Search chants
Displaying 34751 - 34800 of 61250
| Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast |
|---|---|---|---|
| a01906 | A | lnvocans bonorum omnium largitorem ab obsessis corporibus atrocissimum fugavit predonem | Ruperti Salisburgii |
| a01907 | A | Longaevae cecitatis obsitos pannis fecit aspicere lumen nobile surdis auditum restituit optatum | Ruperti Salisburgii |
| a01908 | A | Sanctam viri dei innocentiam virtutum summa pie amphiseptam spiritus prophetiae fidus sponsus castitatis nectareo rore respersit | Ruperti Salisburgii |
| a01909 | A | Dum enim longae suae vocationis diem praesciret instare hoc sub triste nuntium fratribus retulit | Ruperti Salisburgii |
| a01910 | A | Hac voce magno fratres moerore consternati quae dies verbis finem daret praestolati sunt | Ruperti Salisburgii |
| a01911 | A | Die orto resurrectionis Christi missarum sollemnia laetus persoluit et munitus dominici corporis sacramento inter verba fratres confirmantia exivit hominem | Ruperti Salisburgii |
| a01912 | A | Cum ergo christiana militia sacris quater denis solibus salubriter decertarit vir dei acri febrium ardore fatigari coepit | Ruperti Salisburgii |
| a01913 | A | Regi regum Christo laudes dicamus sedulo qui gemmam pretiosissimam sanctum Rupertum antistitem inter caligines Noricales transmittere dignatus est o paternum refugium ferto nobis caeleste praesidium ecce gaudia tui natalicii sollemniter transegimus fac praecamus ut inter amoena piorum concilia tecum laeti semper gaudeamus | Ruperti Salisburgii |
| a01915 | A | Marce decus Germaniae Augiensium gloria evangalista inclyte Svevorum victoria te laudantes assidue transfer ad caeli gaudia alleluia alleluia alleluia | Marci |
| a01916 | R | O nimium felix et laude canenda perenni Anna decus matrem luxque serena poli pignora quae nostrae peperisti prima salutis et numquam frustra quando vocaris ades | Annae |
| a01916a | V | Affer opem nobis mundoque medere jacenti afflictosque omnes respice cara parens | Annae |
| a01917 | H | Annae sacrae sollemnia festis colamus laudibus hymnos canamus tinnulos ex intimis praecordiis | Nam gloriosa dotibus coruscat in caelestibus natam Jesumque dulciter amoris ambit bracchiis | Vere nimis laudabilis deo patri carissima tali beata pignore nepote sed beatior | Hinc Anna mater quaesumus nostris fave precatibus noxas repelle gratiam confer tibi canentibus | Virtus honor laus gloria deo patri cum filio sancto simul paraclito in sempiterna saecula | Annae |
| a01918 | A | O caeli lampas radians o florida vitis tu nostrae placidae nuntia certa spei te sterili matre divino numine nata filia qua mulier plus nihil ulla tulit quae summum superis declivem sedibus in se traxit ad horrendae vincula dura crucis jure potens igitur natae Christoque propinqua pro nostra semper funde salute preces | Annae |
| a01919 | A | Pone me ut signaculum super cor tuum ut signaculum super bracchium tuum quia fortis est ut mors dilectio dura sicut inferus aemulatio | Exaltatio Crucis |
| a01920 | A | Milia milium ministrabant ei et decies milies centena milia assistebant ei | Michaelis |
| a01921 | R | Praeceptor bonum est nos hic esse faciamus hic tria tabernacula tibi unum Moysi unum et Heliae unum | Transfiguratio Dom. |
| a01921a | V | Non enim sciebat quid diceret | Transfiguratio Dom. |
| a01922 | R | Si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria ita ut non possent intendere filii Israel in faciem Moysi propter gloriam vultus ejus quae evacuatur multo magis ministratio spiritus quae manet erit in gloria | Transfiguratio Dom. |
| a01922a | V | Amplioris enim gloriae prae Moyse Christus dignus est habitus quanto ampliorem honorem habet homo qui fabricavit eam | Transfiguratio Dom. |
| a01923 | R | Certamen forte dedit illi ut vinceret et sciret quoniam omnium potentior est sapientia | Comm. unius Martyris |
| a01924 | H | En gratulemur hodie Christo regi jucundius in cujus aula gloriae jam jubilat Antonius | Francisci patris aemulus sic illi se contemperat ut fonte manans rivulus aquas vitae circumferat | Longe lateque diffluit sitique mortis aridos verbo salutis imbuit dans rore sacro vividos | Hic stigmatum qui bajulo patri natus innititur dum praedicat de titulo confixus ille cernitur | Sub tanto duce militans vincendo se non vincitur duci miles cohabitans jam bello non concutitur | Nos in campo certaminis patrum zelantes gloriam hic sub re nostri nominis vincamus ignominiam | Praestet hoc nati genitor hoc genitoris genitur ac par utrique conditor paraclitus hoc spiritus | Amen | Antonii Patavini |
