Search chants

Displaying 37051 - 37100 of 61227
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
a06915:28 HV Post hos beati proeliantes pulcrius Castulus sanctus nec non et Tiburtius superant ignes tortorumque verbera ense prostrati migrant ad caelestia regno adsciti cum turba angelica
a06915:29 HV Igitur tenti ex hinc nobilissimi gemini fratres set uni vocabulo figuntur ligno ferreis aculeis stimulantur planta pedum clavibus fatentes Christum lancea transfossi sunt
a06915:30 HV His universo laureati sanguine rutilum sidus lucernaque fulgida diu laetere nullatenus potuit Sabastiani inclyta praesentia ortator quique cunctis fuit strenuus
a06915:31 HV Hic callidorum conventus insidiis regi oblatus extat imperterritus et sciscitatur numina cur temneret Christum cunctanter laudando confessus est esse cum patre deum sempiterniter
a06915:32 HV Hujus ad vocem furens judex impius jubet in campo hunc sagitis insui quo genus poenae huic ad exitium putans prodesse sibi ad vindicium amens relinquit ipsum velut mortuum
a06915:33 HV Nullo beatus dolore conteritur cum armaretur divinis virtutibus set convalescens jam virtute praeditus persecutorem obviat modestius proponens morem christiani dogmatis
a06915:34 HV Immanis ille denuo deserviens fraglis concidi dei sanctum imperat indesinenter usque dum deficeret set mox ut ipsam perferret sententiam spiritum efflat ad patria caelica
a06915:35 HV Adstote dei gloriosi martyres adstote christi milites fortissimi ferte favorem vobis obsequentibus patrocinate vobis diligentibus et sufragate christiano cetui
a06915:36 HV En clerus omnis atque sacerdotium en setas omnis sexus vel conditio vestris congaudent hodie victoriis praebete cunctis congrua remedia hac quaeque vestris competunt jam meritis
a06915:37 HV Qui postulata conferendo plebibus et munimenta Christo servientibus omnibus sitis perenne solatium ad reserandum paradisi aditum qui hujus festum veneramur gaudium
a06915:38 HV Praesta oramus trinitas indifferens desiderata tibi confitentibus qui solus nomen deitatis obtines pater cum filio atque sancto spiritu in trinitate regnas in perpetuum
a06915.1 H Adest dies percompta summis gaudiis quae decoratam martirum victoriis excipit sancta debota ecclesia ob hoc decenter in laudes altissimi hymnum promamus cantibus armonicis | Hic vir inluster meritis ac verbibus ab idolorum ultibus nefariis plebes convertit divinis oraculis cultores reddit fidei catholicae et amatores fervidos martyrii | Prompto carorum fratrum nutans animum affatu firmat salubri hortamine parentum quoque conjugumque subolum atque carorum infidelem animum fidei sancte mancipavit cultui | Hinc principante plebium Cromatium Nicostratum vel Claudium vel Castulum necnon et Zoe simul et Castorium adletas fecit Christi dei filium quod incuntanter perferrent martyrium | Qui innovati salutari lavacro signis coruscant virtutibus eminant nam quemdam lapsum quassatis jam membribus restaurat orans illico Tiburtius quae cum parentes Christo munus obtulit | Hic vir inluster merito Cromatius spreto profano cultu idolatriae adherens castae discipline fidei nexus dissolvit famulorum libere mancipans Christo quos jure possideret | Mox se devotum exhibens altissimo reliquid cuncta mundi transitoria adhaesit mente divinis obsequiis student implere indita oracula forum spernit et secretum appetit | Huic caterva adherent credentium perferre pondus nequibens martyrii cum quibus idem in Campano litore Cenobialem vitam geret digniter deo se simul cuncti mactant hostia | Romuleorum Principes sacrilegi ad hec commoti gravius deserviunt et exarsere furoreque rabido in persequendo Christi testes fidei libamen quoque diis nollent exivi | Tunc papa urbis convocato agmine catholicorum secum