Search chants

Displaying 37501 - 37550 of 62370
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
a07290 R Redemptor imposuit Simoni nomen Petrus et Jacobo et Joanni nomina Boanerges Vigilia Jacobi
a07290a V Ascendens jesus in montem vocavit ad se Jacobum et Joannem et dedit eis Vigilia Jacobi
a07291 W Jacobus fuit magnus R. Secundum nomen suum alleluia Vigilia Jacobi
a07292 H Sanctissime o Jacobe frater qui es in genere Joannis evangelistae pro nobis ora sedulae | Qui supplantator diceris supplanta nos a viciis ut tuis sacris precibus jungamur poli civibus Vigilia Jacobi
a07293 R Ora pro nobis beate N. alleluia alleluia
a07293a V Ut digni efficiamur promissionibus Christi
a07294 R Vocavit Jesus Jacobum et Joannem Boanerges quod est filii tonitrui Vigilia Jacobi
a07294a V Sicut enim tonitrui voces faciunt terram tremere sic omnis mundus contremuit vocibus illorum Vigilia Jacobi
a07295 R Clementissime deus qui nos ad beati Jacobi sollemnia pervenire fecisti fac nos quaesumus mundo corde et corpore eadem celebrare Vigilia Jacobi
a07295a V Exue nos a viciis et orna virtutibus aeternis ut mereamur cum eo frui sollemnitatibus paradisi
a07296 A Imposuit Jesus Simoni nomen Petrus et Jacobo et Joanni nomina Boanerges alleluia Vigilia Jacobi
a07297 A Vocavit Jesus Jacobum et Joannem Boanerges quod est filii tonitrui alleluia Vigilia Jacobi
a07298 A Sicut enim tonitrui voces faciunt tremere terram sic omnis mundus contremuit vocibus illorum Vigilia Jacobi
a07299 A Recte filii tonitrui cognominatur quorum unus e caelestibus intonans vocem emisit in principio erat verbum Vigilia Jacobi
a07300 A Jacobus et Joannes tonitruum de nube terrificum in montem Tabor audierunt hic est filius meus dilectus ipsum audite Vigilia Jacobi
a07301 A Ascendens Jesus in montem vocavit ad se Jacobum et Joannem et imposuit eis nomina Boanerges alleluia Vigilia Jacobi
a07302 A Ad sepulchrum beati Jacobi aegri veniunt et sanantur caeci illuminantur claudi eriguntur daemoniaci liberantur mestis consolatio datur et quod majus est fidelium preces exaudiuntur ibi Barbarae gentes omnium mundi climatum catervatim occurrunt munera laudis domino deferentes alleluia Jacobi
a07303 R Imposuit Jesus Jacobo et Joanni alleluia alleluia Vigilia Jacobi
a07303a V Nomina Boanerges Vigilia Jacobi
a07304 W Occidit autem Herodes Jacobum R. Fratrem Joannis gladio alleluia alleluia Vigilia Jacobi
a07305 R Occidit autem Herodes Jacobum alleluia alleluia Vigilia Jacobi
a07305a V Fratrem Joannis gladio Vigilia Jacobi
a07306 A O quanta sanctitate et gratia beatus Jacobus refulget in caelis qui virtute dei tanta miracula agit in terris nullus enim est qui enarrare queat quanta beneficia tribuit petentibus se toto corde Jacobi
a07307 A Gaudeat plebs Gallaecianorum quae tantum ducem ac pastorem meruit suscipere almum Jacobum exultent gentes occidentales omnesque insulae illustrate tanto patrono laetetur Samaria documentis ejus imbuta gratuletur Jerosolyma sanguine ejus purpurata omnes festa ejus celebrantes dicant gloria tibi domine Jacobi
a07308 A Sanctissime apostole Jacobe sedulae pro salute tocius populi Christum deprecare qui subvenis periclitantibus ad te clamantibus tam in mari quam in terra sucurre nobis nunc et in periculo mortis Jacobi
a07309 A Jacobe servorum spes et medicina tuorum redde tuis vitam per tempora longa capitam ut superam castris jungi mereamur in astris Jacobi
a07310 H Felix per omnes dei plebs ecclesias devote laudis Christo reddat hostias qui confutavit daemonis versutias et reparavit nobis amicitias quae nos conducant ad caelestes gratias | Cujus ascensus amoris fragrantia Jacobus juxta Galileae maria pro ipso sprevit patrem ratem recia majus secutus dereliquid omnia spargens ubique vitae seminaria | Cui nomen Christus Boanerges prebuit in majestate Jesum qua resplenduit transfiguratum videre promeruit quique sedere dextre ejus maluit Judaeos atque gentiles edocuit | Jacobus major verbi dei virgula simulacrorum contruit obstacula confirmans gentes in fidei regula diversa aegris dat salutis pocula piae defunctos suscitat per saecula | Dum praedicaret cunctis regem omnium apostolorum complens ministerium passus letalem sub Herode gladium primus eorum accepit martyrium pro quo coronae tenae privilegium | Herodem autem angelis aggreditur ejus nam caro vermibus conficitur spiritus factis digna suis patitur Jacobus dignis laudibus extollitur in Compostella cujus corpus petitur | Ergo pro tanti militis victoria cujus atollit modulos ecclesia sit patri nato spiritui gloria et nobis boni perseverantia qua perfruamur politica patria | Amen Jacobi
