Search chants

Displaying 36051 - 36100 of 62356
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
a03279 A Maurus et Placidus cum bonis pollerent moribus magistri sui adjutores coeperunt exsistere Mauri
a03280 H Christe sanctorum decus atque virtus vita et forma via lux et auctor supplicum vota pariterque hymnum suscipe clemens | Qui tuum dudum Benedictum ad te attrahens mire segregasti mundo ut probra mundi reprobare discens te sequeretur | Imbuit post hinc homines beatos regulis artis animos retundi et jugo semper domini polorum subdere colla | E quibus Maurus sedulus minister gurgite ductum Placidum puerum obsequens patri latice levatum aequore traxit | In quibus ipse via vitae clarens artibus sanctis docet admonendo sic dei jussis libere parendo mente subesse | Gloriam patri resonemus omnes et tibi Christe genite superne cum quibus sanctus simul et creator spiritus regnat Mauri
a03281 H Excelsam Pauli gloriam concelebret ecclesia quem mire sibi apostolum ex hoste fecit dominus | Quibus succensus aestibus in Christi nomen saeviit Exarsit his impensius amorem Christi praedicans | O magnum Pauli meritum caelum conscendit tertium audit verba mysterii quae nullus audet eloqui | Dum verbi spargit semina seges surgit uberrima sic caeli replent horreum bonorum fruges operum | Micantis more lampadis perfundit orbem radiis fugat errorum tenebras ut sola regnet veritas | Christo sit omnis gloria cum patre et almo spiritu qui dedit vas tam fulgidum electionis gentibus Pauli
a03282 A Lumen ad revelationem gentium praedicavit Anscharius et borealis regio solem justitiae orientem ex alto conspexit Ansgarii
a03283 H Adorna Sion thalamum quae praestolaris dominum sponsum et sponsam suscipe vigil fidei lumine | Beate senex propera promissa comple gaudia et revelandum gentibus revela lumen omnibus | Parentes Christum deferunt in templo templum offerunt legi parere voluit qui legi nihil debuit | Offer beata parvulum tuum et patris unicum offer per quem offerimur pretium quo redimimur | Procede virgo regia profer natum cum hostia monet omnes ad gaudium qui venit salus omnium | Jesu tibi sit gloria qui te revelas gentibus cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula Purificatio Mariae
a03284 H Jam noctis umbrae concidunt dies cupita nascitur qua virgini Scholasticae sponsus perennis jungitur | Brumae recedit taedium fugantur imbres nubibus vernantque campi siderum aeternitatis floribus | Amoris auctor evocat dilecta pennas induit ardens ad oris oscula columba velox evolat | Quam pulchra gressum promoves o cara proles principis Nursinus abbas adspicit grates rependit numini | Amplexa sponsi dextera metit coronas debitas immersa rivis gloriae deique pota gaudiis | Te Christe flos convallium patremque cum paraclito cunctos per orbis cardines adoret omne saeculum Scholasticae
a03285 A Electus est a Domino ut esset monachorum exemplar et praecipuus sanctae regulae minister Mauri
a03286 A Extendit palmites suos usque ad mare et usque ad flumen propagines ejus Olavi
a03287 A Ingrediente domino in sanctam civitatem Hebraeorum pueri resurrectionem vitae pronuntiantes cum ramis palmarum hosanna clamabant in excelsis Dom. in Palmis
a03295 H Gloria Libani data est ei decor Carmeli et Saron alleluia BMV de Monte Carmelo
a03296 H Gloria Libani data est ei decor Carmeli et Saron alleluia BMV de Monte Carmelo
a03302 H Gaude mater Anna gaude mater sancta cum sis parens facta genitricis dei | Plaude tali natae virgini Mariae ejus genitori Joachim congaude | In hac nostra terra primo benedicta quae fuit in Eva quondam maledicta | Ergo sume laudes quas damus ovantes nos ab omni sorde tua prece terge | Sit laus deo patri summo Christo decus spiritui sancto tribus honor unus Annae