remanentium quosdam ex illos consecrat praesbiteros quosdam honorat decore Levitico ceteros omnes fecit subdiacones | Sabastiani auctoris studio omnium horum armata confessio ad passionem prosilit intrepida nam Zoe victrix prima vicit dimicans hinc tranquillinus triumphat felicius | Deinde simul Claudius Nicostratus Castor Victorque una cum Simpronio sacra quaerentes corpora per litora subito capti ab insidiantibus salo immersi pro Christo perempti sunt | Post hos beati proeliantes pulcrius Castulus sanctus nec non et Tiburtius superant ignes tortorumque verbera ense prostrati migrant ad caelestia regno adsciti cum turba angelica | Igitur tenti ex hinc nobilissimi gemini fratres set uni vocabulo figuntur ligno ferreis aculeis stimulantur planta pedum clavibus fatentes Christum lancea transfossi sunt | His universo laureati sanguine rutilum sidus lucernaque fulgida diu laetere nullatenus potuit Sabastiani inclyta praesentia ortator quique cunctis fuit strenuus | Hic callidorum conventus insidiis regi oblatus extat imperterritus et sciscitatur numina cur temneret Christum cunctanter laudando confessus est esse cum patre deum sempiterniter | Hujus ad vocem furens judex impius jubet in campo hunc sagitis insui quo genus poenae huic ad exitium putans prodesse sibi ad vindicium amens relinquit ipsum velut mortuum | Nullo beatus dolore conteritur cum armaretur divinis virtutibus set convalescens jam virtute praeditus persecutorem obviat modestius proponens morem christiani dogmatis | Immanis ille denuo deserviens fraglis concidi dei sanctum imperat indesinenter usque dum deficeret set mox ut ipsam perferret sententiam spiritum efflat ad patria caelica | Adstote dei gloriosi martyres adstote christi milites fortissimi ferte favorem vobis obsequentibus patrocinate vobis diligentibus et sufragate christiano cetui | En clerus omnis atque sacerdotium en setas omnis sexus vel conditio vestris congaudent hodie victoriis praebete cunctis congrua remedia hac quaeque vestris competunt jam meritis | Qui postulata conferendo plebibus et munimenta Christo servientibus omnibus sitis perenne solatium ad reserandum paradisi aditum qui hujus festum veneramur gaudium | Praesta oramus trinitas indifferens desiderata tibi confitentibus qui solus nomen deitatis obtines pater cum filio atque sancto spiritu in trinitate regnas in perpetuum | Amen
a06916 H Sperati sancti martyris palmae virtutis inclyta alternis invicem choris hymnis canamus mysticis | Ab urbs hujus praepollens Africae catervae servat ampletitque occiduus Christo dicatus populus | Floret ejusdem tumulus eximiis virtutibus ut passionis gloriam amplificent miracula | His sacris cum sodalibus dum cogitur virtutibus negavit esse fortiti sunt ne serviret idolis | Christi clamavitque protinus Christi minister ego sum quosque videtis socios tales adesse credite | His dictis praesul impius comunitus ira insaniae feriret jubet gladio colla piorum martyrum | Post quem trophaeum fidei evolaverunt animae petentes patris solium pares coronas capiunt | Sitque gerentes stigmata Christi in carne propria conforma facti sunt Christo caelesti regno praemio | Deo patri
a06916.1 H Sperati sancti martyris palmae virtutis inclyta alternis invicem choris hymnis canamus mysticis | Hunc urbs praepollens Africae Carthago servat martyrem ampletitque occiduus Christo dicatus populus | Floret ejusdem tumulus eximiis virtutibus ut passionis gloriam amplificent miracula | Hic sacris cum sodalibus dum cogitur ad victimam negavit esse fortiter tura libanda idolis | Exclamat namque protinus Christi minister ego sum quosque videtis socios tales adesse credite | His dictis praesul impius commotus ira insaniae ferire jubet gladio colla piorum martyrum | Post quem tropaeum fidei evolaverunt animae petentes patris solium pares coronas capiunt | Sitque gerentes stigmata Christi in carne propria conforma facti sunt Christo caelesti regno praemio | Deo patri sit gloria
