Search chants

Displaying 34801 - 34850 of 61250
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
a01954 A Crucis vox hunc alloquitur ter dicens tute praepara vade Francisce repara domum meam quae labitur Stig. Francisci
a01955 A Crucis verbum proponitur fratribus per Antonium et Franciscus ad ostium in crucis modum cernitur Stig. Francisci
a01956 A Crucis arbore eximia per os Francisci surgere apparens cogit fugere draconem et daemonia Stig. Francisci
a01957 A Crucis signum thau littera fronti Francisci scribitur quae varie distinguitur miranda lucis opera Stig. Francisci
a01958 A Crucis magnum mysterium super Francisco claruit dum signatus apparuit cruce duorum ensium Stig. Francisci
a01960 W Convertere domine usquequo R. Et deprecabilis esto super servos tuos
a01961 W Non nobis domine non nobis R. Sed nomini tuo da gloriam
a01962 A Excelsi dextrae gratia in dies confortatus caeli suspirat praemia quae tenet nunc beatus Francisci
a01963 A Edoctus autem caelitus per visum per languores mundi contemnit penitus thesauros et honores Francisci
a01964 W Posuit me sibi quasi in signum R. Circundedit me lanceis suis Francisci
a01965 W Sagittae tuae infixae sunt mihi R. Et confirmasti super me manum tuam Francisci
a01966 W Manus meae stillaverunt myrrham R. Et digiti mei pleni myrrha probatissima Francisci
a01967 H Quae patris ossa continet petamus urnam supplices illamque circum debita laeti canamus carmina | O divi amoris hostia Christi aemulator optime sanctique templum spiritus adesto nunc psallentibus | Pater minorum pauperum et forma paenitentiae memento quod simus tui quanvis inertes filii | Ne nos ab arce siderum quaeso tueri desinas et quas ab ore fudimus preces benignus excipe | Beata praesta trinitas concede simplex unitas nostri parentis ardua sequamur ut vestigia | Amen Inventio Francisci
a01968 H Salve repertum maximo labore corpus inclyti patris sibi quod stigmate conforme Christus reddidit | Vano diu conamine te quaesiere filii arsere frustra suavia libare sacris ossibus | Beata praesta trinitas concede simplex unitas nostri parentis ardua sequamur ut vestigia | Amen Inventio Francisci
a01969 H Francisce magnis sumptibus molis stupendae ecclesia struetur ut det nobilem tuo quietem corpori | Frangetur et mons scrupeus post sena fermae saecula consurget et circa tuum aedes sepulcrum tertia | Huc se gerentes munera Christi fideles conferent et emicantes lampade muros fovebunt osculis | Ditat deus qui pauperes et praepotentes deprimit te munerari censuit ista benignus gloria | Beata praesta trinitas concede simplex unitas nostri parentis ardua sequamur ut vestigia | Amen Inventio Francisci
a01970 H En redit patris celebri triumpho clara lux anni recolenda natis ut decet laeti resonent minores carmina laudis | In rudi caula monitu superno nascitur mundo quia sorte mira ferre debebat nova amoris arte stigmata Christi | Non amor nummi juvenile pectus nec patris vincunt stimuli severi lucidis signis crucifixi ad arcem saepe vocatus | Nemini quidquam negat hinc petenti cum miser supplex dei amore poscit sordidos lepra lavat atque nudos contegit artus | Ter dei templum reparare jussus vocis ad nutum tria sacra fervens aere collato reficit libenter diruta templa | Ut crucem tollat monitus deinde voce delapsa crucifixi ab ore hunc sequi promptus statuit crucemque stringit amicam | Fac deus simplex pariterque trine hic sequi vocem patris atque gressus ut tibi laudis modulemur hymnum omne per aevum | Amen Transl. Francisci
