Search chants
Displaying 38801 - 38850 of 61227
| Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast |
|---|---|---|---|
| ah07059 | Sq | Clara resonent nunc organa (...) | |
| ah07060 | Sq | Caelica terrenaque simul turba (...) | |
| ah07061 | Tp | Dic nobis quibus e terris nova (..) | Dom. Resurrectionis |
| ah07062 | Sq | Festus adest nobis cunctis nimium venerandus dies (...) | |
| ah07063 | Sq | Gaudens mater pange laude secula (...) | |
| ah07064 | Sq | Haec est preclare sollempnitatis hodiernae festivitas (...) | |
| ah07066 | Sq | Hodie sollempnitas sollempnitati gloriosa dies (...) | |
| ah07067 | Sq | Laudes deo omnis sexus (...) | |
| ah07068 | Sq | Laudum carmina creatori lira (...) | |
| ah07069 | Sq | Omnigena contio redempta (...) | |
| ah07070 | Sq | Adest pia ac salutifera paschalis gloria | Christus surrexit in quam dampnans thartara nosque relevans ex morte dira | Claustra destruxit saeva virtute sua solvens iniqua justorum vincla | Exsultat jam beata per orbem ecclesia | Est quia morte sacra libera Christi facta | Suum qui plasma ad regna devexit aetherea morte victa atque triumphata | Quique nos sua noxa emundet clementia et gratia foveat superna | Regnans in saecula potenter sempiterna | |
| ah07071 | Sq | Praecelsa admodum (...) | |
| ah07073 | Sq | Rex eterne arve poli (...) | |
| ah07075 | Sq | Agnus dei Christus rex hodie pro nostra (...) | |
| ah07076 | Sq | Laudiflua cantica det mens nostra sacratissima per haec festa annua sancti illuminata gratia spiritus vera | Plaudat ecclesia catholica cum prole sua dominica repleta fide atque doctrina imbuta apostolica | Hodierna salutis gaudia per ampla mundi climata dant plurima atque plena benificia | Quibus aegra omnium pectora pleniter refocillata valentia sunt reddita ac fortissima | Jam nunc dona mystica omnium genera linguarum reddentia mente consona promat lingua voce canora | Per quem tanta gratia divinaque doxa in terris est cognita regna omnia suntque tracta ad Christi jussa | Christus supera dum scandit aethra jubet ut promissa patris et sua docta caterva attendat ventura exhinc dominica cohors alma observat | Praecepta collecta in urbe sancta Hierosolyma cum repente magna voce facta ab arce superna quo erant impleta ipsa sono atria | Munera linguarum dispertita in igne patent visa atque sunt communia per singula dispensata sedilia | Haec bina sensibus elementa externis applicata manifestant mystica sacramenta in terra fide percepta | Repleta siquidem castra sunt apostolica spiritus sancti gratia exsufflata omnigene sapientia | Resonant et inaudita per eorum ora Christi sacra magnalia ac diversa affamina linguarum data | Ipsa denique Judaea stupet manens adhuc iniqua ad haec tanta mirabilia interna necdum dona cognita | Musti crapula lasciva deputant madere agmina inspirata ad certamina et docta pugnare forti dextra | Integra percepta flaminis sancti gratia et aeterna ab aula infusa munera plebi cohors alma suggerit ipsa | Instabantque vasa sic nova nectare plena ferentia pocula conferta fiala doctrina parata ad convivia | Tertia tunc hora erat ista luce clariora cum divina charismata sunt tributa ac repleta pectora apostolica | In ipsa tempora et ostensa simul sacramenta pandunt alts mysteria deitatis atque trina personarum vocabula | Dies ista pacifera sempiterna atque plena orbis ampla spatia fide perlustrat qua vivit humana Deo usia | Quaque gaudet ecclesia jam nunc una catholica loqui lingua effecta nova ac robusta pace superna dinamis clara | Jam nunc referta munere lingua laetissima laudiflua cantica psallens in hac aula Deo dulcimoda symphonia hymnizia verba mystica | Laude jucunda concio sancta per heac sacra solemnia annua solve tuo vota auctori debita instigata gratia spiritus alma | Celsa et ima gaudeant omnia quia natura restituta nostra ad superna reducta est collegia | Sicque cognita divina gloria laetamur una voce pacifica deifica recinendo magnalia | Laus beata ac veneranda sancto flamini dicata die ista personet clara | Cui doxa sit coaeterna patri natoque omnia per saecula majestas una | Ipse jam sua gratia debita solvat nostra | |
| ah07078 | Sq | Resonat sacrata jam turma (...) | |