a06917 H Squalent arva soli pulvere multo pallet siccus ager terra fatescit nullus roris honus nulla venustas quando nulla viret gratia florum | Tellus dura sitit nescia roris fons jam nescit aquas flumina cursus herbam nescit humus nescit aratrum magnorum rupta patet turpis hiatu | Estus fervet humus igneus ardos ipsas urit aves frondea ramis fessis tecta necant pulvis arenae sicco dispuitur ore viantis | Ventir ora fere bestia ventis captantesque viri flammina venti ventis et volucres ora recludunt ac mulcere sitim fraude volentes | Fetus cerba suos pignera cerba fetus cerba sitim fessa recusat fetus cerba pios mesta relinquid quaesitam quoniam non venit herbam | Venerunt juvenes pocula noti quaerentes putei linfaque fugit et vasis vacuis tecta revisunt fletus eu proprio ore viventes | Vos praesepae sum linquit inane pratorumque volens carpere gramen nudam versat humus sic pecus omne fraudatum moriens labitur herbis | Radices nemorum rustica plebes explorat misero curva labore solarique famem cortice quaerit nec sucos teneros arida praestet | Hanc peccata famem nostra merentur sed mercem propriam Christo fovet quo culpa gravior gratia major justi supplici vincla resolvat | Jam caelum reseres arvaque laxes secundo placidus imbre rogamus Eliae meritis impia secla donasti pluviam nos quoque dones | Aeterne genitor gloria Christo semper cum genito sit tibi sancto compar spiritui qui deus unus pollens perpetuis inclyte saeclis | Amen
a06922 H Te decet hymnus in Sion omnipotens dum quisque reddit votum in Jerusalem fide sumens in voto constantiam expellit sese cunctis ab incelebris ut te sequantur crucem sibi bajulans | Hoc documento priores apostoli egerunt actu fiei probabiles hoc praedicando fundavere ecclesiam materque vera persistens incolomis enixa sponsum profert almae pignora | In infolatus agmina potissima nectareosque fructus in martyribus in confessores fert domun uberrimum dum gloriatur in regnis caelestibus se perceptura opes inefabiles | Hinc odierno bis binis in testibus resultans victrix transmittit regalia tibi rex poli apta vel suavia munera vere valde probatissima quae tuo idem lucrabit ex sanguine | In Dorothea ligustra ambrosea liliorumque hac rosarum destinat vel in Callistem Christe temque violas oppletas valde odore gratissimo vel preciosum ferculum in Teufilo | Quorum certatrix Dorothea prior est duplici compta laurea prefulgida virginitatis nempe hac martyrii adeptam fructum in lucro consortium sororum dum tertium vel Teufilo | Cappa docene Cesareae civitas hec cives orta summo in praesidio speciem urbi praebet imitabile fide praepollens vita morum enitens martyriali triumphum expediens | Opinione hujus sacrae virginis infandus praeses comperta Cimbricis discutiendam sisti sibi praecipit temptatur blandis hac suadellis decipi idem deterrit minis perasperrimis | Quam ut praespexit praeses imperterrita furens catasta trucidandam sublimat set insons poenam incunctanter perferens elata voce nomen Christi praedicat unum cum patre fore hac paraclito | Hujus ad finem aenervandam callidus Christetem simul cum Callisteni provocat sibimet ipsi parilem ut faciant set mox correctae per ipsam credidere quae facta esset caeleps jam angustior | Quis enarrare tua Christe valeat miraculorum opera insignia quae agis ipse dum sanctos glorificas nam stanti ales praesul ad custodiam cum corruentes corrigas clementius | Afflata cujus virgo sancta flamine fert jam elapsis salutem sororibus restaurans mentem hortamentis fidei in his fervorem recreat martyrii quod properarent