Search chants

Displaying 34401 - 34450 of 61253
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
a01511 D Meis haec nuntiate Galilaeam eant ibi a fratribusque videbor Dom. Resurrectionis
a01512 D Mane valde diluculo venit nimis ardens corpus quaerens in sepulchro qui continet omnia Dom. Resurrectionis
a01513 D En prospexit vidit angelos non esse ibi Jesum nimis tristatur animo |Flere coepit dicunt angeli cur ita tuas genas perfudit lacrimis | Tunc conversa vidit dominum hortulanum putat ignara fatur taliter Dom. Resurrectionis
a01514 D Si tu scire vis quidnam ego sum Jesus vocitor dei sum unicus filius tuum agnosce deum redemptorem | Tu es Maria quam ego amo meos omnium tibi primo cupio visus monstrare novum ut tuum inde sit laudabile cum gloria per saecula Dom. Resurrectionis
a01515 A Venite adoremus dominum et procidamus ante eum qui fecit nos quia ipse est dominus noster qui semet ipsum obtulit pro nobis deo patri sacrificium in odorem suavitatis affixus namque patibulo crucis redemit nos a peccatis referamus ergo illi gratias quia eruit nos a morte perpetua et transduxit nos ad caelestia sempiterna gaudia alleluia Dom. 4 p. Pascha
a01518 D Meum namque hic dominum quaesieram si tu eum scis dicito mihi ut inde eum auferam Dom. Resurrectionis
a01520 Li Miserere domine supplicantibus omnibus da nobis veniam | Rerum creator omnium ad te preces fundimus | Ecclesiam catholicam ab errore libera | Pro rege nostro petimus ejusque exercitu | Pontificique nostro vitae spatium tribue | Qui totum mundum respicis peccata nostra ablue | Dimitte nobis domine remissor clementissime | Exaudi preces supplicum pius redemptor omnium | Pacem rogamus omnibus parce aegrotantibus | Aerias temperies tu largiris domine Fer. 3 in Letaniis
a01521 Li Miserere pater juste et omnibus indulgentiam dona | Christe qui surrexisti tertia die a mortuis sedes ad dexteram patris aequitatem judicas suspende iram et gladium | Pontificique nostro vitae spatium tribue et omnem clerum ejus tibi laudes dicere precantes pro populo | Bracchium regis nostri aequitatem teneat barbaras omnes gentes illi converte domine petentes auxilium | Gemitum sacerdotum aspice piissime aperi pias aures et benignos oculos respice et exaudi nos | Lacrimas viduarum tu vide omnipotens et orphanos gementes Christe manum porrige clamantes assidue | Omnes ad te clamamus omnes preces fundimus ut deleas peccata et relaxes crimina afflictis crudeliter | Sic nobis pius pater misereri jubeas securi veniamus omnes ad judicium redempti tuo sanguine | Exaudi preces nostras pius pater omnium libera nos de morte rex aeternae gloriae hic et in perpetuum Fer. 2 in Letaniis
a01522 PS Benedicite omnia opera domini domino laudate et superexaltate eum in saecula Exaltatio Crucis
a01523 H Omnipotentem semper adorent et benedicant omne per aevum | Astra polorum cuncta chorique solque sororque lumina caeli | Sic quoque lymphae quaeque supernae ros pluviaeque spiritus omnis | Ignis et aestus cauma geluque frigus et ardor atque pruina | Nix glaciesque noxque diesque lux tenebraeque fulgura nubes | Arida montes germina colles flumina fontes pontus et undae | Omnia viva quae vehit aequor quae vehit aer terraque nutrit | Cuncta hominum gens Israel ipse Christicolaeque servuli quique | Sancti humilesque corde benigno tresque pusilli exsuperantes | Rite camini ignei flammas jussa tyranni temnere prompti
a01523.1 H Omnipotentem semper adorant et benedicunt omne per aevum || Astra polorum cuncta chorique solque sororque lumina caeli || Omni || Sic quoque lymphae quaeque supernae ros pluviaeque spiritus omnis || Omnipotentem || Ignis et aestus cauma geluque frigus et ardor atque pruina || Omni || Nix glacies noxque diesque lux tenebraeque fulgura nubes || Omnipotentem || Arida montes germina colles flumina fontes pontus et undae || Omni || Omnia viva quae venit aequor quae vehit aer terraque nutrit || Omni || Cuncta hominum gens Israel ipse christicolaeque servuli quique || Sancti humilesque corde benigno tresque pusilli exsuperantes || Omnipotentem || Rite camini ignei flammas jussa tyranni tempore prompti || Omni || Sit genitori laus genitoque lausque beato flamine sacro || Omni Sabbato Q.T. Sept.