| ah07079 | Sq | Almiphona jam gaudia Caeli rutilant per climata | Elogiantur cuncta bona | Pneumatis afflata sacra flamma | Replentur hodie quis piorum affabre corda pura | Renovantur namque festalia | Typicalia dudum in Sina Moysi consignata | O beata et vera gaudia homo cum celsa petit Deus et ima | In ignis forma | Pace namque hodie in vera sunt copulata duo animalia | Superna ima | Theologa rhemata concrepet utriusque diapason vera | Cherubin aetherea seraphin atque juncta ignicoma turba jubilaea tympanizet rupta vincula | Prius verbigenam retinebant quae nexam dragmam | Nunc vos Michael satrapha Gabriel vera police dans nuntia | Nos terrigenas vernulas ferte in vestras policas officinas | Nunc ergo cuncta superna juncta phalanga benedicat sanctum pneuma | Voce sonora cujus et munere compta testula rubra redipendat vera symbola | In armonia | Esse ultima vel particula mereamur ejus in aula | Amen omnia subiungant pium mente pura jam nunc redempta | Rite canentes alleluia | Fer. 4 Pent. |
| ah07080 | Sq | Rex mundi dominator die hodierna. (...) | |
| ah07081 | Sq | Praecipua adherit nobis salus continua festa (...) | |
| ah07082 | Sq | Orbis conditor regressus est in sinu patris | Promissa dare munera patris gratia | Et almum spiritum sicuti praedixerat | Rogabo patrem meum alium dabit vobis paraclitum | Et cum venerit arguet mundum de sordida facinora | Et cum complerentur dies pentecostes erant omnes pariter | Discipuli loco uno exspectantes promissa triumphantes | De caelo factus est subito sonus tamquam torrens replevit spiritus totam domum ubi erant sedentes | Ignis advenit divinus non comburens illuminans nec consumens sed lucens tribuit carismatum dona | Repleti sunt spiritu sancto et coeperunt loqui | Variis linguis apostoli Christi magnalia | Facta autem hac voce convenit multitudo et mente est confusa | Audiebat unusquisque linguam suam loquentes Dei potentia | Quam nulla valet omnium comprehendi solertia cuncta clara sidera | Potestates et virtutes intercedite pro nobis omnibus ad Dominum | Ut digni accipere mereamur regna caelestia sancta | Jesu redemptor bone da nobis quod [ te] petimus in saecula | Laus tibi sit et gloria | Dom. Pentecostes |
| ah07084 | Sq | Cantemus nunc organa pulcra satis atque decora (...) | |
| ah07087 | Sq | Ad te summe celsa laus (...) | |
| ah07088 | Sq | Adest sancta dies et preclara (...) | |
| ah07089 | Sq | Magne et pie (...) | |
| ah07090 | Sq | Spiritus sanctus procedens a patre in terris (...) | |
| ah07091 | Sq | Vexilla regis prodeunt et fulget crucis misterium (...) | |
| ah07092 | Sq | Festus praepollet dies in qua Celsi (...) | |
| ah07093 | H | Creator poli atque arvae | In quo sistit vita ac salus nostra | Per quem morte redempti ab aeterna | Nunc tuos famulos alme rex a delictis clemens munda | Quo semper dextera tua salvi protecti melos reddant | Gloria et honor tibi Jesu bone infinita | Qui sedes ad dexteram patris in excelsis super astra | Angelicis choris digneris voces adjungere nunc nostras | Post labem effecti caelibus caelica perfrui gaudia | In qua jugi promunt clara sancti rhythmica | Quorum obtentu te supplices petimus una | Proclamans dicit haec vox nostra | Jam miserere cui doxa | Regi regnum celsa alleluia | De Sancta Cruce |
| ah07094 | Sq | Alte vox psallat (...) | |
| ah07095 | Sq | Benedicta semper sancta sit trinitas deitas scilicet unica coaequalis gloria | Pater filius sanctus spiritus tria sunt omnia nomina eadem substantia | Deus genitor deus genitus in utroque sacer spiritus deitate socius | Pater a nullo est filius a patre est spiritus a patre et filio ab utroque procedit | Non tres tamen dii sunt deus verus unus est sic pater dominus et filius spiritusque procedens | Proprietas in personis unitas est et in essentia | Majestas par et potestas simul in utroque clementia | Sidera maria continet arva simul et universa condita | Quem tremunt impia tartara colit quoque quem et abyssus infima | Quem laudat sol atque luna dignitas adorat angelica | Nunc omnis vox atque lingua fateatur laude dignissima | Et nos voce praecelsa jubilemus organica cantica dulci melodia | Eja et eja sin modulemus altithrono domino laudes in excelse | O adoranda trinitas | O veneranda unitas | Per te sumus salvati vera aeternitas | Per te sumus redempti summa tu bonitas | Populum cunctum tu protege salva libera eripe atque munda | Te deprecamur omnipotens tibi canimus tibi laus et gloria | De Trinitate |