a01971 H Quae dedit Christus documenta ut audit cum suos misit fidet satores haec statim laetus voluit perenni solvere voto | Illico peram caligas et aurum calcat et quaerens bona vera caeli fune praecinctus pedibusque nudis oppida lustrat | Lustrat et Christi calefactus igne verbo et exemplis homines ad arctam semitam vitae vocat atque signa mira operantur | Christi ad exemplum socios fideles duodecim nactus studet hinc per ipsos dogmata et nomen crucifixi amoris ferre per orbem | Tres pie exoptans hominum salutem ordines format stabilesque reddit legibus sanctis quibus ad superna corda trahuntur | Fac deus simplex pariterque trine hic sequi vocem patris atque gressus ut tibi laudis modulemur hymnum omne per aevum | Amen Transl. Francisci
a01972 H Visus in somnis reparare muros aedis augustae columen futurum inde monstratur fidei et columbae fidus amicus | Martyris palma cupiens potiri auro et argento vacuus pedesque barbaras terras adit atque Christum clamat ubique | Obtinet lapsis precibus Mariae ejus in templo veniam lucrandam mensis augusti redeunte claro orbe quotannis | Jamque dilecto cupiens adesse carneis vinclis placide solutus pauper et nudus meritis onustus scandit Olympum | Quam velut Jacob moriens dedisti fratribus meastis benedictionem nunc pater quaeso renova benignus regis ab aula | Fac deus simplex pariterque trine hic sequi vocem patris atque gressus ut tibi laudis modulemur hymnum omne per aevum | Amen Transl. Francisci
a01973 H Eia dux noster pater atque custos qui triumphator petis alta caeli quas tibi laeti canimus petenti suscipe laudes | Dum tibi plaudunt superi obviantes et rosis ornant iter atque palmis nos quoque in terris celebramus hymnis rite triumphum | Carne qui vivens humilis dolentis hic redemptoris socius fuisti nunc velut sidus properas ad ipsum tramite recto | Fulgido ac alto solio receptus judicis justi manibus coronam accipis gaudens rutilisque cingis tempora certis | Cuncta quae Christi reppulisti amore jam tenes dives duplicata centum principes inter meriti parata sede coruscans | Cum deo regnans pater alme ab astris respice et vide precibus tuere vineam electam digitoque forti protege natos | Laus sit excelsae triadi perennis quae tibi praebens superos honores det tuis nobis metiris beate gaudia vitae | Amen
a01974 H Mentibus laetis jubilemus omnes plectra tangentes fidibus canoris inclytus quando Gabriel ab alto fulget Olympo | Virginis summae paranymphus adest hodie nobis simul angelorum plurimis Christum venerans triumphis concio tota | Coetus hinc noster Gabrielis almi concinat laudes celebretque nomen unus ex septem domino qui in aula jugiter astant | Nuntius caeli mediator idem exstat a summis Gabriel ubique laetus et mundo reserat secreta omnipotentis | Nuntia nobis Gabriel precamur pacis aeternae speciale munus quo poli tandem teneamus aulam semper ovantes | Praeset hoc nobis deitas beata patris ac nati pariterque sancti spiritus cujus resonat in omni gloria mundo | Amen Gabrielis, Archang.
a01975 H En noctis medium surgite propere cantemus domino jam nova cantica e caelo Gabriel nam venit omnibus vitae nuntius optimus | In gressus placida limina virginis quod prolem pariet caelitus instruit quae collum tumidi conterat aspidis ac Adae genus erigat | Alternis igitur jam chorus efferat exultans animo vocibus angelum humano generi qui nova tempora et caeli bona nuntiat | Sed quae vox hominum promere sufficit quae mundo Gabriel munera conferat sanctas hic animas quas deus advocat laetus ducit in aethera | Te princeps igitur inclyte quae sumus pro nobis miseris poscito gratiam fac et propitium qui valet omnia nobis ut veniam afferat | Amen Gabrielis, Archang.
