Search chants
Displaying 34101 - 34150 of 61253
| Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast |
|---|---|---|---|
| a01255 | R | Conditor universae mundi fabricae cum senatoribus caeli apparuit suo dulcissimo Demetrio et dixit in te factura mea condelectabor | Demetrii |
| a01255a | V | Fortitudo et laus tua ego sum tu es gratiae meae receptaculum | Demetrii |
| a01256 | A | In ista die fidei fortitudine Demetrius paradisi delicias introivit | Demetrii |
| a01257 | A | Demetrius Nestori dixit fidem tene quia ipse est deus qui per puerperam virginem in hujus mundi aream venit | Demetrii |
| a01258 | A | Nestor ad haec omnia germina quae tu exsultationis labiis seminasti in me per evangelii gramina jam jam videbis fructum | Demetrii |
| a01259 | A | Curia caelestis nos vocat festinemus ingredi ut inter benedictos domini hereditatem capiamus | Demetrii |
| a01260 | A | In laudibus egregiae fidei Demetrii caelum terra mare hodie cum magna devotione jucundetur | Demetrii |
| a01261 | A | Hodie sollemnitas sancti Demetrii gaudimii inspirat nobis hodie pia devotio Thesalonicensium miraculorum magnitudine sublimatur hodie tota jucunditate mentis eum patronum queramus ut ejus pietas nos adjuvet apud deum | Demetrii |
| a01262 | A | In multitudine misericordiae tuae sperantes rogamus te beate Demetri qui caelum decorasti inclyto martyrio esto salus animae auctor pacis evacuatio totius adversitatis | Demetrii |
| a01263a | V | Praecibus ergo tuis adesto calamitatibus quibus gravantur | Martini |
| a01264 | Tp | Ab hac familia tu propitia | Ave Maria plena gratiae | Mater eximia dele vitia | Ave Maria plena gratiae | Fer remedia reis in via | Ave Maria plena gratiae | Dans in patria vitae gaudia | Ave Maria plena gratiae | Pro quibus dulcia tu praeconia | Ave Maria plena gratiae | Laudes cum gloria suscipe pia virgo Maria da gaudia nobis | De BMV post Pent. |
| a01265 | A | Propter fidem castitatis dilexit me dominus et throno gloriae suae collocavit me | Comm. plurimorum Virginum |
| a01266 | H | Christi caterva… | Veni domine et noli tardare… | Dom. 3 Adventus |
| a01269 | A | Legem tuam domine et exquiram eam semper | Feriae per annum |
| a01283 | H | A solis ortus | Venite (…) | In tempore Adventus |
| a01284 | H | Laudetur sancta trinitas et indivisa unitas quia misercordiam nobis fecit et gratiam Nunc pater in potentia regat mundi dementia et det in patientia transire impugnantia Natus in sapientia carnis perpetulentia vitare jam det laetitia deflere et gementia Pneuma amborum caritas beatitudo sanctitas virtutum fons suavitas lustra unge nos deitas Trinitati sit gloria ut det frui victoria in terris omnifaria et in caelesti curia Amen | Transfiguratio Dom. |
| a01285 | A | Ascendentes discipuli ad dominum Jesum patris vocem audientes ceciderunt in facies suas | Transfiguratio Dom. |
| a01286 | A | Vox de caelo sonuit et vox patris audita est hic est filius meus ipsum audite | Transfiguratio Dom. |
| a01287 | A | Vox de caelo sonuit et vox patris audita est hic est filius mens dilectus in quo mihi bene complacui alleluia | Transfiguratio Dom. |
| a01288 | A | Oleum effusum est nomen tuum ideo adolescentulae dilexerunt te nimis | XI milium Virginum |
| a01288.1 | A | Oleum effusum est nomen tuum o Maria ideo adolescentulae dilexerunt te nimis | Nominis BMV |
| a01289 | A | Sixtus igitur apud Athenas natus et doctus prius quidem philosophus postea fuit Christi discipulus | Sixti et sociorum |
| a01290 | H | Nunc pater in potentia (...) | Transfiguratio Dom. |
| a01291 | A | Caeli aperti sunt super eum et vox patris facta est hic est filius meus dilectus hunc audite | Transfiguratio Dom. |
| a01295 | A | In amorem dei totus conversus aetatula tenellus religione grandaevus natus majores coaevos juniores obedientia humilitate atque abstinentia superabat | Willibaldi |