| ah07095:cs | Sq | Chválena buď vždycky svatá trojice totiž božstvie jediné jednostajná oslava | Otec syn svatý duch jsúť tři jména ale všěcky též podstaty | Hospodin otec hospodin syn a v uobú duch svatý božstvím tovařiš | Však nejsú bohové třie buoh pravý jediný jest tak otec hospodin syn i duch svatý | Jestiť zvláštnost v uosobách ale jestiť i jednota v bytu | Velebnost moc krása čest při všech jsúť právě rovny | Jenž zachovává světla nebe moře zemi i všecko stvořenie spolu | Jehož sě lekají nemilostivá pekla jehož ctie i najhlubšie propasti | Tohoto každý hlas i jazyk nynie chval hodnú chválú | Jehož slunce i měsiec chválí jehož ctí duostojenstvie anjelské | A my povýšenými hlasy všickni zpieváme srdečná zpievanie sladkým i chutným hlasem | Protože nepřěstávajíce nynie spolu vesele zpievajme najvyšiemu Pánu chvály na výsosti | Ó trojice ctihodná | Ó dobroto velebná | Skrze tě jsme stvořeni ty pravá trojice | Skrze tě jsme vykúpeni svrchovaná lásko | Ty vešken lid obraň spasiž zprosť vysvoboď i očisť | Tě ctíme všemohúcí toběť zpieváme tobě chvála i sláva | Bez konce i na věky věkóv | De Trinitate |
| ah07096 | Sq | Benedicta sit beata trinitas (...) | |
| ah07097 | Sq | O alma trinitas dietas et individua (...) | |
| ah07098 | Sq | ... secla et ultra Sub nixa es in gloria. Cherubin electa seraphimque clara agmina. (...) | |
| ah07100 | Sq | Virginis virginum cantica maria (...) | |
| ah07101 | Sq | Hac clara die (...) | |
| ah07102 | Sq | Virgo Israel decus et cunctorum gloria | Quem prophetae cantica praedicaverunt de David procedit germine | Ipsa enim descendit cum aromata multa sicut fumi virgula | Flos campi flagrans atque lilia florens virga quae fuerat arida | Puella erat nimis incilta decorata david regis genus orta | Rex aeternus venit in sua ineffabiliter sacra viscera | Desponsavit te vir Judaeus replevit te divinitas mystica | Novum vitae signum o alma permanens inviolata | Satis summa et admiranda pulchra erant commercia | Quae salutata aure concepit verbum carne generans | Felix partus de quo est egressa mundo lux clarissima | Processit sicut gigas decurrens viam suam et in sole posuit tabernacula | Veritas nobis orta est denique de terra et de caelo prospexit justitia | Tamquam sponsus egressus de thalamo cum gloria | Descendit ad regalibus potestas aetherea | Rubum quem viderat Moyses famulus Domini incombustum in monte Sinai | Tua adimplevit beata munda virginitas puerpera facta es lucida | Jam quaesumus ad filium tuum pro nobis intercedas | Ut purgentur per te pia cuncta facinora nostra | Nunc semper et per cuncta saecula | Octava Nat. Domini |
| ah07103 | Sq | Egregia plebs una concrepa die ista organa sonora (...) | |
| ah07105 | Sq | Virgo dei maria astra petit gaudete una (...) | |
| ah07107 | Sq | Aurea virga primae matris Evae florens rosa processit Maria | Oritur ut lucifer inter astra aetherea perpulchra ut luna | Fraglescit ultra omnia balsama pigmenta et thymiamata | Purpurea ut viola roscida ut rosa candens ut lilia | Patris summi quam elegit proles deica ut assumeret carnem sacrosanctam ex virginis carne incorrupta | Celsus nuntiat angelus nova gaudia aeterni regis exortum in terra matremque ejus salutat ita | Ave Maria domini mei mater alma caelica plena gratia | Tu benedicta regem in saecula paries effecta orbis regina | Fecunda ego inquit quomodo esse queam cum virum non agnoscam ex quo sum nata et semper permanens virgo pudica | Ne timeas respondit angelus sanctum pneuma descendet in te casta quo fecundata paries deum et hominem una | O vere sancta atque amanda ex qua est orta redemptio nostra salus quoque mundi veraque vita | O dei nostri genetrix pia suscipe nostra hac die precata in qua es assumpta ad caeli claustra | Tu es enim patri cara tu es Jesu mater bona tu sancti spiritus es templum facta | Tu es pulchra dei sponsa tu regem Christum enixa domina es in caelo et in terra | Hodie namque curiae caelestis tibi obviant agmina te assumpserunt ad palatia stellata | Jesus et ipse festivus tibi matri cum angelis occurrens sede paterna secum locavit in saecla | Jam cum deo regnans nostra excusa clemens mala poscens cuncta bona o benigna | Mediatrix nostra quae es post deum spes sola tuo filio nos repraesenta | Ut in poli aula laeti jubilemus alleluia | |
