Search chants

Displaying 36351 - 36400 of 62356
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
a04933 I Laudemus Christum regem de virgine natum qui Stephanus martyr hodie conjunxit in astris Stephani
a04934 A Ejicientes eum extra civitatem lapidabant invocantem et dicentem domine Jesu accipe spiritum meum Stephani
a04936 A Nec mortem jam timebat quia Christum quem pro se occisum sciebat viventem videbat Stephani
a05016 R Narraverunt laudes domini et virtutes ejus Lucae
a05016a V Et mirabilia ejus quae fecit Lucae
a05017 H En evangelistae adest festum Lucae domine quem a saeclo sublimasti Pauli nam apostoli medicus sistit caelestis spiritu vel corpori | Sancto spiritu instigante in Achaiae partibus evangelium descripsit plebibus fidelibus quod discit a Paulo missum optimis in manibus | Posteaque exaravit actus apostolicos nam in civitate Romae ad docendos populos perquam et perfecit almos placidos catholicos | Hic civis Antiochenus Lucas arte medicus rursus et alumnus doctor gregis nam sermonibus aegris dedit sospitatem membris et spiritibus | Unde te precamur Christe auctor fidelissime ut per ejus impetratum careamus crimine et per illum te fruamur firma beatitudine Lucae
a05018 H En evangelistae adest festum Lucae domine quem a saeclo sublimasti Pauli nam apostoli medicus sistit caelestis spiritu vel corpori | Sancto spiritu instigante in Achaiae partibus evangelium descripsit plebibus fidelibus quod discit a Paulo missum optimis in manibus | Posteaque exaravit actus apostolicos nam in civitate Romae ad docendos populos perquam et perfecit almos placidos catholicos | Hic civis Antiochenus Lucas arte medicus rursus et alumnus doctor gregis nam sermonibus aegris dedit sospitatem membris et spiritibus | Unde te precamur Christe auctor fidelissime ut per ejus impetratum careamus crimine et per illum te fruamur firma beatitudine Lucae
a05114 W Propter quod et deus exaltavit illum et dedit illi nomen quod est super omne nomen Fer. 5 in Cena Dom.
a05242 A Deus de caelis qui es pius deus da benedictionem super hanc domum ut qui in ea habitant corporis sanitatem accipiant/ et vitam aeternam possideant dextera dei patris benedicat et salvet protegat et defendat ab omni malo populo huic convenientem det eis in presenti saeculo corporis sanitatem et post hujus seaculi vitam sempiternam alleluia alleluia Ad Processionem
a05317 A [...] magnificet deum Fer. 6 per annum
a05393 W Misericordias tuas domine in aeternum cantabo. A generatione et progenie.
a05394 A Manete autem in dilectione mea qui manet in me et ego in eo dicit dominus Ad Mandatum
a05395 A Tunc praecinxit se Jesus et fecit illos discumbere et transiens ministrabat illis Ad Mandatum
a05477 A Crucis apparet hostia tensis in cruce bracchiis sex alis tecta variis cum vultus elegantia quae Francisci cor attrahit augens ei charismata suaque sacra stigmata in ejus carnem protrahit Francisci
a05478 A Permaneat et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum o Maria
a05479 A Lauda Jerusalem dominum lauda inclytum nomen Mariae
a05480 A Mariae nomen cunctas illustrat ecclesias cui fecit magna qui potens est et sanctum nomen ejus
a05481 A Mirabiles elationes maris sed mirabilior in nomine Mariae dominus
a05565 A Jucundetur in hoc sollemnio Tarasconis devota contio harmonica vocis diffusio Martham laudet jubilet animo sollemnizet adiacens regio tantae laudis dotata radio Marthae
a05566 R Omnes gentes manibus plaudite et vos fratres clare concinite hodie rex hospes in capite diadema posuit hospitae Marthae
a05567 R Omnes gentes manibus plaudite et vos fratres clare concinite hodie rex hospes in capite diadema posuit hospitae Marthae
a05567a V Plebem tuam protege domine gloriosae Marthae precamine
a05568 A Martha nobis virginis filium quem pavisti redde propitium et post mortis hujus exsilium fac in caelo nobis hospitium Marthae
a05569 I Assunt sanctissimae Marthae sollemnia quam devotissime laudat ecclesia Marthae
a05570 A Ex regali prosapia Christi procedens hospita matre fuit Eucharia Syroque patre genita Marthae
a05571 A Hebraicis litteris satis erudita floruit prae ceteris in activa vita Marthae
a05573 A Multos per facundiam praedicationis provexit ad patriam summae regionis Marthae
a05574 A Martha parans convivium sororis vult auxilium ut expleto negotio Christi vacet eloquio Marthae
a05575 A Non ex laboris gemit gravedine sed quia caret verbi dulcedine cibi parandi sollicitudine Marthae
a05576 A Diligenter excogita quam felix sit haec hospita quanta sint ejus merita quae sic erat sollicita Marthae
a05577 R Martha verum jubar ecclesiae pia prudens mirae facundiae cella fuit divinae graciae vas pudicitiae Marthae
a05577a V Christi ministra lux erat hominum morum magistra noverca criminum Marthae
a05578 R Jure tenens hereditario Bethaniam simul et Magdalam maturo se rexit consilio summopere detestans scandalum
a05578a V Pacem sequens et sanctimoniam exstirpabat litis zizaniam Marthae
a05579 R Dum haberet tantas divitias non prorupit ad insolentias sed abhorrens carnis delitias egenorum fovit inopias Marthae
a05579a V Secum crevit a pueritia pietatis exuberantia Marthae
a05580 R Dic domina quare conquereris non senties gravamen operis si cogites quantum sit muneris opus tuum dominum pasceris Marthae
a05580a V Memor esto cujus sis pauperis hospes et tunc alleviaberis Marthae
a05581 A Felix esse aula vere dignoscitur ubi de Maria Martha conqueritur Marthae
a05582 A Multis placet actio licet onerosa paucis contemplatio quamvis gaudiosa Marthae
a05583 A Ministrat exterius Martha per activam pascitur interius per contemplativam Marthae
a05584 A Dum a pontificibus templum consecratur aqua Marthae precibus in vinum mutatur Marthae
a05585 A Morbus incurabilis regis Chlodovaei probat quam mirabilis virtus esset ei Marthae
a05586 A Tuis apud dominum ministris implora veniam peccaminum Martha mortis hora Marthae
a05587 R Non me labor exulcerat sed prae amore langueo amor Christi me superat amo tacere nequeo Marthae
a05587a V Quanta mihi fecerit video ideoque miror et stupeo Marthae
a05588 R Dei verbum tam dispari naturae jungi voluit ab ipsa fauce tartari sororem meam eruit fratrisque mei Lazari corpus vitae restituit Marthae
a05588a V Hospitari mecum non renuit veritatis viam me docuit Marthae
a05589 R Medicina aegrotorum morbum curas Dodonei suscitatrix mortuorum decor floris virginei Marthae
a05589a V Sancti spiritus solamen nobis Martha obtine amen Marthae

Pages