| a01299 | R | Anno in aestatem vernante cum hibernia rabie deposita procellosi maris fluctus sedantur et pelagus navagia patitur filius cum patre et multo assae clarum coetu navem ascendunt et optatu in iter alacres arripiunt | Willibaldi |
| a01299a | V | Inter ceteros conviatores assumpto secum preciosissimo thesauro incomparabili viro fratre germano sancto Wunnebaldo | Willibaldi |
| a01300 | R | Directo cursu circio flante mira celeritate pontum trajicientes a deo sibi collata per speritate ripam fluminis Sigone appulerunt et Romam tendentes Luccam Thusciae urbem perveniunt | Willibaldi |
| a01300a | V | In hac ergo sanctissimi fratres paterno tacti affectu defunctum patrem planxerunt et condignis ibidem exsequiss sepelierunt | Willibaldi |
| a01301 | R | His ex more sollemniter peractis per vastos Italiae tractus per abrupta montium per concava vallium per ardua alpium promunctoria difficillime reptantes diu desideratam pertenderunt Romam | Willibaldi |
| a01301a | V | Extemplo beati Petri limina humiliter adeuntes corpore atque toto corde prostrati ingentes evoluti transitus deo persolvit gratias | Willibaldi |
| a01302 | R | Cum Romam et multa sanctorum loca in Romanis partibus sita oratus causa peragrassent sancto Willibaldo non suffecit cis mare subsistere sed maxima sacram ejus mentem incessit cupido Jerusalem et exotica regna vestigiis Christi notata invisere | Willibaldi |
| a01302a | V | Amore caelestis Jerusalem et ut mereretur speculari deum deorum in Sion istam terrestrem flagravit et desiderio desideravit | Willibaldi |
| a01303 | R | Beneventum pertransiens intentionem suam domino commendavit qui semper se invocantibus praesto est qui et huic famulo suo in litore maris ambulanti accommodam ex Aegypto appulsam praeparavit classem | Willibaldi |
| a01303a | V | Quem ingressus secundo flatu Calabriae portum regiam dictum applicuit inde velis pleno sinu turgentibus in Sicaniam volat sanctae Agathae virginis corporae redimitam | Willibaldi |
| a01304 | R | De Trinacria secedens cum diversa martyrum et confessorum oratoria in insulis posita circumiret auxilio domini qui justa petentibus numquam denegat voti compos efficitur et secundo impellente vento securus mare tranavit et ad ipsam Jerusalem octavus salorum salvus pervenit | Willibaldi |
| a01304a | V | Non acies castrorum ordinata non imminens capiti gladius non gravis oppida subruens et castella terraemotus nec fulmen tonitrusve montes et saxa diffindens non vastus et praeruptus telluris hiatus nec exaestuans ignis incendio ne utiquam semper ardens Aethna piceos sulphureos et infernales flammarum ebulliens vapores nec ipsa prosternens omnia mortalitas tam terribilis est ut mare tempestuosum sed sanctus Willibaldus inter tot miserabiles atque ipsissimas mortes velificante et gubernatore Christo | Willibaldi |
| a01304P | Psl | Terminus et idem interminus | Producens omnia in esse ex non esse | Horum quaedam roborans aeternaliter in esse | At quaedam rediens aeternum in non esse | Plastes ke piitis uranu tis gis ke talassis ke tu stereomatos | Ke panton osa en aftis isin apo udenu | Soi Kyrie fos fotismos ischis dinamis exusia niki eucharistia axioma | Eulogia timi despotia | Euprepia sotiria yrini charis zoi doxa | Epenos emorfia fronesis archia | Sy ilion selinin ke asteras ear ke teron | Fausin antholon dismon ydata epurania | Erga ton dactilon su pros offelian imon | Ne sy ethemeliosas | Tin oikumenin tis gis orea perata | Pasan autis ke to pliroma | Epi tin asfalian autis estereosas | Utos ecrateoti ton eona keti u klitissete | Hel eloim sadai lecha tol armadoch nechama kadussa eoh mod gesua | Suson nesim chatoba | Soon colli sonoth