a03303 H Gaude mater Anna gaude mater sancta cum sis parens facta genitricis dei | Plaude tali natae virgini Mariae ejus genitori Joachim congaude | In hac nostra terra primo benedicta quae fuit in Eva quondam maledicta | Ergo sume laudes quas damus ovantes nos ab omni sorde tua prece terge | Sit laus deo patri summo Christo decus spiritui sancto tribus honor unus Annae
a03304 H Succedit nocti lucifer quem mox aurora sequitur solis ortum praenuntians mundum lustrantis lumine | Christus sol est justitiae aurora mater gratiae quam Anna praeit rutilans legis propellens tenebras | Anna radix uberrima arbor tu salutifera virgam producens floridam quae Christum nobis attulit | Gloria tibi domine qui natus es de virgine cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula Annae
a03305 A Ego sum deus patrum vestrorum dicit dominus videns vidi afflictionem populi mei et gemitus ejus audivi et descendi liberare eos alleluia Annae
a03306 H Omnis sanctorum concio matrem collaudet virginis de cujus puerperio salus processit hominis | Haec prolem devotissime petiit a patre luminum et meruit dignissime Mariam decus virginum | Ex Joachim quem habuit vitae virum eximium Anna Mariam genuit matrem regis justitiae | Stirps Jesse clara deluit Evae matris opprobrium dum Anna prolem genuit florem sanctorum omnium | Gloria tibi domine qui natus es de virgine cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula Annae
a03307 A Beati servi illi quos cum venerit Dominus invenerit vigilantes Placidi et sociorum
a03308 H Christe rex splendor gloriae laudes referimus tibi qui profluo miraculo sanctorum ornas atrium | Qui in pace ecclesiae florentes more lilii praedicaverunt populum ut replerent paradisum | Sumentes arma bellica contra hostis nequitiam scutum fidei gladium spiritus pugnant fortiter | In quorum ore deus est in quorum corde christus est in quorum mente pietas justitia et veritas | Orti de faece pulveris pro bonis suis meritis similes facti angelis fruuntur claris gaudiis | Te nunc oramus domine eorum nos munimine ab omni malo protege et vitam nobis tribue | Deo patri sit gloria eiusque soli filio cum spiritu paraclito et nunc et in perpetuum Cyrilli et Methodii Pont., Conf.
a03309 A O quam speciosi pedes evangelizantium pacem evangelizantium bona dicentium Sion regnabit deus tuus Cyrilli et Methodii Pont., Conf.
a03310 H Petrus beatus catenarum laqueos Christo jubente rupit mirabiliter custos ovilis et doctor ecclesiae pastorque gregis conservator ovium arcet luporum truculentam rabiem | Quodcumque vinclis super terram strinxeris erit in astris religatum fortiter et quod resolvis in terris arbitrio erit solutum super caeli radium in fine mundi judex eris saeculi | Gloria patri per immensa saecula sit tibi nate decus et imperium honor potestas sanctoque spiritui sit trinitati salus individua per infinita saeculorum saecula Cathedra Petri
a03311 H Beatus Christi famulus sanctus Petrus apostolus insignis ac praecipuus Christi amore agnitus | In sede quoque optima sedit post Antiochiam Romae ubi ditissimae nobilitatis gratia | Cui ponti juxta litora Christi occurrit gratia mox ebrius in spiritu corde reliquit saeculum | Hujus sacrata gressibus umbra daretur temporis contactus quoque languidis mox faciebat prospera | Elegit crucis tropaeum ascendere post magistrum cujus doctrina et gratia refulget in ecclesia | Gloria tibi domine gloria unigenite una cum sancto spiritu in sempiterna saecula Cathedra Petri
a03312 A Modo ego patior quod patior illic autem alius erit in me qui patietur pro me quia et ego pro illo passura sum Vibiae Perpetuae, Felicitatis
a03313 R Fidelis servus et prudens quem constituit dominus super familiam suam amen dico vobis quoniam super omnia bona sua constituet eum Josephi
a03313a V Qui custos est domini sui glorificatur Joseph Opificis, Sponsi B. Mariae Virg. Confes.