hic ad palman alacres | Illusum ita se dolens Sapricius ambarum censet artus culpam urere quarum ex nece dum ulcisi nititur victrices fecit aetherea conscendere ab obtinenda diadema regia | Gavisa caeleps dum ex hoc praesisteret lucenda poenis sublimatur stipite dilaniatur fragilatque ungulis libenter perfert facies in lateribus ad palmas vultum properas illarum | Atrocitatem supergressa praesidis spiculatori perimenda traditur nuptura sponsum jam quo heres martyrium sibi petenti Teufilo scolastico munere misso laureantur sanguine | E paradiso destinata munera Teufilus sumens admiratur stupidus trium melorum vel rosarum suavium quorum afflatus renovatur vivido credendo laudat Christum dei filium | Cum esset olim crucis Christi derisor confessor factus repente potissimus diffuso ore crucifixum praedicans simulacrorum imposturam inflammas funesta coram praeside pernuntiat | Tunc furens judex sistit eculeo afficiendum poenis noxialibus quem ut advertit vultu imperterritum hac pertinacem in fide persistere perimit esse mox effecta martyrem | Ob hoc redemptor supplices exposcimus ut quique horum congaudemus meritis et diem festum votive excolimus ab his defensi careamus vitiis expiemurque cunctis a delinquis | Hii quoque nostris favendo miseriam compatiendoque necessitatibus cunctis adsistant patroni assidui ut nunc ereptos ab adversatibus victuros secum propheant ad praemium | Praesta quaesumus unitas potentia summa qui regis saeculorum saecula ut te fruamur sine fine tempora lux angelorum et dies perennius sol ipse nobis vigeas perpetuus Dorotheae
a06924 H Tunc ille Judas carnifex ausus magistrum tradere pacem ferebat osculo quam non habebat pectore | Verax datur fallacibus pium flagellat impius crucique fixus innocens conjungitur latronibus | Xiromera post sabbatum quaedam vehebant corpori quas allocuntur angeli vivum sepulchro non tegi | Hymnis venite dulcibus omnes canamus subditum Christi triumpho tartarum qui nos redemit venditus | Zelum draconis invidit atque os leonis pessimi calcavit unicus dei seseque caelis reddidit | Deo patri
a06925 H Urbis magister Tasciae tu Cypriane pontifex fax luminosa et efficax verbo docens et sanguine | Tu martyr et doctor pius utroque clarus dogmatae et stulta verbis imbuis et docta exemplis foves | Caelestis illae spiritus qui in prophetis praefuit te irrigavit caelitus implevit egit compulit | Hinc fonte claro luminum mentes foves fidelium artus pererrans invios civis palatum recreans | Tu passionis gloriam quaestu oblato distrahis mercedem mortem comparans cum te feriret carnifex | Sic sic docens quod verum est fundis beatum sanguinem ditans cruore Africam verbo docens Hesperiam | Tu doctor in terra pius tu martyr in caelestibus quod praedicasti dogmatae fac nos tenere per precem | Deo patri
a06927 H Vocaris ad vitam sacrum dei genus creator asciscens amatque condidit redemptor attrahit benigno spiritu venite dicit vester unus sum deus | Damnationis vos jugum pressit grave collum dedistis ponderi nequitiae os tranquillavit guttur et pernicies substate quicquid affluit totum ruit | Prorsus relicto claritatis lumine ingens chaos vos pessime concluserat locus beatitudinis jam non erat cruenta terra quare mors intraverat | En mitis adveni creans et recreans deus potens infirmitatis particeps in mea valenter vos feram concurrite ut jam receptet vos ovile gaudium | Signo crucis frons praenotetur indito aures et os perfusa signet unctio praebete dictis cordis aurem vividum confessionis personate canticum | Omnes novo estote laeti nomine omnes novae sortis fovet hereditas nullus manebit servus hosti subditus eritis unius dei regnum manens | Honor sit
a06932 R Stella maris fulget mater dei ave De BMV
a06932a V Tua virgo prece funda nos in pace De BMV
