Search chants

Displaying 34651 - 34700 of 61250
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
a01804 A Cum cognovisset vir beatus per spiritum sanctum diem vocationis suae dominici corporis et sanguinis communione percepta inter discipulorum manus erectis in caelum oculis oratione pre missa spiritum caelis reddidit Benedicti
a01809 A Quicumque ad sanctum dei Guthlacum perducti sunt infirmi qui daemone peruasi qui pro commissis sceleribus ad venerunt mestificati omnes per divinam gratiam ipsius sancti et auxilio et salubri concilio redierunt ab eo laetificati Guthlaci
a01810 A In lustris puer Guthlacus nobili ortus pro sapia nobiliore mentis claruit industria Guthlaci
a01811 A Nascituro nempe illo magnum apparuit prodigium quod prorsus prefigurabat ipsum deo fore carum Guthlaci
a01812 A Multis et enim cernentibus caelitus missa manus signavit ostium domus in qua felix edebatur infantulus Guthlaci
a01813 A Guthlacus adolescens factus per in lecebrosos saeculi hujus ire delegit anfractus sed divina gratia preventus pedem retorsit quanto cuis Guthlaci
a01817 A Adest dies laetitiae quo beatum Dominicum exaltavit rex gloriae per odorem mirificum Transl. Dominici
a01819 A Magnificat Dominicum Christus novo miraculo dum odorem mirificum ejus profert ex tumulo Transl. Dominici
a01820 A Dum forte necessaria daret membra quieti coepit secum tractare mente sagaci fallaces et fagaces fore pompas divitiasque hujus saeculi incertum ac brevem cursum finis sui Guthlaci
a01821 A Vir prudens digna sibi meditatus nocte cum corde suo proposuit et exasse devovit soli se serviturum deo Guthlaci
a01823 R Fulget decus ecclesiae novo clarum prodigio lucerna splendet hodie diu latens sub modio quam odore rex gloriae revelavit eximio Transl. Dominici
a01823a V O mira suavitas inauditae fragrantiae per quam patris dignitas declaratur ecclesiae Transl. Dominici
a01824 R Virgo pugil Christi virtutum forma fuisti verbo fulsisti dum transferri meruisti fragrat odor dulces cantant caeli agmina laudes Transl. Dominici
a01824a V Regna tuis pande caeli doctor venerande Transl. Dominici
a01825 R Caelebri fama nati pueri per vulgata signique mirabili in ejus exortu apparentis certa relatione comperta omnes in hoc presagio stupebant et dominum gloriae magnificabant Guthlaci
a01825a V Coniectabant denique manum domini ad futuram puero quae apparuit nascente eo Guthlaci
a01826 R Traditus ergo puer studiis litteralibus humanis optime artibus et divinis imbuebatur dogmatibus Guthlaci
a01826a V Ipsos etiam annos pueritiae transcendens moribus honeste vitae Guthlaci
a01827 R Crescebat almus puer aetate proficiebat et bonitate usque dum viriles contingeret annos ab adolescentia Guthlaci
a01827a V Erat enim subditus parentibus humilis et oboediens senioribus Guthlaci
a01828 R Cum invicto Christi militi Guthla covalida per triduum fieret conluctatio contra principes potestatis aeris hujus adstitit ei subito sanctus Bartholomeus apostolus fidissimus illi in deo patronus confortans eum et dicens constant esto fili ne paveas neque deficias Guthlaci
a01828a V Ad ero namque tibi auxiliator tutissimus in cunctis necessitatibus Guthlaci
a01829 A Gemma sub terra latuit despecto jacens loculo cujus virtus apparuit multiplici miraculo Transl. Dominici
a01830 A Corpus sacrum quod fuerat apotheca charismatum universam exsuperat fragrantiam aromatum Transl. Dominici
a01831 A Tumba mira fragrantia profundens vim odoris corda reddit ardentia in laudem salvatoris Transl. Dominici
a01832 A Superans fragrantiam odor pigmentorum cumulum et gloriam monstrat praemiorum Transl. Dominici
a01833 A O quantus stupor populi quanta fratrum laetitia dum loco sacri tumuli mira prodit fragrantia currunt senes et parvuli ad sancti beneficia Transl. Dominici
a01834 A O speculum munditiae carnis carens spurcitia tuae colentes hodie translationis gaudia transfer ad regnum gloriae post hujus vitae stadia Transl. Dominici
a01835 A Fortis belliger domini Guthlacus accedens ad servitutem militiae ipsius preparavit se ad temptationem contra malignorum spirituum incursus Guthlaci
a01836 A Confortatus in domino et in potentia virtutis ejus induit se armatura dei ut possit stare adversus insidias diaboli Guthlaci
a01837 A Ut in omnibus esset perfectus hic miles dei succinxit lumbos suos in veritate induit loricam justitiae fumens scutum fidei et galeam salutis cum gladio spiritus Guthlaci