| ah07108 | Sq | Salve porte perpetue lucis (...) | |
| ah07110 | Sq | Reginae nunc caelorum festa recolat veneranda caterva fidelis eja | Modulando resultet praeconia ejus pia | In cujus aulam descenderat divinitas pro salute nostra | Quam non supera nec terrea maritima nec tenent spatia | Ergo laude ad sidera tollamus eam lucida | Super quae jam est posita tam corpore quam anima | Haec virgo inclita materque casta veri deifera | Cogit ad tartara ire profunda mentes Judaicas | Propter sua dogmata plena blasphemia | Quod Christus non ex ea carnem assumpserat | Absque maris aliqua illecebra | Horrent quod fari ora catholica | Unde semper ora sancta Maria | Omnium pro nostra salute magna | Ut per tua possimus coeli regna nos scandere merita | Qui credimus quod virgo deum vera de carne genueras | Et virgo post partum inviolata maneas | |
| ah07111 | Sq | Quam dulcis es o alma et sonora (...) | |
| ah07112 | Sq | O beata theothocos alma (...) | |
| ah07114 | Sq | Ave Jesu fili David regnans in patris dextra | Ave virgo proles David salve caeli fenestra | Rex Christe virtus patris pater et puer matris nos verae castitatis cinge zona | Maria vitae porta per quam salus est orta nos per vitam reporta mater bona | O nate de matre virgine rex Messia matris prece nos a nece carnis emunda et pace funda | O pia Maria sis nobis vitae via monstra natum coronatum in Sion illa urbe tranquilla | O Jesu fili Mariae in rationis die per Mariam nos libera | Maria te intactam factoris matrem factam clamantes fer in aethera | Bone fili tu nos salva bona mater tu adjuva ambo ad regna ferte superna | Per vos ambos est redempta per vos sit et ecclesia angelis juncta per saecla cuncta Amen | De BMV |
| ah07115 | Sq | Hodierna dies rutilat climata orbis per ampla (...) | |
| ah07116 | Sq | Ecce pulchra canorum resonat voce alleluia | Intimans requiem civium inclitam | Felix stat nimium angelorum rutilans agmina | Sancte sancte sancte Christo ovanter proclamantia | Sublimi in cathedra apostolorum sedet fulgida lampada tribus et linguas judicantia | Omnia ut stercora reputarunt humida propter hoc emicant velut stella firmamenti clara | Stolis candidis martyrum adornantur colla |Hi sunt milites qui mundi proeliarunt bella | Coronis albis coronantur sancti qui confitentes crediderunt justa vel fide certantes respuerunt vana modo habent caelestia regna | In qua triumphant gliscentes optime sive cantitant psallentes carmina arte laudiflua voce dulciflua regi Christo submittentes colla | Multum recitaris laude spirituum atque jubilaris in choro virginum alleluia dulcimodo te decantant pudicum agmina | Laus tibi sit semper Christe per omnia qui opitularis cantantes talia voce pulchra alleluia et nos ipsi proclamantes una | Da nobis aeterna regna florida ubi cantemus omnes alleluia | |
| ah07117 | Sq | Adonay rex hemmanuel (...) | |
| ah07118 | Sq | Christo inclyta candida nostra canant melodia agmina | Laudes omnibus dantia sanctis per haec sacrata festalia | Mariam primum vox sonet nostra nobis per quam sunt vitae data praemia | Regina quae est mater et casta tergat nostra per filium facinora | Angelorum concio sacra et archangelorum turma inclyta | Nostra diluant jam peccata praestando supernam caeli gloriam | Tu propheta praeco lucerna atque plus quam propheta | In lucida nos pone via mundans nostra corpora | Apostolorum princeps et cuncta juncta caterva | Jam corrobora vera in doctrina plebis pectora | Stephane gloriose rutilans in corona sanctorumque martyrum turma valida | Fortia date corda corpora atque firma sacra ut hostem vincant rite spicula | Martine inclyte et praesulem omnis caterva | Suscipe nunc pie modo nostra clemens precata | Regina virginum praemaxima tu mater incorrupta virgo et gravida | Sacrata domino et castitas nostras serva animas mundaque corpora | Electorum veneranda suffragia | Omniumque sanctorum contubernia | Per precata assidua nostra gubernent tempora | Nosque ducant ad supera polorum vera gaudia | Subjungant pium agmina amen redempta | Omnium Sanctorum |
| ah07119 | Sq | Rex alme deus salus omniumque vita (...) |
Pages
No search term provided.