a06934 A Firmetur manus tua et exaltetur dextera tua justitia et judicum preparatio sedis tuae misericordia et veritas precedant faciem tuam Pro ordinatione Episcopi
a06935 A Custodi me Domine ut pupillam oculi sub umbra alarum tuarum protege me Ad visitandum infirmum
a06936 A Egredimini et venite benedictus Deus qui liberavit nos de camino ignis ardentis Ad Benedicite
a06937 [M] Tertio in flore mundus adhuc cum pubesceret in decore juventutis seculum pulcresceret atque prolis subter omnes laetos caeli cardines germinando pullularet humana feliciter | Natus est homo in mundo patriarcha nobilis Abraham Dei amicus puer fidelissimus heber aurea de stirpe oriundus extitit a quo coepit Hebraeorum diffamari populus | Huic sterilis beata sarra sanctum peperit filium cui nomen dedit bonus Dei angelus clausus adhuc vulva matris Isaac vocatus est quem in Dei holocaustum pater iustus obtulit | Hic Rebecca de conjuge Jacob sanctum Domini habuit prolem quem Deus dilexit in specie hic duodecim quaternis genuit de matribus filios a quibus gens est Israhel lectissima | Qui beatus patriarcha filium carissimum genuit in senectute Joseph nomen indidit quem dilexit super omnes natos singulariter hic paterna relevabat senectute jugiter | Fecit illi pater suus tunicam talariam vario polimitoque contextam de stamine erat pulcher in aspectu venustus in specie liliis ad instar nitens roseus ut rosula | Hic in nocte soporatus presagum per spiritum vidit somnia que patri fratribusque retulit que invidie tulerunt dictis seminarum odiique cum livore ministrabant fomitem | Segetum albentes spicas putabam nos falcibus resecare sicque meum ligatum manipulum stabat vestros adorare conspexi fasciculos haec dicente corda fratrum altus dolor obruit | Vidi solem atque lunam sed et stellas undecim me insomnis adorare venerandis radiis obquam causam duris eum pater dictis corripit tacitus tamen rem clausam voluebat sub pectore |
a06946 A Admitte piissima Dei genitrix nostras preces intra sacrarium exauditionis et reporta nobis antidotum reconciliationis Ad Processionem
a06960 A Fundamentum aliud nemo potest ponere praeter illud denique quod positum est a Christo Domino In Dedicatione Ecclesiae
a06961 A Exsurgat Deus ad nostri famulatus obsequium et in loco sancto ejus fiat benedictionis augmentum In Dedicatione Ecclesiae
a06962 A Ecce tabernaculum Dei cum hominibus et spiritus Dei habitat in vobis templum enim Domini sanctum est quod estis vos pro cujus amore celebratis hodie gaudia templi tempore festi In Dedicatione Ecclesiae
a06964 A Domine ad te dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu majestatis tuae In Dedicatione Ecclesiae
a06965 A Ab Oriente portae tres ab Occidente portae tres ab Aquilone portae tres ab austro portae tres In Dedicatione Ecclesiae
a06966 A Deus in sancto via tua quis Deus magnus sicut Deus noster tu es Deus qui facis mirabilia solus
a06968 A Domine qui Moysi locutus es dicens solve calciamentum de pedibus tuis locus enim in quo stas terra sancta est benedic locum hunc ut sit terra sancta et benedicta
a06969 A Deus cujus sedes est caelum et terra scabellum pedem tuorum tu pavimentum hoc sanctifica omnesque hic te orantes scalam somniantis Jacob fac ascendere ut per hanc virtutum gradibus ad te perveniant ubi in templo sancto tou benedictus permanes in saecula
a06973 A Vox Domini super aquas Deus majestatis intonuit Dominus super aquas multas
a06975 R Ave Gemma Christi sponsa domini illuminatrix quae protoplastum perditum castri in argie cupitidate restaurasti sacri corporis tui de virginitate Annuntiatio Mariae
a06975a V Regina mundi palatium Christi dulcissima mater domini sis nostri susceptrix in regno dei Annuntiatio Mariae