| a01925 | H | Sidus etruscis rutilas ab oris surgit et noctis tenebras repellit ac die profert italis serenum plaudite cantu | Dulciter captus teneris sub annis matris Augustae laqueis amoris ad pedes ejus gemit atque pandit intima cordis | Corpus ut legi subigat tenellum saepe se diris cruciat flagellis et libens cena sibi jam parata pascit egenos | Condolens maestis animo benigno pauperi palmas aperit petenti languidos curat manibusque tergit tabida membra | Moribus castis hilarique vultu civium factus speculum suorum ejus extollunt celebrantque vitam laudibus omnes | Sint tibi plausus tibi sint honores trine qui regnas deus et coronas aureas servo tribuis fideli omne per aevum | Amen | Bernardini Senensis |
| a01926 | H | Se deo totum cupiens dicari saeculi pompis opibus relictis caelitus motus voluit minorum ducere vitam | Ordini adscriptus dei amore fervens semitas patris premit hinc fidelis et sacrum pandit resonat que Jesu nomen ubique | Nomen hoc signis radiisque pingi curat ac ejus retegens figuram bella compescit populisque pacem reddit amicam | Invocans nomen geminansque Jesu sanat aegrotos mala cuncta pellit luce collustrat misere sedentes mortis in umbra | Semper in vita fac ut ore corde nomen hoc sanctum veneremur omnes atque cum fructu repetamus inde ultima in hora | Sint tibi plausus tibi sint honores trine qui regnas deus et coronas aureas servo tribuis fideli omne per aevum | Amen | Bernardini Senensis |
| a01927 | H | Praeclara custos virginum intacta mater numinis caelestis aulae janua spes nostra caeli gaudium | Inter rubeta filium columba formosissima virga e radice germinans nostro medelam vulneri | Turris draconi impervia amica stella naufragis tuere nos a fraudibus tuaque luce dirige | Erroris umbras discute Syrtes dolosas amove fluctus tot inter deviis tutam reclude semitam | Jesu tibi sit gloria qui natus es de virgine cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula | Amen | Conceptio Mariae |
| a01928 | H | En dies lucet veneranda nobis qua decus nostrum jubar et corona doctor et pastor penetravit astra promite cantum | Indolem nactus placidam benignam matris ut voto domino dicatum se videt promptus penetrat libensque claustra minorum | Eloquens mitis facilis modestus moribus castus facie decorus omnibus carus sibi corda nexu vinxit amoris | Sanctus hinc vivens merito vocatus acta dum patris calamo notantem spiritu mire placideque raptum cernit Aquinas | Sint patri summo genitoque verbo ac tibi verax utriusque flamen cum quibus regnas deus unus idem laudis honores | Amen | Bonaventurae |
| a01929 | H | Voca laetanti modulis canoris coetus exsultans resonet minorum gesta virtutes duplicata serta praesulis almi | Hic gregis custos vigil atque prudens dum lupos fortis rabidos repellit legibus sanctis monituque amico vallat ovile | Luce doctrinae radians per orbem purpurae sacrae tegitur decore qua nitens clari rutilare coepit sideris instar | Hinc sedens patrum celebri in senatu cuncta disponit sapiens gerenda devios jungit capiti supremo schismate scissos | Qui deus regnas moderator orbis unus et trinus super astra caeli sint tibi grates tibi sint honores omne per aevum | Amen | Bonaventurae |
| a01930 | H | Qui poli sedem meritis paratam jam tenes inter superos beatos da tuas nobis reserare digne carmine laudes | Abstinens ara pietate ductus corde suspirans inhians ad ipsam angeli pasci manibus mereris corpore Christi | Tu redemptoris recolens dolores in rubescentis lateris caverna aspicis moerens penetrasque clare dogmata pura | Virginis Christi genetricis alme corde transfixe meditans agonem jugiter nutris geminasque flammas dulcis amoris | Laus sit auguste triadi per aevum quae tibi mentem tribuit benignam luce nunc nostras feriens adurat igne superno | Bonaventurae |
| a01931 | A | Ecce vir bonus et benignus verecundus visu modestus moribus et eloquio decorus | Bonaventurae |