a03322 R Constituit eum dominum domus suae Josephi
a03323 R Constituit eum dominum domus suae Josephi
a03324 R Constituit eum dominum domus suae Josephi
a03330 H Inter aeternas superum coronas quas sacro partas retinent agone emicas celsis meritis coruscus o Benedicte | Sancta te compsit puerum senectus nil sibi de te rapuit voluptas aruit mundi tibi flos ad alta mente levato | Hinc fuga lapsus patriam parentes deseris fervens nemorum colonus edomas carnem subigisque Christo tortor acerbus | Ne diu tutus latebras foveres signa te produnt operum piorum spargitur felix celeri per orbem fama volatu | Gloria patri genitaeque proli et tibi compar utriusque semper spiritus alme deus unus omni tempore saecli Transl. Benedicti
a03339 H Laudibus cives resonent canoris templa solemnes modulentur hymnos hac die summi Benedictus arcem scandit Olympi | Ille florentes peragebat annos cum puer dulcis patriae penates liquit et solus latuit silenti conditus antro | Inter urticas rigidosque sentes vicit altricem scelerum juventam inde conscripsit documenta vitae pulchra beatae | Aeream turpis clarii figuram et nemus stravit veneri dicatum atque baptistae posuit sacrato monte sacellum | Jamque felici residens Olympo inter ardentes seraphim catervas spectat et dulci reficit clientum corda liquore | Gloria patri genitaeque proli et tibi comprar utriusque semper spiritus alme deus unus omni tempore saecli Transl. Benedicti
a03365 H Claris conjubila Gallia laudibus laeteris Benedicti patris ossibus felix quae gremio condita proprio servas membra celebria | Miris Italia fulserat actibus gallos irradiat corpore mortuus signis ad tumulum crebrius emicat illustrans patriam novam | Hinc vatum veterum facta resuscitat morti quod libuit mortuus imperat exstinctum propriis ossibus excitat o quam mira potentia| Jam caelo residens o pater optime divinis famulos imbue regulis angustum per iter scandere largiens dona regna perennia | Cunctorum dominans omnipotentia tu qui sede poli conspicis omnia psallentum placide suscipe cantica votis voce precantia Benedicti
a03369 H Aurora surgit lucida Christi triumphos afferens cum corpus ejus visere Maria vis et ungere | Anhela curris angelus at ecce laetus praedocet mortis refractis postibus redisse quem desideras | Sed te manet jucundius intacti amoris praemium cum voce pulsans vilicum tuum magistrum conspicis | Quae cum dolenti virgine haesisti acerbo stipiti tu prima vivi ab inferis es testis atque nuntia | O flos venuste Magdalae o Christi amore saucia tu caritatis ignibus fac nostra corda ferveant | Da Christe tantae servulae dilectionem persequi et nos tu in caelestibus tibi canamus gloriam Mariae Magdalenae
a03370 H Magdalae sidus mulier beata te pio cultu veneramur omnes quam sibi Christus sociavit arcti foedere amoris | Cum tibi illius patefit potestas daemonum vires abigens tremenda tu fide gaudes potiore necti grata medenti | Haeret hinc urgens tibi caritatis vis ut insistas pedibus magistri fervidis illum comitata semper sedula curis | Tuque comploras dominum crucique impetu flagrans pietatis astas membra tu terges studiosa et ungis danda sepulcro | Quos amor Christi peperit triumphis nos fac adjungi socios per aevum atque dilecto simul affluenter Pangere laudes Mariae Magdalenae
a03373 A Ego dominus sponsabo te mihi in sempiternum et sponsabo te mihi in justitia et judicio et in misericordia et miserationibus et sponsabo te mihi in fide Birgittae
a03379 A Assumpto Jesus Petro et duobus filiis Zebedaei coepit contristari et maestus esse Jacobi
a03380 A Occidit Herodes Jacobum fratrem Joannis gladio Jacobi