a01976 A Mercennarius autem est qui non est pastor cujus non sunt oves propriae videt lupum venientem dimittit oves et fugit Dom. 2 p. Pascha
a01977 H Iste quem laeti colimus fideles cujus excelsos canimus triumphos hac die Joseph meruit perennis gaudia vitae | O nimis felix nimis o beatus cujus extremam vigiles ad horam Christus et virgo simul adstiterunt ore sereno | Hinc stygis victor laqueo solutus carnis ad sedes plácido sopore migrat aeternas rutilisque cingit tempora sertis | Ergo regnantem flagitemus omnes adsit ut nobis veniamque nostris obtinens culpis tribuat supernae munera pacis | Sint tibi plausus tibi sint honores trine qui regnas deus et coronas aureas servo tribuis fideli omne per aevum | Amen Josephi
a01978 A Ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta ut putabatur filius Ioseph Josephi
a01979 H Te Joseph celebrent agmina caelitum te cuncti resonent christiadum chori qui clarus meritis junctus es inclytae casto foedere virgini | Almo cum tumidam germine conjugem admirans dubio tangeris anxius afflatu superi flaminis angelus conceptum puerum docet | Tu natum dominum stringis ad exteras Aegypti profugum tu sequeris plagas amissum Solymis quaeris et invenis miscens gaudia fletibus | Post mortem reliquos sors pia consecrat palmamque emeritos gloria suscipit tu vivens superis par frueris deo mira sorte beatior | Nobis summa trias parce precantibus da Joseph meritis sidera scandere ut tandem liceat nos tibi perpetim gratum promere canticum | Amen Josephi
a01980 H Caelitum Joseph decus atque nostrae certa spes vitae columenque mundi quas tibi laeti canimus benignus suscipe laudes | Te sator rerum statuit pudicae virginis sponsum voluitque verbi te patrem dici dedit et ministrum esse salutis | Tu redemptorem stabulo jacentem quem chorus vatum cecinit futurum aspicis gaudens humilisque natum numen adoras | Rex deus regum dominator orbis cujus ad nutum tremit inferorum turba cui pronus famulatur aether se tibi subdit | Laus sit excelsae triadi perennis quae tibi praebens superos honores det tuis nobis meritis beate gaudia vitae | Amen Josephi
a01981 A Exsurgens Joseph a somno fecit sicut praecepit ei angelus domini et accepit conjugem suam Josephi
a01982 H Gentis polonae gloria clerique splendor nobilis decus lycei et patriae pater Joannes inclyte | Legem superni numinis doces magister et facis nil scire prodest sedulo legem nitamur exequi | Apostolorum limini pedes viator visitas ad patriam ad quam tendemus gressus viamque dirige | Urbem petis Jerusalem signata sacro sanguine Christi colis vestigia rigasque fusis fletibus | Acerba Christi vulnera haerete nostris cordibus ut cogitemus consequi redemptionis pretium | Te prona mundi machina clemens adoret trinitas et nos novi per gratiam novum canamus canticum | Amen Joannis Cantii Confessoris
a01983 H Corpus domas jejuniis caedis cruento verbere tu castra paenitentium miles sequaris innocens | Sequamur et nos sedulo gressus parentis optimi sequamur ut licentiam carnis refraenet spiritus | Rigente bruma providum praebes amictum pauperi sitim famenque egentium esca potuque sublevas | O qui negasti nemini opem roganti patrium regnum tuere postulant cives Poloni et exteri | Sit laus patri et filio tibique sancte spiritus preces Joannis impetrent beata nobis gaudia | Amen Joannis Cantii Confessoris
a01984 H Te deprecante corporum lues recedit improbi morbi fugantur pristina redeunt salutis munera | Phthisi febrique et ulcere diram redactos ad necem sacratas morti victimas ejus rapis e faucibus | Te deprecante tumido merces abactae flumine tractae dei potentia sursum fluunt retrogradae | Cum tanta possis sedibus caeli locatus poscimus responde votis supplicum et invocatus subveni | O una semper trinitas unitas da supplicante cantio aeterna nobis praemia | Amen Joannis Cantii Confessoris
a01985 H Exsurge tellus Itala novoque plaude caeliti Mariae superno ad inferum nomen Joannis insonet | Primis ab annis gaudia caduca mundi respuens Francisci ad instar pectore crucem sereno amplectitur | Hac fretus una perpeti adversa cuncta discupit et mille passim gratia doloris artes suggerit | Flagella tergum sauciant somnos abarcent lumina dapes negantur aridis illudit unda faucibus | At sponte qui se victima tanti rigoris exhibet caelestis hunc in ceteros facit benignum caritas | Votis rependit jurgia turbis egentium providet reosque solvens crimina iter salutis edocet | Virtute fulgens inclyta sic ille adivit sidera ibique numen intuens amoris igne exaestuat | Sit laus per omne saeculum sit trinitati gloria quae nos parentis optimi calcare det vestigia | Amen Joannis a Cruce Confessoris Ecclesiae Doctoris
