Search chants
Displaying 37701 - 37750 of 62370
| Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast |
|---|---|---|---|
| a07462 | A | Repleatur os nostrum in gaudio et lingua exsultatione magnificavit enim dominus beatam virginem virginitatis gloria et caritatis honore | Barbarae |
| a07463 | R | O pastor apostolice o defensor ecclesiae Gregori confessor Christi eruditor Augustini praesta nobis auxilium per dominum Jesum Christum | Gregorii |
| a07463a | V | Memor esto congregationis tuae quam possedisti ab initio | Gregorii |
| a07463b | V | Memor esto congregationis tuae quam adquisisti gratia Christi | |
| a07467 | A | Laudate reges terrae et omnes populi lauda cum regina lusitana gens dominum per quam posuit fines tuos pacem adipe frumenti satians te | Elisabeth Reginae Portugalliae |
| a07469 | A | Magnificat regia mens dominum quia fecit illi magna qui potens est haec est illa ter maxima Elisabeth quae simul reginae conjugis et monialis merita obtinens undique comparavit regnum caelorum | Elisabeth Reginae Portugalliae |
| a07471 | A | Ave regina princeps pacis ave mater pauperum et patriae femina caelo et mundo amabilis protege nos Elisabeth sanctissima ut per te suscipiat deus lusitanum populum suum recordatus misericordiae suae | Elisabeth Reginae Portugalliae |
| a07472 | I | Spiritus domini replevit (...) | Fer. 2 Pent. |
| a07474 | A | Et concupiscet rex decorem tuum quia ipse est dominus deus tuus | Elisabeth Reginae Portugalliae |
| a07476 | A | Potens in opere et sermone lenivit iracundiam domini et conciliavit cor patris ad filium | Elisabeth Reginae Portugalliae |
| a07478 | A | Quasi arcus refulgens inter nebulas gloriae et quasi flos rosarum in diebus vernis | Elisabeth Reginae Portugalliae |
| a07480 | A | Quasi stella matutina in medio nebulae et quasi luna plena in diebus suis | Elisabeth Reginae Portugalliae |
| a07482 | R | Annua praeclari solvamus debita fecisti nunc quia luciferam pater almus genuas aulam possidet aeterna retinendo praemia vitae | |
| a07482a | V | Florescunt justi ut sol cum luce | |
| a07483 | A | Ineffabili jucunditate gaudet nunc Scholastica cui cantate quae dum sit dux et lux vitae | Scholasticae |
| a07484 | R | Regnum caeli quae sunt Scholastica mente fideli cujus amore saeculi luxum sprevit fuxum quaerendo diligendo semper dominum quem dilexit | Scholasticae |
| a07484a | V | Eructavit cum fratre verbum Christi abiturum fulgure tenens tristi | Scholasticae |
| a07485 | I | Pervigiles mente domino jubilare venite quem pia cum fratre laudat Scholastica nocte | Scholasticae |
| a07486 | A | Admirabili nomine sacrata spreto quolibet homine sponsaverat Benedicti soror se tibi Domine | Scholasticae |
| a07487 | A | Caelestis thalamus complacebat ei ubi caeli enarrant gloriam dei | Scholasticae |
| a07488 | A | Haec fidem servabat Jesu tuo nomini et germinabat velut plena terra domini | Scholasticae |
| a07489 | A | In corde domini verbum conservavit quod sedulo cum fratre Benedicto ejus postmodum cor eructavit | Scholasticae |
| a07490 | A | Sprevit Scholastica carnale conjugium et dilexit puro corde Jesum idcirco factus est famulae deus noster refugium | Scholasticae |
| a07491 | A | Semper quae sunt sursum quaerens animo sublimis intellexit virgo sapiens quia magnus dominus et laudabilis nimis | Scholasticae |
| a07492 | A | Vultum ad vita die quem cernere tu meruisti perforibus domini stans non es motha sepulchri | |
| a07493 | A | Nam referens Christi magnalia laetificasti mentes cunctum tristantur discipulorum | |
| a07494 | A | Dominus qui elegit te ipse te coronavit corona justitiae via enim domini recta facta est coram te laus tibi deus in aevum alleluia | Pro ordinatione Episcopi |
