaudeant materna viscera ecclesiae quia in superna symphonia filii ejus in sinum suum collocati sunt unde o turpissime serpens confusus es quoniam quos tua aestimatio in visceribus suis habuit nunc fulgent in sanguine filii dei et ideo laus tibi sit rex altissime alleluia | In Dedicatione Ecclesiae | 10 years 6 months ago |
a00590 | A | O virgo ecclesia plangendum est quod saevissimus lupus filios tuos de latere tuo abstraxit o vae callido serpenti sed o quam pretiosus est sanguis salvatoris qui in vexillo regis ecclesiam ipsi desponsavit unde filios illius requirit | In Dedicatione Ecclesiae | 10 years 6 months ago |
a00588a | V | Tyrannus autem in gravi somno mortis propter malitiam suam suffocatus est | Nat. Innocentium | 10 years 6 months ago |
a00588 | R | Rex noster promptus est suscipere sanguinem innocentum unde angeli concinunt et in laudibus sonant sed nubes super eundem sanguinem plangunt | Nat. Innocentium | 10 years 6 months ago |
a00587 | A | Sed diabolus in invidia sua istud irrisit qua nullum opus dei intactum dimisit | XI milium Virginum | 10 years 6 months ago |
a00586 | A | Deus enim rorem in illas misit de quo multiplex fama crevit ita quod omnes populi ex hac honorabili fama velut cibum gustabant | XI milium Virginum | 10 years 6 months ago |
a00585 | A | Et ideo puellae istae per summum virum sustentabantur vexillatae in regali prole virgineae naturae | XI milium Virginum | 10 years 6 months ago |
a00584 | A | Aer enim volat et cum omnibus creaturis officia sua exercet et firmamentum eum sustinet ac aer in viribus istius pascitur | XI milium Virginum | 10 years 6 months ago |
a00583 | A | Deus enim in prima muliere praesignavit ut mulier a viri custodia nutriretur | XI milium Virginum | 10 years 6 months ago |
a00582 | A | De patria etiam earum et de aliis regionibus viri religiosi et sapientes ipsis adjuncti sunt qui eas in virginea custodia servabant et qui eis in omnibus ministrabant | XI milium Virginum | 10 years 6 months ago |
a00581 | A | Unde quocumque venientes perrexerunt velut cum gaudio caelestis paradisi susceptae sunt quia in religione morum honorifice apparuerunt | XI milium Virginum | 10 years 6 months ago |
a00580 | A | Studium divinitatis in laudibus excelsis osculum pacis Ursulae virgini cum turba sua in omnibus populis dedit | XI milium Virginum | 10 years 6 months ago |
a00579 | A | O rubor sanguinis qui de excelso illo fluxisti quod divinitas tetigit tu flos es quem hiems de flatu serpentis numquam laesit | XI milium Virginum | 10 years 6 months ago |
a00577a | V | Nam iste castissimus et aureus exercitus in virgineo crine mare transivit o quis umquam talia audivit | XI milium Virginum | 10 years 6 months ago |
a00577 | R | Spiritui sancto honor sit qui in mente Ursulae virginis virginalem turbam velut columbas collegit unde ipsa patriam suam sicut Abraham reliquit et etiam propter amplexionem agni desponsationem viri sibi abstraxit | XI milium Virginum | 10 years 6 months ago |
a00575a | V | Unde in nobilissima aurora gaude filia Sion | XI milium Virginum | 10 years 6 months ago |
a00575 | R | Favus distillans Ursula virgo fuit quae agnum dei amplecti desideravit mel et lac sub lingua ejus quia pomiferum ortum et flores florum in turba virginum ad se collegit | XI milium Virginum | 10 years 6 months ago |
a00573a | V | Tu rubes ut aurora et ardes ut solis flamma | Comm. plurimorum Virginum | 10 years 6 months ago |
a00573 | R | O nobilissima viriditas quae radicas in sole et quae in candida serenitate luces in rota quam nulla terrena excellentia comprehendit tu circumdata es amplexibus divinorum ministeriorum | Comm. plurimorum Virginum | 10 years 6 months ago |