a01986 H Quisquis molesta frangitur cura Joanni supplicet quid possit ille pendulae circum tabellae praedicant | Hoc invocato nomine febrilis aestus diffugit morbi recedunt deserit mors ipsa praedam territa | Pressus patenti in aequore nimbos quid horret navita adest Joannes effera tam vis procellae evanuit | Impune saxa corruunt fructus dat arbor inscios nutum jubentis turgida veretur unda fluminum | Venite quotquot fraudibus caecis avernus implicat venite quotquot jugiter premunt reatus pondera | Solator indigentium cunctis medelam porriget fides redibit mentibus complebit arbor pectora | Sit laus per omne saeculum sit trinitati gloria quae nos parentis optimi calcare det vestigia | Amen Joannis a Cruce Confessoris Ecclesiae Doctoris
a01987 H O ter quaterque nobilis montani eremi cellula cui sanctitatem contigit miram Joannis cernere | Tibi superbae proxima ab urbe turres invident tectum frequenter caelicum inmutat agmen sidera | Sacro calescens flamine lavatur hic in aethera Jesu tenello dulciter affigit illic oscula | Auditis ista virginis imago voces protulit fonte hoc perenni munera derivat ille in supplices | Tu qui beata e cellula opis fuisti prodigus locatus inter caelites preces clientium suscipe | Tui sub umbra nominis felix quiescat patria honore templa floreant ornentur urbes moribus | Sit laus per omne saeculum sit trinitati gloria quae nos parentis optimi calcare det vestigia | Amen Joannis a Cruce Confessoris Ecclesiae Doctoris
a01988 H Dum tuas festo redeunte laudes personat plaudens Leonarde templum tu beatorum meritus coronam mitis adesto | Quippe te primo pietas ab aevo fovens adspirans animumque rexit ardor ingessit superam tenello pectore flammam | Nil nisi purum tibi ridet ultra nil nisi sanctum cupis aemulari cuncta vilescunt volitas eremi laetus ad umbram | Hic deo vivens macie flagellis corpus informas crucis ad palaestram ac preces veri studio remiscens tendis in astra | Saepe tu nostrum facinus pianti condoles Christo lacrimas et inter gratiae vivam latere ex aperto elicis undam | Quam pio supplex colis usque ritu alma se monstrat tibi virgo matrem membra si languent procul arcet acres provida morbos | Voci concordi polus atque terra canticum solvant triadi perenne mente quae totum sapienter aequa temperat orbem | Amen Leonardi a Portu Mauritio
a01989 H Italae passim properate gentes ecce deserto Leonardus exit nomine afflatus populi salutem spirat ab ore | Igne fraternae pietatis ardens currit hac illac generosus heros cogit errantes docet imperitos firmat inermes | Fantis ad vocem gemit omne pectus et dolor tristi rigat ora fletu rura mutantur scelerum frequentes poenitet urbes | Ulla nec tardat facies pericli quidquid obsistit ruit ille victor pabulum vitae miseris in omnem porrigit horam | Qua sacrum diva jacet arte semen magna virtutis monumenta surgunt caritas ardet niveo fidesque splendet amictu | Nunc et excelsa residens in arce lumine adspectat patriam benigno dira nec fructum sinit ut laboris monstra profanent | Voce concordi polus atque terra canticum solvant triadi perenne mente quae totum sapienter aequa temperat orbem | Amen Leonardi a Portu Mauritio
a01991 H Martyrum virtus validumque robur palma victorum decus et corona Christe rex tanti memorum triumphi vocibus adsis | Hac die sacra populus fidelis milites Christi fidei columnas agmen invictum celebrare digno carmine gesti | Inter hos ordo merito minorum undecim claros recolit sodales qui sua primi meruere morte tollere palmas | Fervidi sacro pietatis igne pabulum praebent populo salutis nec minae terrent deus ipse corda providus afflat | Sit patri virtus honor et potestas filio sit laus parilis per aevum flamini sancto resonent perenni cantica voce | Amen Nicolai Pici et sociorum