a03381 H Solemne nobis gaudium reduxit ordo temporum quo per beatum Jacobum lustratur plebs fidelium | Hic evocante gratia liquit patrem et retia et est secutus dominum piscator factus hominum | Hunc claritatis visio sancta transfiguratio cum se tribus exhibuit unum de tribus habuit | Hunc et testem agoniae fons assumpsit clementiae quando filius hominis sudavit guttas Sanguinis | Hic per Herodis gladium vitae percurrens stadium et muneratus bravio caeli sedet in solio | Regi superno gloria qui Verbo fecit omnia quem videre cum gratia mereamur in gloria Jacobi
a03382 A Quicumque voluerit inter vos major fieri sit vester minister et qui voluerit inter vos primus esse erit vester servus Jacobi
a03383 H Jesu lumen de lumine deus de deo veniens carmen sumpsit de virgine et verus homo factus est | Deinde conversatus est in terris cum hominibus se videns credens diligens Martha recepit hospitem | Soror ad pedes domini sermones ejus audiens et Martha erat satagens ad frequens ministerium | Ambae placentes domino utraque vitam redolent activam Martha denotat contemplativam reliqua | Sic nostra fiat actio ne cadat contemplatio ut sustentemur victibus et placeamus Domino | Praestet hoc Pater optimus per Jesum Christum filium qui secum in perpetuum regnat cum sancto spiritu Marii, Marthae
a03384 H Deum verum et hominem Martha recepit hospita o felix quae promeruit habere tantum hospitem | Qui fratrem suum Lazarum commotus suis precibus quatriduanum foetidum suscitavit a mortuis | Nos a peccatis suscitet per preces hujus virginis et nos in terris hospites in caelis cives faciat | Praestet hoc pater optimus per Jesum Christum filium qui secum in perpetuum regnat cum sancto spiritu Marthae
a03385 A Existimo omnia detrimentum nesse propter eminentem scientiam Jesu Christi Ignatii
a03386 H Edocet subditos verbis et actibus se donans specimen bonorum omnibus dirus ad scelera misericorditer utrumque temperans fit aequus arbiter | Ut prudens medicus perungit languida quae salus abicit praecidit putrida non illum extulit sedes superior qui mente permanet cunctis inferior | Magister mitium pater humilium locat hunc humilem loco sublimium ex dono spiritus augetur sanctitas legis perfectio non deest caritas | Aluntur pauperes mente promptissima quae dentur dat deus manu largissima vestitur nuditas Christi vel pauperum accrescit cumulus bonorum operum | Marthae sollicitus implet officium audit cum Maria Christi colloquium lugi silentio jungitur lectio nec deest lacrymis fervens oratio | Cunctorum dominans omnipotentia tu qui sede poli conspicis omnia laudantibus tibi profer auxilium et aurem praebeas votis precantium Comm. plurimorum Confessorum non Pontificum TP
a03387 H O Christe flos convallium te laudibus extollimus quod hanc ornasti virginem palmis quoque martýrii | Haec prudens fortis sapiens fidem professa libere pro te dira supplicia excepit imperterrita | Sic spreto mundi principe tuo ditata munere cruento parta proelio aeterna tulit praemia | Hujus redemptor meritis nos pius adde socios ut mente pura fructibus tui fruamur sanguinis | Jesu tibi sit gloria qui natus es de virgine cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula
a03388 H Aptata virgo lampade ad nuptias ingressa es aeterni regis gloriae quem laudant turbae caelicae | Grata conviva superis caelesti sponso jungeris amplexi casti foederis pudoris dives meritis | Normam vivendi instrue nos prece tua confove possimus ut resistere hostis nostri versutiae | Exemplar vitae virginum Maria roget filium ut ejus adiutorium nos juvet per exsilium | Sit Deitati gloria per infinita saecula pro virginis victoria qua gaudet caeli curia