| a07496 | A | Melchisedech rex Salem typice panem et vinum obtulit patribus in deserto mana pluit Isaac immolatur | Corporis Christi |
| a07498 | A | Elias pane subcinericio roboratur | Corporis Christi |
| a07499 | A | Agnus paschae hic panis caelestis declaratur | Corporis Christi |
| a07501 | A | O Jesu pie nos isto pane dignos effice | Corporis Christi |
| a07503 | A | O Jesu rex lex dux clementiae in hujus panis laude nos perfice | Corporis Christi |
| a07505 | A | O Jesu pater misericordiae nos peccatis solutos gratia solatos et solidatos hereditatis paternae consortes exhibe | Corporis Christi |
| a07507 | A | Rex Christe primogenite agnelle dei mystice virtutum fons vita | Corporis Christi |
| a07509 | A | Mundi caro viva divinitatis hostia aeterni patris victima omnium plasmator | Corporis Christi |
| a07511 | Ca | Vos sacerdotes domini vocabimini ministri dei nostri dicetur vobis | Fortitudinem gentium comedetis et in gloria earum superbietis | Pro confusione vestra duplici et rubore laudabunt partem suam | Propter hoc in terra sua duplicia possidebunt laetitia sempiterna erit eis | Quia ego dominus diligens judicium et odio habens rapinam in holocausto | Et dabo opus eorum in veritate et foedus perpetuum feriam eis | Et scient in gentibus semen eorum et germen eorum in medio populorum | Omnes qui viderint eos cognoscent illos quia isti sunt semen cui benedixit Dominus | Fulgebunt justi et tamquam scintillae in arundineto discurrent | Judicabunt nationes et dominabuntur populis et regnabit dominus illorum in perpetuum | Qui confidunt in illo intelligent veritatem et fideles in dilectione acquiescent illi | Quoniam donum et pax est electis ejus | Reddidit justis mercedem laborum suorum et deduxit illos in via mirabili | Et fuit illis in velamento diei et in luce stellarum per noctem | Transtulit illos per Mare Rubrum et transvexit illos per aquam nimiam | Inimicos autem illorum demersit in mare et ab altitudine inferorum eduxit illos | Ideo justi tulerunt spolia impiorum et decantaverunt Domine nomen sanctum tuum | Et victricem manum tuam laudaverunt pariter quoniam sapientia aperuit os mutorum et linguas infantium fecit disertas | |
| a07512 | Ca | Domine miserere nostri te enim exspectavimus esto bracchium nostrum in mane et salus nostra in tempore tribulationis | A voce angeli fugerunt populi et ab exaltatione tua dispersae sunt gentes | Et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur bruchus velut cum fossae plenae fuerint de eo | Magnificatus est Dominus quoniam habitavit in excelso implevit Sion judicio et justitia | Et erit fides in temporibus tuis divitiae salutis sapientia et scientia timor Domini ipse est thesaurus ejus | Ecce videntes clamabunt foris angeli pacis amare flebunt | Dissipatae sunt viae cessavit transiens per semitam irritum factum est pactum projecit civitates non reputavit homines | Luxit et elanguit terra confusus est Libanus et obsorduit | Et factus est Saron sicut desertum et concussa est Basan et Carmelus | Nunc consurgam dicit Dominus nunc exaltabor nunc sublevabor | Audite qui longe estis quae fecerim et cognoscite vicini fortitudinem meam | Conterriti sunt in Sion peccatores possedit tremor hypocritas | Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis | Qui ambulat in justitiis et loquitur veritatem qui projicit avaritiam ex calumnia et excutit manus suas ab omni munere | Qui obturat aures suas ne audiat sanguinem et claudit oculos suos ne videat malum | Iste in excelsis habitabit munimenta saxorum sublimitas ejus panis ei datus est aquae ejus fideles sunt | Regem in decore suo videbunt oculi ejus cernent terram de longe Cor tuum meditabitur timorem | Miserere plebi tuae super quam invocatum est nomen tuum et Israel quem coaequasti