nefes kibor | Salam laath cedek | Noga hallel sela ith lanon the illa | Kedulla godel ken kadol malchud olam | Elpis agalliasis oreotis praotis ictirmos | Ke litrosis terpnon feggos kauchima | ke ypsosis exomologisis | asma neon alalacmon | Ke eleimosyni is tus eonas to eonon | Quod perduce te victis totiens sali fluctibus | Instar rupibus nivosis cera uniorum | Vennon nubium teterrimis collisionibus | Et ventorum molibus bracchio virtutis | tuae domitis | Atque prospero cursu dispositis | Domnus Willibaldus vellae suum et | constantiam vocabulo exprimens | Mare per et terras eundo et reduendo | Plagis per quam plurimis | Passionum labe multimoda | Doloris omnigena speciae | Summa miseria | Labore maximo | Periculorum pondere et casibus | millenis pregravatus | Huc ad nos usque salvus pervenit | Willibaldi |
| a01305 | A | Inclytus et mirae sanctitatis praesul Willibaldus dum vestigia salvatoris gressibus et operae cordae et corporae studiosus consequeretur et nec passum pedis intactum praeteriret quot labores obitur pertulisset nulla sufficit lingua enararre | Willibaldi |
| a01306 | A | Humanum fere ultra modum affectus est tyrannide barbarorum diutino carceris squalore famis sitis algoris acerbitate gravissima infirmitate sed haec omnia sanctus vir pro deliciis et epulis computavit | Willibaldi |
| a01306a | V | Ecce vir oriens nomen ejus ipse exstruet templum domino | Willibaldi |
| a01307 | A | In Gazae terminis apud sanctum Mathiam inter missarum sollemnia lumen oculorum amisit et duos menses caecus permansit reversus autem Jerusalem in ecclesia ubi sancta crux est inventa visionem recepit | Willibaldi |
| a01308 | A | Septimo demum anno postquam a patria exivit cum deus illum nostrae infirmitatis archiatrum praedestinaret de Jerusalem movens Constantinopolim venit duos ibi annos moratus inde rursus fretum reverberans per Siciliam et Calabriam in montem Cassinum ascendit ad sanctum Benedictum | Willibaldi |
| a01309 | A | Ibi decem annorum aestatibus sub regula ejus districtissime vixit post haec a Gregorio papa Romano cum licentia sui abbatis transmissus est ad sanctum Bonifacium Mogontinae sedis archiepiscopum quem ille gratulabundus videns magno honore et gaudio suscepit | Willibaldi |
| a01310 | A | Sanctus Bonifacius contracto mox antistitum collegio beatum et deo dignissimum Willibaldum totius cleri plebisque suffragio ordinavit episcopum et consecrato Aureatensem commendavit cathedram agite dum fratres promiscui sexus et omnes in mensas creatori nostro conferamus laudes qui talem gregi suo procuravit pastorem | Willibaldi |
| a01311 | A | Sublimatus pontificalis insulae sacerdotio beatus Willibaldus qualem se moribus postea et omnibus suis actibus gesserit indicio fuit ante ordinationem prior ejus conversatio | Willibaldi |
| a01312 | A | Revera mundo mortuus cordis puritate et omni studiorum intentione deo soli vixit saecularia flocci faciens aciem mentis vitam direxit in contemplativam | Willibaldi |
| a01313 | A | Quam dilectus acceptus quae foret regi supo Christo domino ipse declaravit qui relictas propter se domus et agros centuplo illi restituit et miraculis signorumque variis virtutibus praepotentem effecerat | Willibaldi |
| a01314 | A | Surdos caecos mutos mancos claudos multifariam debiles curat daemonia ab obsessis fugat aegrotus quisque quod indiget sine mora laetus reportat et quod summa salus est quod et maxima sospitas est penitens criminum suorum promeretur indulgentiam | Willibaldi |
| a01315 | A | Subditam sibi barbarica feritate plebem doctor magnificus norma justitiae per domuit verbis et exemplis perinde reformavit robaravit instruxit suo ut sequaces in superna sede sanctis et electis dei collocaret cohaeredes | Willibaldi |
Pages
No search term provided.