| a01932 | A | In omnibus seipsum praebuit exemplum bonorum operum in doctrina in integritate in gravitate | Bonaventurae |
| a01933 | A | Fecit quod placuit deo et fortiter ibit in via patris sui | Bonaventurae |
| a01934 | A | Longe divulga tum est nomen ejus et dilectus est in pace sua | Bonaventurae |
| a01935 | A | Mansuetis dabit gratiam gloriam sapientes possidebunt | Bonaventurae |
| a01936 | A | Qui docti fuerint fulgebunt quasi splendor firmamenti et qui ad justitiam erudiunt multos quasi stellae in perpetuas aeternitates | Bonaventurae |
| a01937 | H | Sedibus caeli nitidis receptos dicite athletas geminos fideles slavicae duplex columen decusque dicite gentis | Hos amor fratres sociavit unus unaque abduxit pietas eremo ferre quo multis celerent beatae pignora vitae | Luce quae templis superis renidet Bulgaros complent Moravos Bohemos mox feras turmas numerosa Petro agmina ducunt | Debitam cincti meritis coronam pergite o flecti lacrimis precantum prisca vos slavis opus est datores dona tueri | Quaeque vos clamat generosa tellus servet aeternae fidei nitorem quae dedit princeps dabit ipsa semper Roma salutem | Gentis humanae sator et redemptor qui bonus nobis bona cuncta praebes sint tibi grates tibi sit per omne gloria saeclum | Amen | Cyrilli et Methodii Pont., Conf. |
| a01938 | H | Lux o decora patriae slavisque amica gentibus salvete fratres annuo vos efferemus cantico | Quos Roma plaudes excipit complexa mater filios auget corona praesutum novoque firmat robore | Terras ad usque barbaras inferre Christum pergitis quot vanus error luserat almo repletis lumine | Noxis soluta pectora ardor supernus abripit mutatur horror veprium in sanctitatis flosculos | Et nunc serena caelitum locati in aula supplici adeste voto slavicas servate gentes numini | Errores mersos unicum ovile Christi congreget factis avitis aemula fides virescat pulchrior | Tu nos beata trinitas caelesti amore concita patrumque natos inclyta da persequi vestigia | Amen | Cyrilli et Methodii Pont., Conf. |
| a01939 | H | Fallacis undas saeculi mundique fugit retia ducente Christi spiritu primis ab annis Didacus | Deserta dum petit loca corpusque castigat suum perfundit illum largius caelestis imber gratiae | Sublime mox scandit jugum Francisci iter per arduum et sancta per vestigia seque arctius ligat deo | Immunda quidquid appetit miratur et quidquid caro calcat relinquit negligit lucretur ut Christum sibi | Jesu tibi sit gloria qui magna solus efficis cum patre et almo spiritu per saeculorum saecula | Amen | Didaci |
| a01940 | H | Inopem canamus Didacum caeli bonis praedivitem humilem canamus Didacum ad celsa vectum sidera | Christi potens o dextera quae suscitat de pulvere egenum et inter principes in sede sublime locat | En qui reliquit omnia illustribus miraculis late coruscat inclytus | Corpus flagellis saepius quot asperis afflixerat odore fragrat plurimo et membra sanat languida | Summo patri sit luminum natoque patris gloria et cum beato spiritu cunctis in aevum saeculi | Amen | Didaci |
| a01941 | H | Mundi redemptor optime qui morte mortem destruis tuam crucem sanctissimam omnes ad astra tollimus | Dilexit illam Didacus amore dulci saucius illamque post te fortiter consors triumphi sustulit | Carnem rebellem comprimens escam malorum pessimam sensusque confixit tuae tecum ipse confixus cruci | Tandem ad beata praemia athleta fortis evolans suavi sopore solvitur charae crucis complexibus | Te Christe clementissime veniam precamur supplices tu pro tuis fidelibus audi precantem Didacum | Amen | Didaci |
| a01942 | A | Beatus Didacus stadium virtutis in gressus carnem suam laboribus et flagellis vigilis ae jejuniis edomabat | Didaci |
| a01943 | A | Orationi semper intentus dei colloquio jugiter fruebatur | Didaci |
| a01944 | A | In scola orationis divinitus eruditus de rebus caelestibus sensus mirificos proferebat | Didaci |
| a01945 | A | Ad insulas Canarias missus infideles multos ad Christi fidem verbo atque exemplo perduxit | Didaci |
| a01946 | A | Omnes in servo dei copiosum caritatis spiritum et singulare apud deum gratiam agnoscebat | Didaci |
| a01947 | A | Tanto beatus Didacus erga Christi pauperes amore flagrabat ut cum illorum calamitates pro voto sublevare non posset vim lacrimarum profundens verbis eos dulcissimis solaretur | Didaci |