a06996 H Assunt o populi festa celebria quae felix revehit temporis orbita in sese rediens axe volubili laudem sidereo reddite principi | Hinc namque Hippolytus tempore terrea despectans nivea scandit ad ethera cum solvens animam corpore vividam caelestem meruit sumere lauream | Dum dux belligeris esset hic agminis jussis Caesareis carcere martyrem servandum recipit qui cruce praevia dat caecis oculis perdita lumina | Cernens Hippolytus signa fabentia mox Christo domino credit et impia spernens daemonici dogmatis idola junctus christicolis vocibus increpat | Tunc Caesar rabido ferbidus impetu os sanctum lapide scindere praecipit longe dissiliunt fragmina dentium sed vox ingeniti praedicat unicum | Ferro praecalidis ignibus artifex format spiniferi spicula cardui quo rupta poenitus viscera martyris profundunt rosei flumina sanguinis | Hinc ad cornipedum terga ferocium innexum religant tractus in aspera vitalem subito inquid anelitum dirumque valvit vincere saeculum | Ob hoc suppliciter rex deus omnium rogantes petimus ut martyr inclytus assistat miseris fauctor et impetret confessis veniam corde piaculis | Sit vita locuplex frugibus affluis rerum prosperitas congrua polleat bellum dispereat pax bona profluat virtutes vigeant crimina transeant | Sit patri ingenito gloria maxima sit compar genito sitque paraclito unus qui retinet sceptra perenniter vincens perpetuis tempora saeculi | Amen Hippolyti
a06996:01 HV Assunt o populi festa celebria quae felix revehit temporis orbita in sese rediens axe volubili laudem sidereo reddite principi Hippolyti
a06996:02 HV Hinc namque Hippolytus tempore terrea despectans nivea scandit ad ethera cum solvens animam corpore vividam caelestem meruit sumere lauream Hippolyti
a06996:03 HV Dum dux belligeris esset hic agminis jussis Caesareis carcere martyrem servandum recipit qui cruce praevia dat caecis oculis perdita lumina Hippolyti
a06996:04 HV Cernens Hippolytus signa fabentia mox Christo domino credit et impia spernens daemonici dogmatis idola junctus christicolis vocibus increpat Hippolyti
a06996:05 HV Tunc Caesar rabido ferbidus impetu os sanctum lapide scindere praecipit longe dissiliunt fragmina dentium sed vox ingeniti praedicat unicum Hippolyti
a06996:06 HV Ferro praecalidis ignibus artifex format spiniferi spicula cardui quo rupta poenitus viscera martyris profundunt rosei flumina sanguinis Hippolyti
a06996:07 HV Hinc ad cornipedum terga ferocium innexum religant tractus in aspera vitalem subito inquid anelitum dirumque valvit vincere saeculum Hippolyti
a06996:08 HV Ob hoc suppliciter rex deus omnium rogantes petimus ut martyr inclytus assistat miseris fauctor et impetret confessis veniam corde piaculis Hippolyti
a06996:09 HV Sit vita locuplex frugibus affluis rerum prosperitas congrua polleat bellum dispereat pax bona profluat virtutes vigeant crimina transeant Hippolyti
a06996:10 HV Sit patri ingenito gloria maxima sit compar genito sitque paraclito unus qui retinet sceptra perenniter vincens perpetuis tempora saeculi Hippolyti
a06997 H Aeternae lucis conditor lux ipse totus et dies noctem nec ullam sentiens natura lucis perpeti | Jam cedit pallens proximo diei nox adventui obtundens lumen siderum adest et clarus lucifer | Jam strati laeti surgimus grates canentes et tuas quod caecam noctem vicerit revertant rursus sol diem | Te nunc ne carnis gaudia blandis subrepant aestibus dolis ne caedat saeculi mens nostra sanctae quaesumus | Ira ne rixas provocet gulam ne venter incitet opus pervertat ne fames turpis ne luxus occupet | Sed firmamento sobrii casto manentes corpore totum fideli spiritum Christe ducamus hunc diem | Deo patri sit gloria ei
a06997:01 HV Aeternae lucis conditor lux ipse totus et dies noctem nec ullam sentiens natura lucis perpeti

Pages