a00572 | A | O pulchrae facies deum aspicientes et in aurora aedificantes o beatae virgines quam nobiles estis in quibus rex se consideravit cum in vobis omnia caelestia ornamenta praesignavit ubi etiam suavissimus ortus estis in omnibus ornamentis redolentes | Comm. plurimorum Virginum | 10 years 6 months ago |
a00571 | A | Quia felix pueritia in laudabili Ruperto ad deum anhelavit et mundum reliquit ideo ipse in caelesti harmonia fulget et ideo etiam angelica turba filium dei laudando concinit | Ruperti Bingensis | 10 years 6 months ago |
a00570 | A | O beatissime Ruperte qui in flore aetatis tuae non produxisti nec portasti vitia diaboli unde naufragum mundum reliquisti nunc intercede pro famulantibus tibi in deo alleluia | Ruperti Bingensis | 10 years 6 months ago |
a00569 | A | O felix apparitio cum in amico dei Ruperto flamma vitae coruscavit ita quod caritas dei in corde ejus fluxit timorem domini amplectens unde etiam agnitio ejus in supernis civibus floruit | Ruperti Bingensis | 10 years 6 months ago |
a00568 | A | O beata infantia electi Disibodi quae a deo ita inspirata est quod postea sanctissima opera in mirabilibus dei ut suavissimum odorem balsami exsudasti | Disibodi | 10 years 6 months ago |
a00566a | V | Spiritus sanctus etiam te ut habitaculum suum intuebatur | Disibodi | 10 years 6 months ago |
a00566 | R | O felix anima cujus corpus de terra ortum est quod tu cum peregrinatione hujus mundi conculcasti unde de divina rationalitate quae te speculum suum fecit coronata es | Disibodi | 10 years 6 months ago |
a00564a | V | Et o altitudo montis quae numquam dissipaberis in differentia dei tu tamen stas a longe ut exul sed non est in potestate armati qui te rapiat | Disibodi | 10 years 6 months ago |
a00564 | R | O viriditas digiti dei in qua deus constituit plantationem quae in excelso resplendet ut statuta columna tu gloriosa in praeparatione dei | Disibodi | 10 years 6 months ago |
a00563 | A | O mirum admirandum quod absconsa forma praecellit ardua in honesta statura ubi vivens altitudo profert mystica unde o Disibode surges in fine succurrente flore omnium ramorum mundi ut primum surrexisti | Disibodi | 10 years 6 months ago |
a00562 | A | O successores fortissimi leonis inter templum et altare dominantes in ministratione ejus sicut angeli sonant in laudibus et sicut assunt populis in adjutorio vos estis inter illos qui haec faciunt semper curam habentes in officio agni | Comm. plurimorum Confessorum | 10 years 6 months ago |
a00560a | V | Nam et angelici ordinis officia habetis et fortissima fundamenta praescitis ubicumque constituenda sunt unde magnus est vester honor | Comm. plurimorum Confessorum | 10 years 6 months ago |
a00560 | R | O vos imitatores excelsae personae in pretiosissima et gloriosissima significatione o quam magnus est vester ornatus ubi homo procedit solvens et stringens in deo pigros et peregrinos etiam ornans candidos et nigros et magna onera remittens | Comm. plurimorum Confessorum | 10 years 6 months ago |
a00558a | V | Sit honor in consortio vestro qui estis instrumentum ecclesiae et qui in vulneribus vestri sanguinis undatis | Comm. plurimorum Martyrum | 10 years 6 months ago |
a00558 | R | Vos flores rosarum qui in effusione sanguinis vestri beati estis in maximis gaudiis redolentibus et sudantibus in emptione quae fluxit de interiori mente consilii manentis ante aevum in illo in quo non erat constitutio a capite | Comm. plurimorum Martyrum | 10 years 6 months ago |