a01524 A Martyr Christi ille regis semper invicti miles invictissime ora et in cercede pro cuntis fidentibus cuis patrocinus ut nobis dominus peccata dimmittat pacem tribuat morbos repellat aeristem periem et fruges nobis terrem concedat seritatem gentium comprimat atque in omni necessitate se in vocatibus ad esse dignetur amen
a01525 A Super populum tuum domine quaesumus benedictio copiosa descendat indulgentia veniat consolatio tribuatur fides sancta subcrescat redemptio sempiterna firmentur
a01526 A Monasterium istud circumda domine et angeli tui custodiant portas ejus et famulos tuos exaudi omnipotens
a01526a AV Signum salutis pone domine Jesu non permittas introire angelum percutientem alleluia
a01527 R Adducentur regi virgines domino XI milium Virginum
a01527a V Post eam proxime ejus offerentur tibi XI milium Virginum
a01528 H Fortem virili pectore laudemus omnes feminam quae sanctitatis gloria ubique fulget inclyta | Haec Christi amore saucia dum mundi amorem noxium horrescit ad caelestia iter peregit arduum | Carnem domans jejuniis dulcique mentem pabulo orationis nutriens caeli potitur gaudiis | Rex Christe virtus fortium qui magna solus efficis hujus precatu quaesumus audi benignus supplices | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito et nunc et in perpetuum Pro nec Virgine nec Martyre
a01529 R Michael et angeli ejus pugnabant cum dracone et draco pugnabat et angeli ejus et non praevaluerunt neque locus inventus est amplius eorum in caelo Michaelis
a01532 A Quae est spes nostra aut gaudium aut corona gloriae nisi tu domine jesu bone
a01533 A Adhuc me loquente in oratione ecce vir Gabriel quem videram a principio cito volans tetigit me in tempore sacrificii vespertini Gabrielis, Archang.
a01534 A Gaude mater magnae prolis ex te enim processit rutilans stella summi solis Annae
a01535 A Jucundare genetrix Mariae quae virgo deum peperit et mater est messiae Annae
a01536 A De torrente in via bibet propterea exaltabit caput et regnabit indutus decorem et fortitudinem De Corona Spinea
a01537 A Requievit super eum spiritus timoris domini corona sapientiae et exultationis decoravit illum De Corona Spinea
a01538 A Induit eum dominus vestimentis salutis et indumento justitiae quasi sponsum decoratum corona De Corona Spinea
a01539 A Rex aeternae gloriae pro nobis coronatus benedicet coronae anni benignitatis suae De Corona Spinea
a01540 A Exivit Jesus portans spineam coronam et purpureum vestimentum De Corona Spinea
a01541 A Cinxerunt David in modum coronae Saul et viri ejus Tiburtii, Susannae
a01542 A Et genuflexo ante eum illudebant ei dicentes ave rex judeorum et expuentes in eum acceperunt arundinem et percutiebant caput ejus Tiburtii, Susannae
a01543 H Quicumque christum quaeritis oculos in altum tollite illic licebit visere signum perennis gloriae Transfiguratio Dom.
a01543:02 HV Hæc stella quæ solis rotam vincit decore ac lumine venisse terris nuntiat cum carne terrestri Deum Epiphania
a01543:05 HV Hoc sidus æternum manet hæc stella numquam mergitur nec nubis occursu abditam obumbrat obductam facem Epiphania
a01543:16 HV Videte quod postquam magi eo apromunt munera stratique votis offerunt thus myrram aurum regium Epiphania
a01543:50 HV Gaudete quicquid gentium est Iudæa Roma Græcia Aegypte Thrax Persa Scytha rex unus omnes possidet Epiphania
a01543.1 H Quicumque Christum quaeritis oculos in altum tollite illic licebit visere signum perennis gloriae | Illustre quiddam cernimus quod nesciat finem pati sublime celsum interminum antiquius caelo et chao | Hic ille rex est gentium populique rex judaici promissus Abrahae patri ejusque in aevum semini | Hunc et prophetis testibus isdemque signatoribus testator et pater jubet audire nos et credere | Jesu tibi sit gloria qui te revelas parvulis cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula | Amen Transfiguratio Dom.