a07313 A Honorabilem eximii patroni nostri die hujus apostoli domini Jacobi sollemnitatem celebremus devotione humili ut ejus almis precibus a noxis cunctis mereamur liberari Jacobi
a07314 A Alleluia Jacobe sanctissime alleluia pro nobis intercede alleluia alleluia Jacobi
a07315 A Alma perpetui luminis lux apostole Jacobe obscena tuorum intima famulorum illumina ut valeant tempora sic ducere saecli quo valeant gaudia captare vitae Jacobi
a07316 H Jocundetur et laetetur augmentetur fidelium concio sollemnizet modulizet organizet spiritali gaudio | In hac die in qua pie melodie reddunt laudes debitas celebretur decantetur sublimetur Jacobi festivitas | Psallat fretus caeli coetus orbis laetus plaudat nostras concio set cantantis auscultantis et laetantis pura sit devotio | Promat melos pandat caelos tangat theos cum sonoris vocibus terra sonet grates donet caelum tonet et resultet laudibus | Nihil mestum set honestum per hoc festum fiat inter omnia exaltetur consecretur et laudetur Jacobi victoria | Omnis mundus laetabundus sit jocundus hoc monet celebritas tam insignis tanti dignis viri signis miretur humanitas | O miranda o amanda o cantanda o felix festivitas o stupenda o colenda o legenda Jacobi sollemnitas | Trinitati unitati deitati sit decus et gloria triumphanti imperanti ac regnanti in caelesti patria | Amen Jacobi
a07317 A Jesus dominus vidit duos fratres Jacobum Zebedaei et Joannem in navi cum Zebedaeo patre eorum reficientes recia sua et vocavit eis Jacobi
a07318 A Venite post me dixit Jesus Jacobo et Joanni et faciam vos piscatores hominum Jacobi
a07319 A Jacobus et Joannes statim relictis reetibus et patre secuti sunt redemptorem alleluia Jacobi
a07320 A Jesus vocavit Jacobut Zebedaei et Joannem fratrem ejus et imposuit eis nomina Boanerges Jacobi
a07321 A Eduxit Jesus beatum Jacobum in montem excelsum seorsum et transfiguratus est ante eum Jacobi
a07322 A Dixerunt Jacobus et Joannes ad Jesum da nobis ut unus ad dexteram tuam et alius ad sinistram sedeamus in gloria tua Jacobi
a07323 A Jesus autem ait Jacobo et Joanni potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum at illi dixerunt ei possumus Jacobi
a07324 A Jam vos delectat locus celsitudinis sed prius via exerceat laboris Jacobi
a07325 A Herodes rex misit manus ut affligeret quosdam de ecclesia occidit autem Jacobum fratrem Joannis gladio Jacobi
a07326 A Videns herodes quia de Jacobi nece gratum esset Judaeis et Petrum conjecit in carcerem Jacobi
a07327 A Regis vero facinus in apostolo perpetrarum dilationem non patitur ultionis sed continuo vindex adest divina dextera Jacobi
a07328 A Statim percussit Herodem angelus domini eo quod non dedisset gloriam deo Jacobumque permisset et scatens vermibus expiravit alleluia Jacobi
a07329 A Jacobe magne supplantator nomine supplanta nos a viciis tuis almis meritis Jacobi
a07330 W Ipse est directus divinitus R. In poenitentia gentius alleluia alleluia Jacobi
a07331 W In vita sua fecit monstra R. Et in morte mirabilia operatus est alleluia alleluia Jacobi
a07332 R Salvator pro gressus pusillum secus litus Galilaeae vidit Jacobum Zebedaei et Joannem fratrem ejus et ipsos in navi componentes recia sua et vocavit eos Jacobi
a07332a V At illi relicto patre suo Zebedaeo in navi cum mercennariis secuti sunt eum Jacobi
a07333 R Dum esset salvator in monte imponens aptissima nomina discipulis suis vocavit Jacobum et Joannem Boanerges quod est filii tonitrui Jacobi
a07333a V Sicut enim vox tonitrui in tota mundi sonat sic in omnem terram exivit sonus predicationum beati Jacobi Jacobi

Pages