a00557 | A | O victoriosissimi triumphatores qui in effusione sanguinis vestri salutantes aedificationem ecclesiae intrastis sanguinem agni epulantis cum vitulo occiso o quam magnam mercedem habetis quia corpora vestra viventis despexistis imitantes agnum dei ornantes poenam ejus in qua vos introduxit in restaurationem hereditatis | Comm. plurimorum Martyrum | 10 years 6 months ago |
a00555a | V | Tu enim auxisti pluviam cum praecessoribus tuis qui miserunt illam in viriditatem pigmentariorum | Joannis Evang. | 10 years 6 months ago |
a00555 | R | O dulcis electe qui in ardore ardentis effulsisti radix et qui in splendore patris elucidasti mystica et qui intrasti cubiculum castitatis in aurea civitate quam construxit rex cum accepit sceptrum regionum praebe adjutorium peregrinis | Joannis Evang. | 10 years 6 months ago |
a00554 | A | O speculum columbae castissimae formae qui inspexisti mysticam largitatem in purissimo fonte o mira floriditas quae numquam arescens cecidisti quia altissimus plantator misit te o suavissima quies amplexuum solis tu es specialis filius agni in electa amicitia novae subolis | Joannis Evang. | 10 years 6 months ago |
a00552a | V | Agnus enim immaculatus est sponsus ipsius sponsae immaculatae | Comm. Apostolorum | 10 years 6 months ago |
a00552 | R | O lucidissima apostolorum turba surgens in vera agnitione et aperiens clausuram magisterii diaboli abluendo captivos in fonte viventis aquae tu es clarissima lux in nigerrimis tenebris fortissimumque genus columnarum sponsam agni sustentans in omnibus ornamentis ipsius per cujus gaudium ipsa mater et virgo est vexillata | Comm. Apostolorum | 10 years 6 months ago |
a00551 | A | O cohors militiae floris virgae non spinatae tu sonus orbis terrae circuiens regiones insanorum sensuum epulantium cum porcis quas expugnasti per infusum adjutorem ponentis radices in tabernacula pleni operis verbi patris tu etiam nobilis es gens salvatoris intrans viam regenerationis aquae per agnum qui te misit in gladio inter saevissimos canes qui suam gloriam destruxerunt in operibus digitorum suorum statuentes non manufactum in subjectionem manuum suarum in quo non invenerunt eum | Comm. Apostolorum | 10 years 6 months ago |
a00549a | V | Gaudete in illo quem non viderunt in terris multi qui ipsum ardenter vocaverunt | De Patriarchis | 10 years 6 months ago |
a00549 | R | O vos felices radices cum quibus opus miraculorum et non opus criminum per torrens iter perspicuae umbrae plantatum est et o tu ruminans ignea vox praecurrens limantem lapidem subvertentem abyssum gaudete in capite vestro | De Patriarchis | 10 years 6 months ago |
a00548 | A | O spectabiles viri qui pertransistis occulta aspicientes per oculos spiritus et annuntiantes in lucida umbra acutam et viventem lucem in virga germinantem quae sola floruit de introitu radicantis luminis vos antiqui sancti praedixistis salvationem exsulum animarum quae immersae fuerant morti qui circuistis ut rotae mirabiliter loquentes mystica montis qui caelum tangit pertransiens ungendo multas aquas cum etiam inter vos surrexit lucida lucerna quae ipsum montem praecurrens ostendit | De Patriarchis | 10 years 6 months ago |
a00546a | V | Videtis enim interiorem vim patris quae de corde illius spirat quasi facies | De Angelis | 10 years 6 months ago |
a00546 | R | O vos angeli qui custoditis populos quorum forma fulget in facie vestra et o vos archangeli qui suscipitis animas justorum et vos virtutes potestates principatus dominationes et throni qui estis computati in quintum secretum numerum et o vos cherubin et seraphin sigillum secretorum dei sit laus vobis qui loculum antiqui cordis in fonte aspicitis | De Angelis | 10 years 6 months ago |