a01543d HV Gloria tibi domine qui apparuisti hodie cum patre et sancto spiritu in sempiterna secula amen Epiphania
a01544 W Potens in terra erit semen ejus R. Generatio rectorum benedicetur Joachimi
a01552 R O nephandum execrandum crudele convivium in quo mors prophetae datur saltatrici premium Decoll. Jo. Bapt.
a01552a V Detestetur omnis orbis talem conventiculum Decoll. Jo. Bapt.
a01553 R O beate Jo[hanne ...]m lux prophetarum gaudium apostolorum praeco [...] fidelium et sic tua sanctissima interevent[...]gere gaudia aeternae vitae Decoll. Jo. Bapt.
a01553a V Absolve quaesumus delicta populorum qui meruisti digito ostendere Christum Decoll. Jo. Bapt.
a01554 H Corona aurea ... Decoll. Jo. Bapt.
a01555 W Non fuit ... Decoll. Jo. Bapt.
a01563 H Non illam crucians ungula non ferae non virgae horribili vulnere commovent hinc lapsi e superum sedibus angeli caelesti dape recreant | Quin et deposita saevitie leo se rictu placido projicit ad pedes te Martina tamen dans gladius neci caeli coetibus inserit | Te thuris redolens ara vaporibus quae fumat precibus jugiter invocat et falsum perimens auspicium tui delet nominis omine | A nobis abigas lubrica gaudia tu qui martyribus dexter ades deus une trine tuis da famulis jubar quo clemens animos beas | Amen Martinae
a01564 H Tu natale solum protege tu bonae da pacis requiem christiadum plagis armorum strepitus et fera proelia in fines age Thracios | Et regum socians agmina sub crucis vexillo Solymas nexibus eximae vindexque innocui sanguinis hosticum robur funditus erue | Tu nostrum columen tu decus inclytum nostrarum obsequium respice mentium Romae vota libens excipe quae pio te ritu canit et colit | A nobis abigas lubrica gaudia tu qui martyribus dexter ades deus une trine tuis da famulis jubar quo clemens animos beas | Amen Martinae
a01566 H Regali solio fortis Iberiae Hermenegilde jubar gloria martyrum Christi quos amor almis caeli coetibus inserit | Ut perstas patiens pollicitum deo servans obsequium quo potius tibi nil proponis et arces cautus noxia quae placent | Ut motus cohibes pabula qui parant surgentis vitii non dubios agens per vestigia gressus quo veri via dirigit | Sit rerum domino jugis honor patri et natum celebrant ora precantium divinumque supremis flamen laudibus efferant | Amen Hermenegildi
a01567 H Egregie doctor Paule mores instrue et nostra tecum pectora in caelum trahe velate dum meridiem cernat fides et solis instar sola regnet caritas | Sit trinitati sempiterna gloria honor potestas atque jubilatio in unitate quae gubernat omnia per universa aeternitatis saecula | Amen Conversio Pauli
a01568 H Domare cordis impetus Elisabeth fortis inopsque deo servire regno praetulit | En fulgidis recepta caeli sedibus sidereaeque domus ditata sanctis gaudiis | Nunc regnat inter caelites beatior et premit astra docens quae vera sint regni bona | Patri potestas filioque gloria perpetuumque decus tibi sit alme spiritus | Amen Elisabeth Reginae Portugalliae
a01569 H Opes decusque regium reliqueras Elisabeth dei dicata numini recepta nunc bearis inter angelos libens ab hostium tuere nos dolis | Praei viamque dux salutis indica sequemur o sit una mens fidelium odor bonus sit omnis actio tuis id innuit rosis operta caritas | Beata caritas in arce siderum potens locare nos per omne saeculum patrique filioque summa gloria tibique laus perennis alme spiritus | Amen Elisabeth Reginae Portugalliae

Pages