a01992 H Haeresum surgunt nova monstra crescit militum Christi pietas et ardor scutaque invictae fidei tenent fortiter instant | Tu deus clamant homini parasti caelicum panem solidaque in arce Christe tu petro fidei dedisti esse magistrum | Jam phalanx pergit generosa morti obviam Jesum vocat hic Mariam alter implorat moriente matrem ore salutans | Sic diem fortes obeunt supremum hostis insani fera vis triumphat membra sparguntur temerata terram sanguis inundat | Sit patri virtus honor et potestas filio sit laus parilis per aevum flamini sancto resonent perenni cantica voce | Amen Nicolai Pici et sociorum
a01993 H Nocte jam vulsa rutilantis astri splendor illustrat pugillum triumphos qui modo in campo cecidere fortes Gorcomiensi | Astra conscendunt deus ipse laetos excipit caeli domibus suprema luce donandos deus ipse merces factus in aevum | Plaudit et tellus celebratque sanctum martyrum nomen volitat per oras fama victorum meritosque digna laude rependit | O triumphali redimita serto martyrum Christi veneranda proles huc tuis adsis memor ac potenti nos prece salva | Sit patri virtus honor et potestas filio sit laus parilis per aevum flamini sancto resonent perenni cantica voce | Amen Nicolai Pici et sociorum
a01994 H Laetae devote celebret minorum turba Paschalem recolens frequenter quam pio sanctam venerans synaxim arsit amore | Dum puer pascit pecus iste seque pane jam pasci cupit angelorum hunc in excelsis meruit patente cernere caelo | Jugiter sacras inhians ad aras dum cibum vitae meditatur haeret totus et sancto liquefactus igne lucet et ardet | Increpans hostes fidei fidelis pane ait Christum recipi sacrato martyrem non dat gladius sed ipsum prompta voluntas | Qui quoad vixit coluit supernum tam pie panem reserat beatos morte jam clausos oculos velutque vivus adorat | Christe Paschalis meritis ut omnes corde nos mundo facias precamur caelica ut digne mereamur esca saepe cibari | Amen Paschalis Baylon
a01995 H Splendor paternae gloriae adesto Jesu servulis ut queis micarit moribus Paschalis orbi concinant | Illum dies haec aurea terris refulgens attulit haec et decorum laurea victrice caelis retulit | Adhuc puer virtutibus excultus is nitentibus pia modesta sobria puraque vita claruit | Fervens minorum postmodum ingressus arctas semitas nil ad sinistram regulae ad dexteramve deviat | Hinc sancta membra saeviter flagris cruentis purpurat nullisque foedat sordibus casti pudoris lilia | Christum sequendo pauperem nil praeter hunc desiderat sed mundo in hoc ditescere sola cupit penuria | Ad usque mortem firmiter ut ver et ipse obediat vitae subit discrimina ne quando subdi desinat | Jesu tibi sit gloria merces perennis pauperum qui mente pura et simplici jussis tuis obtemperant | Amen Paschalis Baylon
a01996 H Quam se deus mirabilem Paschale in almo praedicet noster chorus miracula ejus recensens concinat | Adest vocatus omnibus repente curat languidos parata queis sunt funera a mortis aufert faucibus | Hunc dum fides non haesitans matris dolentis invocat en surdus audit protinus caecusque cernit filius | Caesum securi sustinet quem vix cutis pars indicem ipsum sacerdos deprecans statim recepit integrum | Terram colonus aridam semel ligone percutit jugisque fontis rivulum armento et agris obtinet | Liquor sacro ex cadavere manat suavis triduo qui sanat insanabiles morbos tumores ulcera | Custos beati corporis auditur arca pulsibus lenis sonare in prosperis rebus tonare in tristibus | Almo precante famulo cor Christe nostrum suscita ne quando pulses januam stulto sopore torpeat | Amen Paschalis Baylon
a01997 H Petre sol terris oriens Iberis lucis ut spargas radios per orbem quas tuo laeti canimus triumpho suscipe laudes | Per te in antiquos renovata mores clara Francisci soboles nitescit crescit et virtus rediviva largo munere caeli | Omne quod vitam maculat perosus mente constanti pereuntis aevi despicis pompam precibusque placas numinis iram | Artubus castis nimium severus te fame et diris crucias flagellis sternis et noctu lacerata duro stipite membra | Dignus hinc celsas habitare sedes saepe sublimis volitare in altum visus et mundi fugiens tumultum proximus astris | Nunc preces audi gemitusque nostros integros nobis sine labe mores et tuos nostris animis salubres ingere sensus | Annuat rerum sator et perenne sit decus patri genitaeque proli et tibi flamen deus unus omni tempore saeculi | Amen Petri Alcantarae