a03389 H Aptata virgo lampade ad nuptias ingressa es aeterni regis gloriae quem laudant turbae caelicae | Grata conviva superis caelesti sponso jungeris amplexi casti foederis pudoris dives meritis | Normam vivendi instrue nos prece tua confove possimus ut resistere hostis nostri versutiae | Exemplar vitae virginum Maria roget filium ut ejus adiutorium nos juvet per exsilium | Sit Deitati gloria per infinita saecula pro virginis victoria qua gaudet caeli curia
a03390 H Haec femina laudabilis et honorata meritis ut sanctis pollet moribus triumphat sic cum angelis | Ex corde devotissimo orans deum cum lacrimis vigiliis jejuniis haerebat haec assiduis | Contemnens mundi gloriam ac mente semper integra perfectam post justitiam migravit super sidera | Quae sanctitatis actibus sua ditavit limina laetatur nunc perpetuis caelestis aedis praemiis | Laus uni ac trino domino qui nos ejus precatibus peracto vitae termino conjungat caeli civibus
a03391 H Insigne Francorum jubar qui Clodovaeum principem tuis piasti fontibus te nunc Remigi pangimus | Gens Franca mortales deos te praedicante respuit monstrante te caeli viam uni deo se consecrat | Natalis augusto die quo Christus astris prodiit infers nova victoria castris dei tot milites | Mitis sicamber verticem cervice flexa dejicit quod tradidit flammis colit et quod colebat abjicit | altissimo per te deo grates perennes solvimus qui nos tuis laboribus verbisque collustrat fide | Deo patri sit gloria par filio par flamini quo dante regnum Galliae suscepit antiquam fidem Remigii
a03392 H Legis sacratae sanctis caeremoniis subjectus omnis calamo mosaico dignatur esse qui regit perfulgidos in arce patris ordines angelicos caelumque terram fundavit ac maria | Mater beata carnis sub velamine deum ferebat umeris castissimis dulcia strictis oscula sub labiis deique veri hominisque impresserat ori jubente quo sunt cuncta condita | Hic lumen ardens gentium in oculis gloria plebis Israelis germinis positus hic est in ruinam scandali et in salutem populorum omnium donec secreta revelentur cordium | Gloria patri per immensa saecula sit tibi nate decus et imperium honor potestas sanctoque spiritui sit trinitati salus individua per infinita saeculorum saecula Purificatio Mariae
a03393 H Hymnis angelicis ora resolvimus dum terrena fluunt nocte silentia caelestes modulos virgo Scholastica puris mentibus imperat | Gentis Nursiadum stemmate nobilis agni virgineo foedere clarior sponsi perpetuis fragrat odoribus cordis vulnere pulchrior | Fervens innocuis pascitur ignibus et majora petit pabula caritas ut frater superum gaudia disserat virgo fortior impetrat | O noctis placidae dulcia tempora quae caeli dapibus pectus inebriant dum pandit cupidis sermo vicarius Jesu numen amabile | Cordis vera quies inclyta trinitas quae vultus satias lumine caelites sit te dulce loqui dulcius assequi et per saecula perfrui Scholasticae
a03394 H Rector aeterni metuende saecli auctor et summae bonitatis ipse quas tibi laudes ferimus canentes accipe clemens | Festa quae sanctis colimus tropaeis nomen beati sonant Benedicti cujus optandis meritis creator illa dicasti | Qui patrum normas imitando sacras victor in duro validus duello hostis atrocis rabiem subegit belliger audax | Sit salus illi decus atque virtus qui supra caeli residens cacumen totius mundi machinam gubernat trinus et unus
a03395 H Hi sacerdotes domini sacrati consecratores domini fideles atque pastores populi fuere impigro amore | Namque susceptae benedictionis dona servantes studuere lumbos fortiter cincti manibus coruscas ferre lucernas | Sicque suspensi vigilesque quando januam pulsans Dominus veniret obviaverunt properanti alacres pandere limen | Gloriae summum decus atque laudis rex tibi regum deitas perennis quicquid est rerum celebret per omne tempus et aevum Cyrilli et Methodii Pont., Conf.

Pages