| a01948 | A | Ad beati Didaci corpus surdi audiunt muti loquuntur paralitici sanantur ab obsessis corporibus daemones expelluntur aegroti ad vitam ab ipso mortis limine revocantur | Didaci |
| a01949 | H | Fratrum minorum conditor Francisce da nos aureis quas tu dedisti legibus fidos alumnos obsequi | Discamus a te pauperem arctamque vitam ducere et esse mundi amantibus qua pauperes despectui | Ignita Christi caritas qua tu vel hoc in saeculo totus flagrabas intima et nostra adurat pectora | Inflicta Christo vulnera quae tu refers in corpore da cogitatu fervido jugique nos perpendere | Fac prosequamur omnibus fratrum salutem viribus nec improbo perterriti labore nec periculis | Praesta beata trinitas ut quae parens sanctissimus praecepta nobis tradidit haec exequamur seduli | Amen | Commem. Francisci |
| a01950 | H | Trina Francisci soboles parentis dic tui laudes et urbe Roma prode quae coram fidei magistro mira peregit | Namque bissenos ubi vix alumnos legerat Romam properemus inquit pastor ut princeps in ovile nostrum munera fundat | Illius nobis patet aula dextram maximus tendet minimis id arbor celsa portendit mihi visa summos flectere ramos | Jamque Franciscus reverenter astat alteri Petro rogitans pusillum ut gregem firme statuat valere crescere jussum | Cui tiaratus pater haec reponit magna tu fili petis hinc rogandum ut mihi detur placitura Christo discere jussa | Fac deus simplex pariterque trine hic ducem nostrum dociles sequamur ut tibi laudis modulemur hymnum omne per aevum | Amen | Commem. Francisci |
| a01951 | H | Dicta Francisci dubius revolvit pontifex an non gravius sit aequo tanta paupertas onus ipse secum cogitat anceps | Nocte sed parvam placide quiescens ex humo plantam vidit exoriri mox et in grandem nitide comatam surgere palmam | Haecque miratus Laterana tecta cernit exhorrens labefacta rimis quae tamen firmis humeris vir ecce fulcit egenus | Vox simul palmam docet hanc virumque tecta firmantem ruitur a templi esse Franciscum sua quem potentem fecit egestas | Pontifex ergo jubet advocari pauperem Christi pia cujus implet vota dum coetum probat et probato fausta precatur | Jamque Franciscus sociique pagos nuntii sacri peragrant et urbes deque bissenis legio fit ampla usque renascens | Fac deus simplex pariterque trine hic sequi vocem patris atque gressus ut tibi laudis modulemur hymnum omne per aevum | Amen | Commem. Francisci |
| a01952 | H | Crucis Christi mons Alvernae recenset mysteria ubi salutis aeternae dantur privilegia dum Franciscus dat lucernae crucis sua studia | Hoc in monte vir devotus specu solitaria paupera mundo semotus condensat jejunia vigil nudus ardens totus crebra dat suspiria | Solus ergo clausus orans mente sursum agitur super gestis crucis plorans maerore conficitur crucisque fructum implorans animo resolvitur | Ad quem venit rex e caelo amictu Seraphico sex alarum tectus velo aspectu pacifico affixusque crucis telo portento mirifico | Cernit servus redemptorem passum impassibilem lumen patris et splendorem tam pium tam humilem verborum audit tenorem viro non effabilem | Vertex montis inflammatur vicinis cernentibus cor Francisci transformatur amoris ardoribus corpus vero mox ornatur mirandis stigmatibus | Collaudetur crucifixus tollens mundi scelera quem laudat concrucifixus crucis ferens vulnera Franciscus prorsus innixus super mundi foedera | Amen | Stig. Francisci |
| a01953 | H | Crucis arma fulgentia vidit Franciscus dormiens Christum dicentem audiens tua erunt haec omnia | Crucis vis et refugium haec crucis arma praebuit quibus Franciscis induit adversus adversarium | Crucis sacrata lectio Franciscum ter admonuit dum ter librum aperuit pro virtutis indicio | Crucis Christi devotio Francisci traxit studia cinctaque cordis gaudia cum omni desiderio | Crucis ut ad supplicia Christum Franciscus positum videt et audit monitum haec sequere vestigia | Crucis haerens vestigia crucis fructum consequitur quo corde carne pungitur et signatur indiciis | Crucis virtus et gratia nos consignet in frontibus in membris et in sensibus pro perenni custodia | Amen | Stig. Francisci |
Pages
No search term provided.