a01998 H Petri parentis optimi germen canamus inclytum qui pauperum pauperrimus extrema quaeque pertulit | Hic Christi amore saucius ut perditis succurreret stupenda paenitentiae exempla mundo praebuit | Sitim famemque sufferens et veste tectus hispida quidquid luendum est noxiis a se flagellis exigit | Loris revinctus ferreis exangue corpus conficit et singulis ex artubus emanat unda sanguinis | Dum flexo adorat poplite crucis sacratum stipitem crux emicat divinitus ipsumque splendor imbuit | Decus minorum suscipe laudes precesque supplicum tuos as alto mitius pater beate respice | Sit laus patri sit filio tibique sancte spiritus duc per Petri vestigia nos ad superna gaudia | Amen Petri Alcantarae
a01999 H Hortus minorum fertilis florem novellum germinat odore qui gratissimo mundi replevit ambitum | Miris nitens virtutibus signis refulget plurimis terris aquis et ignibus auraeque nimbis imperat | Ex fuste tellus arido in vita fructus protulit sanctis subacta gressibus iter dederunt flumina | Delapsa nix e nubibus suspensa caeli robore cunctis stupendam saeculis paravit aedem corpori | Extinxit ignis impetum agros rigavit imbribus jejuna fratrum corpora esca cibavit caelica | Praesens adest absentibus affert medelam languidis casus futuros prospicit motusque cordis detegit | Patri simul cum filio sanctoque laus sit flamini qui nos ad aulam gloriae Petri precatu dirigat | Amen Petri Alcantarae
a02001 H Christe sanctorum decus angelorum rector humani generis et auctor nobis aeternum tribue benignus scandere regnum | Angelum nobis medicum salutis mite de caelis Raphael ut omnes sanet aegrotos pariterque nostros dirigat actus | Hinc dei nostris genetrix Maria totus et nobis chorus angelorum semper assistat simul et beata concio tota | Praeset hoc nobis deitas beata patris ac nati pariterque sancti spiritus cujus resonat in omni gloria mundo Raphaelis, Archang.
a02002 H Martyr dei Venantius lux et decus Camertium tortore victo et judice laetus triumphum concinit | Annis puer post vincula post carceres post verbera longa fame frementibus cibus datur leonibus | Sed ejus innocentiae parcit leonum immanitas pedesque lambunt martyris irae famisque immemores | Verso deorsum vertice haurire fumum cogitur costas utrimque et viscera succensa lampas ustulat | Sit laus patri si filio tibique sancte spiritus da per preces Venantii beata nobis gaudia | Amen Venantii Martyris
a02003 H Athleta Christi nobilis idola damnat gentium deique amore saucius vitae pericla despicit | Loris revinctus asperis e rupe praeceps volvitur spineta vultum lancinant per saxa corpus scinditur | Dum membra raptant martyris languent siti satellites signo crucis Venantius e rupe fontes elicit | Bellator o fortissime qui perfidis tortoribus e caute praebes poculum nos rore gratiae irriga | Sit laus patri sit filio tibique sancte spiritus da per preces Venantii beata nobis gaudia | Amen Venantii Martyris
a02004 H Dum nocte pulsa lucifer diem propinquam nuntiat nobis refert Venantius lucis beate munera | Nam criminum caliginem Stygisque noctem depulit veroque cives lumine divinitatis imbuit | Aquis sacri baptismatis lustravit ille patriam quos tinxit unda milites in astra misit martyres | Nunc angelorum particeps adesto votis supplicum procul repelle crimina tuumque lumen ingere | Sit laus patri sit filio tibique sancte spiritus da per preces Venantii beata nobis gaudia | Amen Venantii Martyris
a02005 H Quae pura scandis aethera instar columbae candidae sacrum tibi quod fundimus carmen benigna suscipe | Te nascituram conspicit pater velut praefulgidum sidus repellens nubila mundumque spargens lumine | Praevente caeli munere adhuc puella moribus claris refulges inclyta lucis futurae praeviis | Terrena jam fastidiens ferves amore patriae quem nutris hinc ardentius Christi locata in atriis | Jesu tibi sit gloria castae parentis lilium cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula | Amen Catharinae Bononiensis
a02006 H Sponso vocante ad asperum perfectionis verticem ad hunc relicto saeculo festina gressus dirigis | Translata nanque provide Francisci in hortum fertilem vernis redundas floribus fructusque profers uberes | Crucem paratam bajulans confixa Christo jugiter rigas columba lacrimis sponsi dolentis vulnera | Corpus flagellis opprimis et mente sursum tolleris ac sancta carne et spiritu jam vivis inter caelites | Nam vera caeli gaudia dum saepe volvis intime perfusa luce desuper arcana sacra perspicis | Jesu tibi sit gloria castae parentis lilium cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula | Amen Catharinae Bononiensis

Pages