a01838 A Omniscius domini spiritus qui repplet orbem terrarum sincerum sancti viri Guthlaci repplevit animum quo et rerum causas ab sentium et eventum nosceret futurorum Guthlaci
a01839 A Juvenis quidam acerrime nimio vexatus demone per quadriennium aparentibus suis perductus est ad virum dei Guthlacum quo jejunante et orante per triduum ille sanitatis est adeptus remedium Guthlaci
a01840 A Ad limina ejusdem sancti viri ducitur et alius qui cingulo ipsius precinctus et amentia caruit et loquendi usum recepit Guthlaci
a01841 A Fama virtutum beati viri volitante confluebant ad eum undique ut vel corporis recepta gauderent sospitate vel salutem consequerentur animae Guthlaci
a01842 A Laudabilis vitae vir Guthlacus gradiens in omnibus mandatis domini et justificationibus suo fuggerente et obtestante episcopo sacerdos est effectus ut in consecrando Christi corporis et sanguinis mysterium fiducialius immolaret deo laudis suae sacrificium Guthlaci
a01843 A Ad erat pascha domini et transitus sacro sacerdotis ejus Guthlaci quo festo mediante sole terris oriente sed et maximo caelitus splendore coruscante percepta vivifica communione in caelum oculis ac manibus elevatis reposcentibus se civem reddidit angelis Guthlaci
a01844 A Almus sacerdos Guthlacus corporis tactus egritudine prescivit ac praedixit diem dissolutionis suae unde et pulsanti domino januam promtus extitit aperire quo per ipsum et ad ipsum caelestem mereretur ostium liberius penetrare Guthlaci
a01846 A Collaetetur turba fidelium triumphantis athletae gaudio qui conservans pudoris lilium et coruscans doctrinae radio dum pro fide subdit martyrum trino felix potitur bravio Petri, Mart.
a01847 H Rex angelorum prepotens qui sponte pauper factus es ut nos per evum divites in ethre tecum poneres | Largire nobis prospera crucis sacra sollempnia gratesque da psolvere nagne tuae clementiae | Qui sustinens obprobria fel vincla sputa verbera mortemque nobis perpetis vitae parasti gloriam | Nunc clarus in regno tuo nostri memento quaesumus ut cum latrone perfrui da paradisi gaudiis | Tecum patrem piissimum simulque sancto spiritu inferna terre sidera tremunt adorant concrepant
a01848 A Martyres Christi dixerunt irrationabilis et prava persuasio est Deum conditorem caeli et terrae non confireri et colere idola manu facta Gervasii, Protasii
a01851 A Sanctorum martyrum gloriosa certamina piis semper laudibus haec atollat ecclesia qui pro amore Christi nominis poenas per tulerunt in menso certamine horum meritis et precibus omnen tuam rege plebem in cunctis temporibus
a01852 A Adesto nobis domine martyrum deprecatione sanctorum et quos pat pro tuo nomine tribuisti fac tuis fidelibus suffragari
a01853 A O egregii martyres Christi Gervasi et Protasi qui tam acerba pertulistis tormenta pro amore regis angelici unde exsultent hodie agmina caelestia et curn gaudet omnis turba christicola ex largito vobis triumpho a domino nostro oramus sublimibus vestris ut mereamur adjuvari suffragiis Gervasii, Protasii
a01854 A In vocem supplicantium intendant Domine quesumus aures tuae pietatis ut tibi bene placitis precibus et meritis amabilis tui Amandi nos a cunctis liberes vitiis et periculis. Amandi
a01855 A Magnificamus te deus benigne salutaris noster qui in sanctis tuis mirabilis semper es cujus gratia largiente beatus Amandus sacerdos magnus sanctitate perspicuus doctrina clarus miraculis choruscus effulsit et ideo te supplices exposcimus ut ejus sacro obtentu nostra deleas crimina cuncta submoveas noxia gaudia tribuas sempiterna Gervasii, Protasii
a01857 PS Usquequo domine oblivisceris me
a01858 A Inclytus pontifex Amandus in sanctitare et justitia coram deo suo omnibus vire sue serviens diebus in illo probatus atque perfectus die hodierna carnis vinculis absolutus ad caelos est evecrus congaudentibus sibi angelorum choris et cunctis celicolis concinnentibus benedictus deus Amandi
a01859 A O venerande et amabilis pater Amande filiorum tuorum pia vota suscipe et dum in conspectu benigni Jesu cum sanctis ejus inenarrabilis gloria frueris nostri petimus apud ipsum memor esse digneris et dulci prece deposce ut qui hic tuam exsultantes annua veneramur festa illic tecum mereamur festa habere continua Amandi
a01861 A Ascendens Christus in altum captivam duxit captivitatem dedit dona hominibus alleluia Ascensio Domini

Pages