a00545 | A | O gloriosissimi lux vivens angeli qui infra divinitatem divinos oculos cum mystica obscuritate omnis creaturae aspicitis in ardentibus desideriis unde numquam potestis satiari o quam gloriosa gaudia illa vestra habet forma quae in vobis est intacta ab omni pravo opere quod primum ortum est in vestro socio perdito angelo qui volare voluit supra intus latens pinnaculum dei unde ipse tortuosus demersus in ruinam sed ipsius instrumenta casus consiliando facturae digiti dei instituit | De Angelis | 10 years 6 months ago |
a00543a | V | Unde dulce germen quod filius ipsius est per clausuram mentis ejus paradisum aperuit | De BMV | 10 years 6 months ago |
a00543 | R | O quam pretiosa est virginitas virginis hujus quae clausam portam habet et cujus viscera sancta divinitas calore suo infudit ita quod flos in ea crevit et filius dei per secreta ipsius quasi aurora exivit | De BMV | 10 years 6 months ago |
a00541a | V | Nam in mystico mysterio dei illustrata mente virginis mirabiliter clarus flos ex ipsa virgine exivit | De BMV | 10 years 6 months ago |
a00541 | R | O tu suavissima virga frondens de stirpe Jesse o quam magna virtus est quod divinitas in pulcherrimam filiam aspexit sicut aquila in solem oculum suum ponit cum supernus pater claritatem virginis attendit ubi verbum suum in ipsa incarnari voluit | De BMV | 10 years 6 months ago |
a00539a | V | O vivificum instrumentum et laetum ornamentum et dulcedo omnium deliciarum quae in te non deficient | De BMV | 10 years 6 months ago |
a00539 | R | O clarissima mater sanctae medicinae tu unguenta per sanctum filium tuum infudisti in plangentia vulnera mortis quae Eva aedificavit in tormenta animarum tu destruxisti mortem aedificando vitam ora pro nobis ad tuum natum stella maris Maria | De BMV | 10 years 6 months ago |
a00537a | V | O dulcissima atque amantissima mater salve quae natum tuum de caelo missum mundo edidisti quem inspiravit | De BMV | 10 years 6 months ago |
a00537 | R | Ave Maria o auctrix vitae reaedificando salutem quae mortem conturbasti et serpentem contrivisti ad quem se Eva erexit erecta cervice cum sufflatu superbiae hunc conculcasti dum de caelo genuisti quem inspiravit spiritus dei | De BMV | 10 years 6 months ago |
a00536 | A | O quam magnum miraculum est quod in subditam femineam formam rex introivit hoc deus fecit quia humilitas super omnia ascendit et o quam magna felicitas est in ista forma quia malitia quae de femina fluxit hanc femina postea detersit et omnem suavissimum odorem virtutum aedificavit ac caelum ornavit plus quam terram prius turbavit | De BMV | 10 years 6 months ago |
a00535 | A | Cum erubuerint infelices in progenie sua procedentes in peregrinatione casus tunc tu clamas clara voce hoc modo homines elevans de isto malitioso casu | De BMV | 10 years 6 months ago |
a00534 | A | Cum processit factura digiti dei formata ad imaginem dei in ortu mixti sanguinis per peregrinationem casus Adae elementa susceperunt gaudia vitae o laudabilis Maria caelo rutilante et in laudibus sonant te | De BMV | 10 years 6 months ago |
a00533 | A | Quia ergo femina mortem instruxit clara virga illum interemit et ideo est summa benedictio in feminea forma prae omni creatura quia deus factus est homo in dulcissima et beata virgine | De BMV | 10 years 6 months ago |
a00532 | A | Nunc aperuit nobis clausa porta quod serpens in muliere suffocavit unde lucet in aurora flos de virgine Maria | De BMV | 10 years 6 months ago |
a00530a | AV | Tu mirabiliter abscondisti in te immaculatam carnem per divinitatem rationem cum filius dei in ventre tuo floruit sancta divinitate eum educente contra carnis jura quae construxit Eva integritati copulatim in divinis visceribus | De BMV | 10 years 6 months ago |