primogenito tuo | Miserere civitati sanctificationis tuae Jerusalem civitati requiei tuae | Reple Sion inenarrabilibus verbis tuis et gloria tua populum tuum | Da testimonium his qui ab initio creaturae tuae sunt et suscita praedicationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetae priores | Da mercedem sustinentibus te ut prophetae tui fideles inveniantur | Et exaudi orationes servorum tuorum secundum benedictionem Aaron de populo tuo et dirige nos in viam justitiae | Et sciant omnes qui habitant terram quia tu es Deus conspector saeculorum | |
| a07513 | A | Cum facis convivium voca pauperes et debiles caecos et claudos et beatus eris qui non habent retribuere tibi | |
| a07514 | A | Martyres Christi inter | |
| a07515 | Ca | Obaudite me divini fructus et quasi rosa plantata super rivos aquarum fructificate | Quasi Libanus odorem suavitatis habete | Florete flores quasi lilium et date odorem et frondete in gratiam et collaudate canticum et benedicite dominum in operibus suis | Date nomini ejus magnificentiam et confitemini illi in voce labiorum vestrorum et in canticis labiorum et citharis | Et sic dicetis in confessione opera domini universa bona valde | Gaudens gaudebo in Domino et exsultabit anima mea in Deo meo | Quia induit me vestimentis salutis et indumento justitiae circumdedit me | Quasi sponsum decoratum corona et quasi sponsam ornatam monilibus suis | Sicut enim terra profert germen suum et sicut hortus semen suum germinat sic dominus deus germinabit justitiam et laudem coram universis gentibus | Propter Sion non tacebo et propter Jerusalem non quiescam donec egrediatur ut splendor justus ejus et salvator ejus ut lampas accendatur | Et videbunt gentes justum tuum et cuncti reges inclytum tuum | Et vocabitur tibi nomen novum quod os domini nominabit | Et eris corona gloriae in manu domini et diadema regni in manu dei tui | Non vocaberis ultra derelicta et terra tua non vocabitur amplius desolata | Sed vocaberis voluntas mea in ea et terra tua inhabitata | Quia complacuit domino in te et terra tua inhabitabitur | Habitabit enim juvenis cum virgine et habitabunt in te filii tui | Et gaudebit sponsus super sponsam et gaudebit super te deus tuus | Super muros tuos Jerusalem constitui custodes tota die et tota nocte in perpetuum non tacebunt | Qui reminiscimini domini ne taceatis et ne detis silentium ei donec stabiliat et donec ponat Jerusalem laudem in terra | |
| a07516 | A | Exspuentes insanum idoli dicebant agoniste Christi qui caelum et terram non fecerunt pereant de terra et de his quae sub caelo sunt | Cornelii, Cypriani |
| a07517 | A | Maxima Corneli Cypriane quae lumina mundi supplicibus vestris tenebras subvertitae mentis | Cornelii, Cypriani |
| a07519 | A | Corneli multa laude circumquaque celebris o Cypriane gratiarum munere notabilis vos salvati nos salvate sancti dei martyres et quicumque vestra loca visitabunt supplices | Cosmae, Damiani |
| a07520 | R | Sospes uxor Cerealis prece sit Cornelii quos cum papa decollari furor sanxit Decii | Cornelii, Cypriani |
| a07520a | V | Hos convertit terque septem dum it mori militum | Cornelii, Cypriani |
| a07521 | R | Ne lucerna Cyprianus lateret sub modio Africanus de innutum praesit pontificio | Cornelii, Cypriani |
| a07521a | V | Ut tormenta non paveret beandi continuo | Cornelii, Cypriani |
| a07522 | R | Martyres praecelsi vita pontificio Corneli Cyprianeque nos donate aethere | Cornelii, Cypriani |
| a07522a | V | Alter Gallis Roma late et alter Carthagine | Cornelii, Cypriani |
| a07523 | A | Avete Christi gloriosi martyres sibique vestros commendate supplices nos et quicumque spe merendi veniam vestram devote recolunt memoriam | Cornelii, Cypriani |
Pages
No search term provided.