a00530 | A | O tu illustrata de divina claritate clara virgo Maria verbo dei infusa unde venter tuus floruit de introitu spiritus dei qui in te sufflavit et in te exsuxit quod Eva abstulit in abscissione puritatis per contractam contagionem de suggestione diaboli | De BMV | 10 years 6 months ago |
a00529 | A | O splendidissima gemma et serenum decus solis qui tibi infusus est fons saliens de corde patris quod est unicum verbum suum per quod creavit mundi primam materiam quam Eva turbavit hoc verbum effabricavit tibi pater hominem et ob hoc es tu illa lucida materia per quam hoc ipsum verbum exspiravit omnes virtutes ut eduxit in prima materia omnes creaturas | De BMV | 10 years 6 months ago |
a00528 | A | Caritas abundat in omnia de imis excellentissima super sidera atque amantissima in omnia quia summo regi osculum pacis dedit | De Trinitate | 10 years 6 months ago |
a00527 | A | Spiritus sanctus vivificans vita movens omnia et radix est in omni creatura ac omnia de immunditia abluit tergens crimina ac ungit vulnera et sic est fulgens ac laudabilis vita suscitans et resuscitans omnia | De Trinitate | 10 years 6 months ago |
a00526 | A | O cruor sanguinis qui in alto sonuisti cum omnia elementa se implicuerunt in lamentabilem vocem cum tremore quia sanguis creatoris sui illa tetigit ungue nos de languoribus nostris | De Trinitate | 10 years 6 months ago |
a00525 | A | O pastor animarum et o prima vox per quam omnes creati sumus nunc tibi tibi placeat ut digneris nos liberare de miseriis et languoribus nostris | De Trinitate | 10 years 6 months ago |
a00524 | A | O quam mirabilis est praescientia divini pectoris quae praescivit omnem creaturam nam cum deus inspexit faciem hominis quem formavit omnia opera sua in eadem forma hominis integra aspexit o quam mirabilis est inspiratio quae hominem sic suscitavit | De Trinitate | 10 years 6 months ago |
a00523 | A | O virtus sapientiae quae circuiens circuisti comprehendendo omnia in una via quae habet vitam tres alas habens quarum una in altum volat et altera de terra sudat et tertia undique volat laus tibi sit sicut te decet o sapientia | De Trinitate | 10 years 6 months ago |
a00522 | A | O aeterne deus nunc tibi placeat ut in amore illo ardeas ut membra illa simus quae fecisti in eodem amore cum filium tuum genuisti in prima aurora ante omnem creaturam et inspice necessitatem hanc quae super nos cadit et abstrahe eam a nobis propter filium tuum et perduc nos in laetitiam salutis | De Trinitate | 10 years 6 months ago |
a00521 | A | O magne pater in magna necessitate sumus nunc igitur obsecramus obsecramus te per verbum tuum per quod nos constituisti plenos quibus indigemus nunc placeat tibi pater quia te decet ut aspicias in nos per adjutorium tuum ut non deficiamus et ne nomen tuum in nobis obscuretur et per ipsum nomen tuum dignare nos adjuvare | De Trinitate | 10 years 6 months ago |
a00518a | V | O quam magna est benignitas salvatoris qui omnia liberavit per incarnationem suam quam divinitas exspiravit sine vinculo peccati | De Trinitate | 10 years 6 months ago |
a00519 | V | O quam magna est benignitas salvatoris qui omnia liberavit per incarnationem suam quam divinitas exspiravit sine vinculo peccati | De Trinitate | 10 years 6 months ago |
a00518 | R | O vis aeternitatis quae omnia ordinasti in corde tuo per verbum tuum omnia creata sunt sicut voluisti et ipsum verbum tuum induit carnem in formatione illa quae educta est de Adam et sic indumenta ipsius a maximo dolore abstersa sunt | De Trinitate | 10 years 6 months ago |
No results.